Feria Quarta Hebdomadæ Sanctæ ~ Feria privilegiata


Ad Sextam    04-17-2019

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Hymnus
Rector potens, verax Deus,
Qui témperas rerum vices,
Splendóre mane illúminas,
Et ígnibus merídiem:

Exstíngue flammas lítium,
Aufer calórem nóxium,
Confer salútem córporum,
Verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
Rector potens, verax Deus,
Qui témperas rerum vices,
Splendóre mane illúminas,
Et ígnibus merídiem:

Exstíngue flammas lítium,
Aufer calórem nóxium,
Confer salútem córporum,
Verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Proprio de Tempore}
Ant. Tu autem, Dómine,
Psalmus 55 [1]
55:2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me.
55:3 Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me.
55:4 Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo.
55:5 In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro.
55:6 Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
55:7 Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt.
55:8 Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges.
55:9 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo.
55:9 Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum:
55:10 In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es.
55:11 In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.
55:12 In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi.
55:13 Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {ex Proprio de Tempore}
Ant. Tu autem, Dómine,
Psalmus 55 [1]
55:1 Miserére mei, Deus, nam concúlcat me homo, * perpétuo pugnans ópprimit me.
55:2 Concúlcant me inimíci mei perpétuo, * quóniam multi pugnant advérsum me.
55:3 Altíssime, quo die invádet me timor, * ego in te confídam.
55:4 In Deo, cujus célebro promíssum, in Deo confído, non timébo: * quid fáciet mihi caro?
55:5 Toto die obtréctant mihi, * advérsum me sunt omnes cogitatiónes eórum, ad malum.
55:6 Convéniunt, insidiántur, * vestígia mea obsérvant, quæréntes vitam meam.
55:7 Pro iniquitáte repénde illis, * in ira pópulos prostérne, Deus.
55:8 Exsílii mei vias tu notásti; * recónditæ sunt lácrimæ meæ in utre tuo:
55:9 Nonne consignátæ in libro tuo? * tunc recédent inimíci mei retrórsum,
55:10 Quandocúmque invocávero te; * hoc probe scio Deum esse pro me.
55:11 In Deo, cujus célebro promíssum, * in Deo confído, non timébo: quid fáciet mihi homo?
55:12 Téneor votis, Deus, quæ feci tibi, * Persólvam tibi sacrifícia laudis,
55:13 Quóniam eripuísti vitam meam de morte, et pedes meos de lapsu, * ut ámbulem coram Deo in lúmine vivéntium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 56 [2]
56:2 Miserére mei, Deus, miserére mei: * quóniam in te confídit ánima mea.
56:2 Et in umbra alárum tuárum sperábo, * donec tránseat iníquitas.
56:3 Clamábo ad Deum altíssimum: * Deum qui benefécit mihi.
56:4 Misit de cælo, et liberávit me: * dedit in oppróbrium conculcántes me.
56:4 Misit Deus misericórdiam suam, et veritátem suam, * et erípuit ánimam meam de médio catulórum leónum: dormívi conturbátus.
56:5 Fílii hóminum dentes eórum arma et sagíttæ: * et lingua eórum gládius acútus.
56:6 Exaltáre super cælos, Deus, * et in omnem terram glória tua.
56:7 Láqueum paravérunt pédibus meis: * et incurvavérunt ánimam meam.
56:7 Fodérunt ante fáciem meam fóveam: * et incidérunt in eam.
56:8 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * cantábo, et psalmum dicam.
56:9 Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara: * exsúrgam dilúculo.
56:10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine: * et psalmum dicam tibi in géntibus:
56:11 Quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, * et usque ad nubes véritas tua.
56:12 Exaltáre super cælos, Deus: * et super omnem terram glória tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 56 [2]
56:1 Miserére mei, Deus, miserére mei, * quia ad te cónfugit ánima mea,
56:2 Et in umbram alárum tuárum confúgio, * donec tránseat calámitas.
56:3 Clamo ad Deum altíssimum, * ad Deum qui bene facit mihi.
56:4 Mittat de cælo et salvet me, * oppróbriis affíciat eos qui me persequúntur;
56:5 Mittat Deus grátiam suam et fidelitátem. * In médio leónum decúmbo, qui ávide dévorant fílios hóminum.
56:6 Dentes eórum sunt lánceæ et sagíttæ, * et lingua eórum gládius acútus.
56:7 Excélsus appáre super cælos, Deus; * super omnem terram sit glória tua.
56:8 Rete paravérunt gréssibus meis: * depressérunt ánimam meam;
56:9 Fodérunt ante me fossam: * cadant in eam.
56:10 Firmum est cor meum, Deus, firmum cor meum; * cantábo et psallam.
56:11 Evígila, ánima mea; evigiláte, psaltérium et cíthara! * Excitábo auróram.
56:12 Laudábo te in pópulis, Dómine; * psallam tibi in natiónibus,
56:13 Quóniam magna est usque ad cælum misericórdia tua, * et usque ad nubes fidélitas tua.
56:14 Excélsus appáre super cælos, Deus; * super omnem terram sit glória tua!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 57 [3]
57:2 Si vere útique justítiam loquímini: * recta judicáte, fílii hóminum.
57:3 Étenim in corde iniquitátes operámini: * in terra injustítias manus vestræ concínnant.
57:4 Alienáti sunt peccatóres a vulva, erravérunt ab útero: * locúti sunt falsa.
57:5 Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis: * sicut áspidis surdæ, et obturántis aures suas,
57:6 Quæ non exáudiet vocem incantántium: * et venéfici incantántis sapiénter.
57:7 Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum: * molas leónum confrínget Dóminus.
57:8 Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens: * inténdit arcum suum donec infirméntur.
57:9 Sicut cera, quæ fluit, auferéntur: * supercécidit ignis, et non vidérunt solem.
57:10 Priúsquam intellégerent spinæ vestræ rhamnum: * sicut vivéntes, sic in ira absórbet eos.
57:11 Lætábitur justus cum víderit vindíctam: * manus suas lavábit in sánguine peccatóris.
57:12 Et dicet homo: Si útique est fructus justo: * útique est Deus júdicans eos in terra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu autem, Dómine, scis omne consílium eórum advérsum me in mortem.
Psalmus 57 [3]
57:1 Num vere dícitis jus, poténtes? * Num judicátis recte, fílii hóminum?
57:2 Immo in corde iniquitátes patrátis, * in terra injustítias dispénsant manus vestræ.
57:3 Deviavérunt ímpii inde a sinu matris, * inde ab útero erravérunt, qui mendácium dicunt.
57:4 Venénum est illis símile venéno serpéntis, * venéno áspidis surdæ, quæ aures suas obtúrat,
57:5 Ne áudiat vocem fascinatórum, * incantatóris incantántis períte.
57:6 Deus, cóntere dentes eórum in ore ipsórum; * moláres leónum confrínge, Dómine.
57:7 Dissolvántur quasi aquæ, quæ défluunt; * si dírigunt sagíttas suas, sint velut obtúsæ.
57:8 Tránseant sicut limax, quæ díffluit, * quasi fetus abortívus mulíeris, qui solem non vidit.
57:9 Priúsquam ollæ vestræ sénserint veprem, * dum est víridis, æstus túrbinis abrípiat eum.
57:10 Lætábitur justus, cum víderit vindíctam, * pedes suos lavábit in sánguine iníqui.
57:11 Et dicent hómines: Utique est fructus justo, * útique est Deus, júdicans in terra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu autem, Dómine, scis omne consílium eórum advérsum me in mortem.
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum tempora}
Jer 17:18
Confundántur qui me persequúntur, et non confúndar ego: páveant illi, et non páveam ego: induc super eos diem afflictiónis, et dúplici contritióne cóntere eos, Dómine Deus noster.
R. Deo grátias.

R.br. De ore leónis * Líbera me, Dómine.
R. De ore leónis * Líbera me, Dómine.
V. Et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
R. Líbera me, Dómine.
Gloria omittitur
R. De ore leónis * Líbera me, Dómine.

V. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam.
R. Et cum viris sánguinum vitam meam.
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum tempora}
Jer 17:18
Confundántur qui me persequúntur, et non confúndar ego: páveant illi, et non páveam ego: induc super eos diem afflictiónis, et dúplici contritióne cóntere eos, Dómine Deus noster.
R. Deo grátias.

R.br. De ore leónis * Líbera me, Dómine.
R. De ore leónis * Líbera me, Dómine.
V. Et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
R. Líbera me, Dómine.
Gloria omittitur
R. De ore leónis * Líbera me, Dómine.

V. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam.
R. Et cum viris sánguinum vitam meam.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nostris excéssibus incessánter afflígimur, per unigéniti Fílii tui passiónem líberemur:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nostris excéssibus incessánter afflígimur, per unigéniti Fílii tui passiónem líberemur:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help