Divinum Officium Monastic - 1963

04-18-2019

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [1]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Gloria omittitur
Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [1]
3:1 Dómine, quam multi sunt qui tríbulant me, * multi insúrgunt advérsum me!
3:2 Multi sunt qui de me dicunt: * «non est salus ei in Deo».
3:3 Tu autem, Dómine, clípeus meus es, * glória mea, qui érigis caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi, * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego decúbui et obdormívi: * exsurréxi, quia Dóminus susténtat me.
3:6 Non timébo mília pópuli, * quæ in circúitu contra me consístunt.
3:6 Exsúrge, Dómine! * Salvum me fac, Deus meus!
3:7 Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi, * dentes peccatórum confregísti.
3:8 Penes Dóminum est salus: * super pópulum tuum sit benedíctio tua!
Gloria omittitur
Invitatorium {Antiphona Votiva}
Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.
Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Intercéde pro nobis.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Intercéde pro nobis.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Hymnus {Votiva}
Quem terra, pontus, ǽthera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol, et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cæli grátia,
Gestant puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,
Cuius supérnus ártifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
Fœcúnda sancto Spíritu,
Desiderátus géntibus,
Cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Hymnus {Votiva}
Quem terra, pontus, ǽthera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol, et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cæli grátia,
Gestant puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,
Cuius supérnus ártifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
Fœcúnda sancto Spíritu,
Desiderátus géntibus,
Cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi Votiva}
Nocturn I.
Ant. Benedícta tu * in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Psalmus 8 [2]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Gloria omittitur
Ant. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi Votiva}
Nocturn I.
Ant. Benedícta tu * in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Psalmus 8 [2]
8:2 Dómine, Dómine noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra, * qui extulísti maiestátem tuam super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium parásti laudem contra adversários tuos, * ut compéscas inimícum et hostem.
8:4 Cum vídeo cælos tuos, opus digitórum tuórum, * lunam et stellas quæ tu fundásti:
8:5 Quid est homo, quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quod curas de eo?
8:6 Et fecísti eum paulo minórem Angelis, * glória et honóre coronásti eum;
8:6 Dedísti ei potestátem super ópera mánuum tuárum, * ómnia subiecísti pédibus eius:
8:7 Oves et boves univérsos, * ínsuper et pécora campi,
8:8 Vólucres cæli et pisces maris: * quidquid perámbulat sémitas márium.
8:9 Dómine, Dómine noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Gloria omittitur
Ant. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Ant. Sicut myrrha * elécta, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génetrix.
Psalmus 18 [3]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Gloria omittitur
Ant. Sicut myrrha elécta, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génetrix.
Ant. Sicut myrrha * elécta, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génetrix.
Psalmus 18 [3]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam.
18:3 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur:
18:4 In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad fines orbis elóquia eórum.
18:5 Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * qui procédit ut sponsus de thálamo suo,
18:6 Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * a término cæli fit egréssus eius,
18:7 Et circúitus eius usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri eius.
18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini firmum, instítuens rudem;
18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos;
18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi.
18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde,
18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * A supérbia quoque próhibe servum tuum,
18:14 Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi.
18:15 Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei
18:15 Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.
Gloria omittitur
Ant. Sicut myrrha elécta, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génetrix.
Ant. Ante torum * huius Vírginis frequentáte nobis dúlcia cántica drámatis.
Psalmus 23 [4]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
Gloria omittitur
Ant. Ante torum huius Vírginis frequentáte nobis dúlcia cántica drámatis.
Ant. Ante torum * huius Vírginis frequentáte nobis dúlcia cántica drámatis.
Psalmus 23 [4]
23:1 Dómini est terra et quæ replent eam, * Orbis terrárum et qui hábitant in eo.
23:2 Nam ipse super mária fundávit eum, * et super flúmina firmávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
23:4 Innocens mánibus et mundus corde, * qui non inténdit mentem suam ad vana, nec cum dolo iurávit próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino, * et mercédem a Deo Salvatóre suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacóbi.
23:7 Attóllite, portæ, cápita vestra, et attóllite vos, fores antíquæ, * ut ingrediátur rex glóriæ.
23:8 « Quis est iste rex glóriæ? » * « Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio. »
23:9 Attóllite, portæ, cápita vestra, et attóllite vos, fores antíquæ, * ut ingrediátur rex glóriæ!
23:10 « Quis est iste rex glóriæ? » * « Dóminus exercítuum: ipse est rex glóriæ. »
Gloria omittitur
Ant. Ante torum huius Vírginis frequentáte nobis dúlcia cántica drámatis.
Ant. Spécie tua * et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
Psalmus 44 [5]
44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:5 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Gloria omittitur
Ant. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
Ant. Spécie tua * et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
Psalmus 44 [5]
44:2 Effúndit cor meum verbum bonum: * dico ego carmen meum regi;
44:2 Lingua mea stilus est * scribæ velócis.
44:3 Speciósus es forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia super lábia tua: * proptérea benedíxit tibi Deus in ætérnum.
44:4 Cinge gládium tuum super femur, * potentíssime,
44:5 Decórem tuum * et ornátum tuum!
44:6 Felíciter evéhere pro fide et pro iustítia, * et præclára gesta dóceat te déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli tibi subdúntur, * defíciunt corde inimíci regis.
44:8 Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi; * sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
44:9 Díligis iustítiam et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha et áloe et cássia fragrant vestiménta tua; * ex ǽdibus ebúrneis fídium sonus lætíficat te.
44:10 Fíliæ regum óbviam véniunt tibi, * regína adstat ad déxteram tuam ornáta auro ex Ophir.
44:11 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet rex pulchritúdinem tuam: * ipse est dóminus tuus; obséquere ei.
44:13 Et pópulus Tyri cum munéribus venit; * favórem tuum captant próceres plebis.
44:14 Tota decóra ingréditur fília regis; * textúræ áureæ sunt amíctus eius.
44:15 Amíctu variegáto indúta addúcitur ad regem; * vírgines post eam, sóciæ eius, adducúntur ad te.
44:16 Afferúntur cum lætítia et exsultatióne, * ingrediúntur in palátium regis.
44:17 Loco patrum tuórum erunt fílii tui; * constítues eos príncipes super totam terram.
44:18 Memorábo nomen tuum * in omnem generatiónem et generatiónem;
44:18 Proptérea pópuli celebrábunt te * in sǽculum sǽculi.
Gloria omittitur
Ant. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
Ant. Adiuvábit eam * Deus vultu suo: Deus in médio eius, non commovébitur.
Psalmus 45 [6]
45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Gloria omittitur
Ant. Adiuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio eius, non commovébitur.
Ant. Adiuvábit eam * Deus vultu suo: Deus in médio eius, non commovébitur.
Psalmus 45 [6]
45:1 Deus est nobis refúgium et robur; * adiutórem in angústiis probávit se valde.
45:2 Proptérea non timémus, dum subvértitur terra, * et montes cadunt in médium mare.
45:3 Tumultuéntur, ǽstuent aquæ eius, concutiántur montes ímpetu eius: * Dóminus exercítuum nobíscum; præsídium nobis est Deus Iacob.
45:4 Flúminis rívuli lætíficant civitátem Dei, * sanctíssimum tabernáculum Altíssimi.
45:5 Deus est in médio eius, non commovébitur; * auxiliábitur ei Deus primo dilúculo.
45:6 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; * intónuit voce sua, difflúxit terra:
45:7 Dóminus exercítuum nobíscum; * præsídium nobis est Deus Iacob.
45:8 Veníte, vidéte ópera Dómini, * quæ egit stupénda in terra.
45:9 Qui compéscit bella usque ad finem terræ, * arcus cónterit et confríngit hastas, et scuta combúrit igni.
45:10 Desístite et agnóscite me Deum, * excélsum in géntibus, excélsum in terra.
45:11 Dóminus exercítuum nobíscum; * Præsídium nobis est Deus Iacob.
Gloria omittitur
Ant. Adiuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio eius, non commovébitur.
Ant. Favus distíllans * lábia tua, Sponsa, mel et lac sub lingua tua: † et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.
Psalmus 47 [7]
47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Gloria omittitur
Ant. Favus distíllans lábia tua, Sponsa, mel et lac sub lingua tua: † et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.
Ant. Favus distíllans * lábia tua, Sponsa, mel et lac sub lingua tua: † et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.
Psalmus 47 [7]
47:1 Magnus Dóminus et laudábilis valde, * in civitáte Dei nostri. Mons sanctus eius, collis præclárus,
47:2 Gáudium est univérsæ terræ; Mons Sion, áquilo extrémus, * cívitas est Regis magni.
47:3 Deus in árcibus eius * sese probávit munímen tutum
47:4 Ecce enim reges congregáti sunt, * irruérunt simul.
47:5 Vixdum víderant, obstupuérunt, conturbáti sunt, diffugérunt. * Tremor invásit eos ibídem,
47:6 Dolor velut parturiéntis, * ut cum ventus Oriéntis confríngit naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus, in civitáte Dómini exercítuum, in civitáte Dei nostri: * Deus confírmat eam in ætérnum.
47:8 Recólimus, Deus, misericórdiam tuam * intra templum tuum.
47:9 Sicut nomen tuum, Deus, sic et laus tua pertíngit ad fines terræ. * Iustítia plena est déxtera tua:
47:10 Lætétur mons Sion, exsúltent civitátes Iuda * propter iudícia tua.
47:11 Perlustráte Sion, et circuíte eam, * numeráte turres eius.
47:12 Consideráte propugnácula eius, percúrrite arces eius, * ut enarrétis generatióni futúræ:
47:13 Tantus est Deus, Deus noster in ætérnum et semper: * ipse nos ducet.
Gloria omittitur
Ant. Favus distíllans lábia tua, Sponsa, mel et lac sub lingua tua: † et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua.
℟. Inténde, próspere procéde, et regna.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua.
℟. Inténde, próspere procéde, et regna.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Parábolis Salomónis
Prov 8:12-17
12 Ego sapiéntia hábito in consílio et erudítis intérsum cogitatiónibus.
13 Timor Dómini odit malum: arrogántiam, et supérbiam, et viam pravam, et os bilíngue detéstor.
14 Meum est consílium et ǽquitas, mea est prudéntia, mea est fortitúdo.
15 Per me reges regnant, et legum conditóres iusta decérnunt;
16 Per me príncipes ímperant, et poténtes decérnunt iustítiam.
17 Ego diligéntes me díligo; et qui mane vígilant ad me, invénient me.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio:
* Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
℣. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
℟. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulisti.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Prov 8:18-22
18 Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et iustítia.
19 Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto.
20 In viis iustítiæ ámbulo, in médio semitárum iudícii,
21 Ut ditem diligéntes me et thesáuros eórum répleam.
22 Dóminus possidébit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Congratulámini mihi, omnes qui dilígitis Dóminum: quia cum essem párvula, plácui Altíssimo,
* Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.
℣. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.
℟. Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Prov 8:23-25; 34

34 Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Beáta es, Virgo María, quæ Dóminum portásti, Creatórem mundi:
* Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.
℣. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum.
℟. Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.

Nocturn II.
Ant. Fons hortórum, * púteus aquárum vivéntium, † quæ fluunt ímpetu de Líbano.
Psalmus 84 [8]
84:2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Iacob.
84:3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
84:4 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
84:5 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
84:6 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
84:7 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
84:8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
84:9 Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
84:9 Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
84:11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * iustítia, et pax osculátæ sunt.
84:12 Véritas de terra orta est: * et iustítia de cælo prospéxit.
84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
84:14 Iustítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
Gloria omittitur
Ant. Fons hortórum, púteus aquárum vivéntium, † quæ fluunt ímpetu de Líbano.
Nocturn II.
Ant. Fons hortórum, * púteus aquárum vivéntium, † quæ fluunt ímpetu de Líbano.
Psalmus 84 [8]
84:1 Propítius fuísti, Dómine, terræ tuæ; * bene vertísti sortem Iacob.
84:2 Dimisísti culpam pópuli tui; * operuísti ómnia peccáta eórum.
84:3 Continuísti omnem iracúndiam tuam, * destitísti a furóre iræ tuæ.
84:4 Restítue nos, Deus Salvátor noster, * et depóne indignatiónem tuam advérsus nos.
84:5 Num in ætérnum irascéris nobis, * aut exténdes iram tuam in omnes generatiónes?
84:6 Nonne tu vitam restítues nobis, * et pópulus tuus lætábitur in te?
84:7 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, * et salútem tuam da nobis.
84:8 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus: * profécto lóquitur pacem
84:9 Pópulo suo et sanctis suis * et eis qui corde convertúntur ad eum.
84:10 Certe propínqua est salus eius timéntibus eum, * ut hábitet glória in terra nostra.
84:11 Misericórdia et fidélitas óbviam vénient sibi, * iustítia et pax inter se osculabúntur.
84:12 Fidélitas germinábit ex terra, * et iustítia de cælo prospíciet.
84:13 Dóminus quoque dabit bonum, * et terra nostra dabit fructum suum.
84:14 Iustítia ante eum incédet, * et salus in via gréssuum eius.
Gloria omittitur
Ant. Fons hortórum, púteus aquárum vivéntium, † quæ fluunt ímpetu de Líbano.
Ant. Sicut lætántium * ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.
Psalmus 86 [9]
86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
Gloria omittitur
Ant. Sicut lætántium ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.
Ant. Sicut lætántium * ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.
Psalmus 86 [9]
86:1 Fundatiónem suam in móntibus sanctis díligit Dóminus: * portas Sion magis quam ómnia tabernácula Iacob.
86:2 Gloriósa prædicántur de te, * cívitas Dei!
86:3 Accensébo Rahab et Babel * coléntibus me:
86:4 Ecce, Philistǽa et Tyrus populúsque Æthíopum: * hi nati sunt illic.
86:5 Et de Sion dicétur: Virítim omnes sunt nati in ea, * et ipse firmávit eam Excélsus.
86:6 Dóminus scribet in libro populórum: * hi nati sunt illic.
86:7 Et cantábunt, dum chorum ducent: * omnes fontes mei sunt in te.
Gloria omittitur
Ant. Sicut lætántium ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.
Ant. Gaude, María Virgo: * cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.
Psalmus 95 [10]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Gloria omittitur
Ant. Gaude, María Virgo: cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.
Ant. Gaude, María Virgo: * cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.
Psalmus 95 [10]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * cantáte Dómino, omnes terræ.
95:2 Cantáte Dómino, benedícite nómine eius, * annuntiáte de die in diem salútem eius.
95:3 Enarráte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
95:4 Nam magnus est Dóminus et laudándus valde, * timéndus magis quam omnis dii.
95:5 Nam omnes dii géntium sunt figménta; * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Maiéstas et decor præcédunt eum; * poténtia et splendor sunt in sede sancta eius.
95:7 Tribúite Dómino, famíliæ populórum, tribúite Dómino glóriam et poténtiam; * tribúite Dómino glóriam nóminis eius.
95:8 Offérte sacrifícium et introíte in átria eius; * adoráte Dóminum in ornátu sacro.
95:9 Contremísce coram eo, univérsa terra; * dícite inter gentes: Dóminus regnat.
95:10 Stabilívit orbem, ut non moveátur: * regit pópulos cum æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra; ínsonet mare et quæ illud implent; * géstiat campus et ómnia quæ in eo sunt.
95:12 Tum gaudébunt omnes árbores silvæ coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
95:13 Reget orbem terrárum cum iustítia, * et pópulos cum fidelitáte sua.
Gloria omittitur
Ant. Gaude, María Virgo: cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.
Ant. Dignáre me * laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.
Psalmus 96 [11]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Gloria omittitur
Ant. Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.
Ant. Dignáre me * laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.
Psalmus 96 [11]
96:1 Dóminus regnat: exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes et calígo circúmdant eum, * iustítia et ius fundaméntum sunt sólii eius.
96:3 Ignis ante ipsum præcédit, * et combúrit in circúitu inimícos eius.
96:4 Fúlgura eius collústrant orbem; * terra videt et contremíscit.
96:5 Montes ut cera liquéscunt coram Dómino, * coram dominatóre univérsæ terræ.
96:6 Cæli annúntiant iustítiam eius; * et omnes pópuli vident glóriam eius.
96:7 Confundúntur omnes qui colunt sculptília * et qui gloriántur in idólis;
96:8 Ante eum se prostérnunt omnes dii. * Audit, et lætátur Sion,
96:9 Et exsúltant civitátes Iuda * propter iudícia tua, Dómine.
96:10 Nam tu, Dómine, excélsus es super omnem terram, * summe éminens inter omnes deos.
96:11 Dóminus díligit eos, qui odérunt malum, * custódit ánimas sanctórum suórum, de manu impiórum éripit eos.
96:12 Lux orítur iusto, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, iusti, in Dómino, * et celebráte nomen sanctum eius.
Gloria omittitur
Ant. Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.
Ant. Post partum, * Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
Psalmus 97 [12]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
Gloria omittitur
Ant. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
Ant. Post partum, * Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
Psalmus 97 [12]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum, * quia mirabília fecit.
97:2 Victóriam parávit ei déxtera eius, * et brácchium sanctum eius.
97:3 Notam fecit Dóminus salútem suam; * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
97:4 Recordátus est bonitátis et fidelitátis suæ * in grátiam domus Israël.
97:5 Vidérunt omnes fines terræ * salútem Dei nostri.
97:6 Exsultáte Dómino, omnes terræ, * lætámini et gaudéte et psállite.
97:7 Psállite Dómino cum cíthara, cum cíthara et sónitu psaltérii, * cum tubis et sono búcinæ:
97:8 Exsultáte in conspéctu regis Dómini. * Insonet mare et quæ illud replent, orbis terrárum et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudant mánibus, simul montes exsúltent, coram Dómino, quia venit, * quia venit régere terram.
97:10 Reget orbem terrárum cum iustítia * et pópulos cum æquitáte.
Gloria omittitur
Ant. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
Ant. Descéndi * in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, † et inspícerem, si floruísset vinea, et germinássent mala púnica,
Psalmus 98 [13]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
Gloria omittitur
Ant. Descéndi in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, † et inspícerem, si floruísset vinea, et germinássent mala púnica,
Ant. Descéndi * in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, † et inspícerem, si floruísset vinea, et germinássent mala púnica,
Psalmus 98 [13]
98:1 Dóminus regnat: tremunt pópuli; * sedet super Chérubim: movétur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Célebrent nomen tuum magnum et treméndum: sanctum est illud. * Et regnat potens qui iustítiam díligit:
98:4 Tu stabilísti quæ recta sunt, * iustítiam et ius tu exérces in Iacob.
98:5 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad scabéllum pedum eius: * sanctum est illud.
98:6 Móyses et Aaron sunt inter sacerdótes eius, * et Sámuel inter eos qui invocábant nomen eius:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos. * In colúmna nubis loquebátur ad eos:
98:8 Audiébant mandáta eius, * et præcéptum, quod dedit eis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudísti eos; * Deus, propítius fuísti eis, sed ultus es iniúrias eórum.
98:10 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad montem sanctum eius: * nam sanctus est Dóminus, Deus noster.
Gloria omittitur
Ant. Descéndi in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, † et inspícerem, si floruísset vinea, et germinássent mala púnica,
Capitulum
Sir 24:15-16
Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
℟. Deo grátias.

℣. Adiuvábit eam Deus vultu suo.
℟. Deus in médio eius, non commovébitur.

Oratio {Votiva}
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
« Pater Noster » dicitur secreto usque ad « Et ne nos indúcas in tentatiónem: »
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help