Feria Quinta in Cena Domini ~ I. classis

Ad Matutinum    04-18-2019

Incipit{omittitur}
Incipit{omittitur}
Invitatorium{omittitur}
Invitatorium{omittitur}
Hymnus{omittitur}
Hymnus{omittitur}
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I.
Ant. Zelus domus tuæ * comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
Psalmus 68 [1]
68:2 Salvum me fac, Deus: * quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
68:3 Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
68:3 Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
68:5 Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
68:6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
68:7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
68:7 Non confundántur super me * qui quǽrunt te, Deus Israël.
68:8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
68:9 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
68:10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
68:11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
68:12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
68:13 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
68:21 Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
68:22 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
68:23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
68:24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
68:25 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
68:26 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
68:27 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
68:28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
68:36 Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Gloria omittitur

Ant. Zelus domus tuæ comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I.
Ant. Zelus domus tuæ * comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
Psalmus 68 [1]
68:2 Salvum me fac, Deus, * quóniam venérunt aquæ usque ad collum.
68:2 Immérsus sum in limo profúndi, * et non est, ubi pedem figam;
68:3 Veni in altum aquárum, * et fluctus óbruunt me.
68:4 Deféssus sum clamándo, raucæ factæ sunt fauces meæ; * defecérunt óculi mei, dum exspécto Deum meum.
68:5 Plures sunt quam capílli cápitis mei, * qui odérunt me sine causa,
68:6 Validióres quam ossa mea, qui iniúste adversántur mihi; * num, quæ non rápui, illa reddam?
68:7 Deus, tu scis insipiéntiam meam, * et delícta mea te non latent.
68:8 Ne confundántur propter me, qui sperant in te, * Dómine, Dómine exercítuum.
68:9 Ne erubéscant propter me, * qui quærunt te, Deus Israël.
68:10 Etenim propter te sustínui oppróbrium, * opéruit confúsio fáciem meam.
68:11 Extráneus factus sum frátribus meis, * et aliénus fíliis matris meæ.
68:12 Nam zelus domus tuæ cómedit me, * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
68:13 Afflíxi ieiúnio ánimam meam, * et versum est in oppróbrium mihi.
68:13 Saccum índui pro vestiménto, * et ludíbrio factus sum illis.
68:13 Fabulántur contra me qui sedent in porta, * et conviciántur mihi, qui bibunt vinum.
68:14 Mea autem orátio ad te, Dómine, * témpore grátiæ, Deus;
68:14 Secúndum magnam bonitátem tuam exáudi me, * secúndum auxílium tuum fidéle.
68:15 Eripe me de luto, ne submérgar, * líbera me ab iis qui me odérunt, et de profúndis aquárum.
68:16 Ne óbruant me fluctus aquárum, neve absórbeat me profúndum, * neve occlúdat super me púteus os suum.
68:17 Exáudi me, Dómine, quia benígna est grátia tua; * secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ réspice in me,
68:18 Neque abscónderis fáciem tuam a servo tuo; * quóniam tríbulor, cito exáudi me.
68:19 Appropínqua ad ánimam meam, rédime eam; * propter inimícos meos líbera me.
68:20 Tu scis oppróbrium meum et confusiónem meam * et ignomíniam meam;
68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me. * Oppróbrium fregit cor meum et deféci,
68:22 Et exspectávi commiserántem, sed non fuit, * et consolántes, sed non invéni.
68:23 Et indidérunt in escam meam fel, * et in siti mea potavérunt me acéto.
68:24 Fiat mensa eórum láqueus ipsis, * et amícis tendícula.
68:25 Obscuréntur óculi eórum, ne vídeant, * et lumbi eórum fac semper vacíllent.
68:26 Effúnde super eos indignatiónem tuam, * et æstus iræ tuæ comprehéndat eos.
68:27 Habitátio eórum devastétur, * et in tabernáculis eórum ne sit qui hábitet.
68:28 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt, * et dolórem eius quem vulnerásti, adauxérunt.
68:29 Adde culpam ad culpam eórum, * et apud te ne declaréntur iusti.
68:29 Deleántur de libro vivéntium, * et cum iustis ne scribántur.
68:30 Ego autem sum miser et dolens; * auxílium tuum, Deus, tueátur me.
68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico, * et prædicábo eum cum gratiárum actióne.
68:32 Et placébit Deo magis quam taurus, * quam iuvéncus cornútus et ungulátus.
68:33 Vidéte, húmiles, et lætámini, * et revivíscat cor vestrum, qui quǽritis Deum.
68:34 Quia páuperes audit Dóminus, * et vinctos suos non contémnit.
68:35 Laudent eum cæli et terra, * mária et quidquid movétur in eis.
68:36 Nam Deus salvábit Sion, * et ædificábit civitátes Iuda:
68:37 Et habitábunt ibi * et possidébunt eam.
68:37 Et semen servórum eius hereditábit eam; * et qui díligunt nomen eius, morabúntur in ea.
Gloria omittitur

Ant. Zelus domus tuæ comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
Ant. Avertántur retrórsum, * et erubéscant, qui cógitant mihi mala.
Psalmus 69 [2]
69:2 Deus, in adiutórium meum inténde: * Dómine, ad adiuvándum me festína.
69:3 Confundántur et revereántur, * qui quǽrunt ánimam meam.
69:4 Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
69:4 Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
69:5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quǽrunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
69:6 Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus, ádiuva me.
69:6 Adiútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine, ne moréris.
Gloria omittitur

Ant. Avertántur retrórsum, et erubéscant, qui cógitant mihi mala.
Ant. Avertántur retrórsum, * et erubéscant, qui cógitant mihi mala.
Psalmus 69 [2]
69:1 Pláceat tibi, Deus, ut erípias me; * Dómine, ad adiuvándum me festína.
69:2 Confundántur, et erubéscant, * qui quærunt vitam meam.
69:3 Cedant retrórsum, et pudóre afficiántur, * qui delectántur malis meis.
69:4 Recédant confusióne opérti, * qui dicunt mihi: Vah, Vah!
69:5 Exsúltent et læténtur de te omnes qui quærunt te; * et dicant semper: Magnificétur Deus, qui desíderant auxílium tuum.
69:6 Ego autem miser sum et pauper, * Deus, succúrre mihi!
69:7 Adiútor meus et liberátor meus es tu: * Dómine, ne tardáveris.
Gloria omittitur

Ant. Avertántur retrórsum, et erubéscant, qui cógitant mihi mala.
Ant. Deus meus, * éripe me de manu peccatóris.
Psalmus 70 [3]
70:1 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in iustítia tua líbera me, et éripe me.
70:2 Inclína ad me aurem tuam, * et salva me.
70:3 Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum: * ut salvum me fácias,
70:3 Quóniam firmaméntum meum, * et refúgium meum es tu.
70:4 Deus meus, éripe me de manu peccatóris, * et de manu contra legem agéntis et iníqui:
70:5 Quóniam tu es patiéntia mea, Dómine: * Dómine, spes mea a iuventúte mea.
70:6 In te confirmátus sum ex útero: * de ventre matris meæ tu es protéctor meus.
70:7 In te cantátio mea semper: * tamquam prodígium factus sum multis: et tu adiútor fortis.
70:8 Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam: * tota die magnitúdinem tuam.
70:9 Ne proícias me in témpore senectútis: * cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me.
70:10 Quia dixérunt inimíci mei mihi: * et qui custodiébant ánimam meam, consílium fecérunt in unum.
70:11 Dicéntes: Deus derelíquit eum, persequímini, et comprehéndite eum: * quia non est qui erípiat.
70:12 Deus, ne elongéris a me: * Deus meus, in auxílium meum réspice.
70:13 Confundántur, et defíciant detrahéntes ánimæ meæ: * operiántur confusióne, et pudóre qui quǽrunt mala mihi.
70:14 Ego autem semper sperábo: * et adíciam super omnem laudem tuam.
70:15 Os meum annuntiábit iustítiam tuam: * tota die salutáre tuum.
70:16 Quóniam non cognóvi litteratúram, introíbo in poténtias Dómini: * Dómine, memorábor iustítiæ tuæ solíus.
70:17 Deus, docuísti me a iuventúte mea: * et usque nunc pronuntiábo mirabília tua.
70:18 Et usque in senéctam et sénium: * Deus, ne derelínquas me,
70:18 Donec annúntiem brácchium tuum * generatióni omni, quæ ventúra est:
70:19 Poténtiam tuam, et iustítiam tuam, Deus, usque in altíssima, quæ fecísti magnália: * Deus, quis símilis tibi?
70:20 Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas: et convérsus vivificásti me: * et de abýssis terræ íterum reduxísti me:
70:21 Multiplicásti magnificéntiam tuam: * et convérsus consolátus es me.
70:22 Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam: * Deus, psallam tibi in cíthara, Sanctus Israël.
70:23 Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi: * et ánima mea, quam redemísti.
70:24 Sed et lingua mea tota die meditábitur iustítiam tuam: * cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.
Gloria omittitur

Ant. Deus meus, éripe me de manu peccatóris.
Ant. Deus meus, * éripe me de manu peccatóris.
Psalmus 70 [3]
70:1 Ad te, Dómine, confúgio: ne confúndar in ætérnum; * secúndum iustítiam tuam éripe me et líbera me;
70:2 Inclína ad me aurem tuam * et salva me.
70:3 Esto mihi petra refúgii, arx muníta, * ut salves me:
70:4 Nam petra mea * et arx mea es tu.
70:5 Deus meus, éripe me de manu iníqui, * de pugno ímprobi et oppressóris:
70:6 Nam tu es exspectátio mea, Deus meus, * Dómine, spes mea a iuventúte mea.
70:7 Tibi inníxus sum ab útero; * a ventre matris meæ eras protéctor meus:
70:8 In te sperávi semper. * Tamquam prodígium appárui multis; tu enim fuísti adiútor meus fortis.
70:9 Plenum erat os meum laude tua, * toto die glória tua.
70:10 Ne abiéceris me témpore senectútis; * cum defécerint vires meæ, ne derelíqueris me.
70:11 Nam loquúntur de me inimíci mei, * et observántes me, consiliántur una,
70:12 Dicéntes: Deus derelíquit eum; persequímini et comprehéndite eum, * quia non est qui erípiat.
70:12 Deus, noli stare procul a me, * Deus meus, ad iuvándum me festína.
70:13 Confundántur, defíciant adversántes vitæ meæ; * operiántur confusióne et pudóre qui quærunt mala mihi.
70:14 Ego autem semper sperábo, * et in dies cónferam ad omnem laudem tuam.
70:15 Os meum annuntiábit iustítiam tuam, * toto die auxília tua:
70:16 Neque enim novi mensúram eórum. Enarrábo poténtiam Dei, * Dómine, prædicábo iustítiam tuam solíus.
70:17 Deus, docuísti me a iuventúte mea, * et usque nunc annúntio mirabília tua.
70:18 Et in senécta quoque et sénio, * Deus, ne derelíqueris me,
70:19 Dum annuntiábo brácchium tuum generatióni huic, * ómnibus ventúris poténtiam tuam,
70:20 Et iustítiam tuam, Deus, quæ contíngit cælos, * qua fecísti tam magna: Deus, quis par est tibi?
70:21 Imposuísti mihi tribulatiónes multas et malas: * rursus vivum fácies me et de profúndis terræ rursus me exolles.
70:22 Auge dignitátem meam. * Et dénuo me consoláre.
70:23 Ego quoque celebrábo psaltério fidelitátem tuam, Deus, * psallam tibi cíthara, Sanctus Israël.
70:24 Exsultábunt lábia mea, cum cantábo tibi, * et ánima mea, quam redemísti.
70:24 Etiam lingua mea toto die eloquétur iustítiam tuam, * quia confúsi sunt et erubuérunt qui quærunt malum mihi.
Gloria omittitur

Ant. Deus meus, éripe me de manu peccatóris.
V. Avertántur retrórsum, et erubéscant.
R. Qui cógitant mihi mala.
V. Avertántur retrórsum, et erubéscant.
R. Qui cógitant mihi mala.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 1
Incipit Lamentátio Ieremíæ Prophétæ
Lam 1:1-5
1 Aleph. Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo: facta est quasi vídua dómina géntium: princeps provinciárum facta est sub tribúto.
2 Beth. Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris eius: omnes amíci eius sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci.
3 Ghimel. Migrávit Iudas propter afflictiónem, et multitúdinem servitútis: habitávit inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres eius apprehendérunt eam inter angústias.
4 Daleth. Viæ Sion lugent eo quod non sint qui véniant ad solemnitátem: omnes portæ eius destrúctæ: sacerdótes eius geméntes: vírgines eius squálidæ, et ipsa oppréssa amaritúdine.
5 He. Facti sunt hostes eius in cápite, inimíci eius locupletáti sunt: quia Dóminus locútus est super eam propter multitúdinem iniquitátum eius: párvuli eius ducti sunt in captivitátem, ante fáciem tribulántis.
Ierúsalem, Ierúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum.

R. In monte Olivéti orávit ad Patrem: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste:
* Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma.
V. Vigiláte, et oráte, ut non intrétis in tentatiónem.
R. Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma.

Lectio 2
Lam 1:6-9
6 Vau. Et egréssus est a fília Sion omnis decor eius: facti sunt príncipes eius velut aríetes non inveniéntes páscua: et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem subsequéntis.
7 Zain. Recordáta est Ierúsalem diérum afflictiónis suæ, et prævaricatiónis ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus eius in manu hostíli, et non esset auxiliátor: vidérunt eam hostes, et derisérunt sábbata eius.
8 Heth. Peccátum peccávit Ierúsalem, proptérea instábilis facta est: omnes, qui glorificábant eam, sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam eius: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum.
9 Teth. Sordes eius in pédibus eius, nec recordáta est finis sui: depósita est veheménter, non habens consolatórem: vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus.
Ierúsalem, Ierúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum.

R. Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte mecum: nunc vidébitis turbam, quæ circúmdabit me:
* Vos fugam capiétis, et ego vadam immolári pro vobis.
V. Ecce appropínquat hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum.
R. Vos fugam capiétis, et ego vadam immolári pro vobis.

Lectio 3
Lam 1:10-14
10 Iod. Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília eius: quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas ne intrárent in ecclésiam tuam.
11 Caph. Omnis pópulus eius gemens, et quærens panem: dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. Vide, Dómine, et consídera, quóniam facta sum vilis.
12 Lamed. O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite, et vidéte, si est dolor sicut dolor meus: quóniam vindemiávit me, ut locútus est Dóminus in die iræ furóris sui.
13 Mem. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me: expándit rete pédibus meis, convértit me retrórsum: pósuit me desolátam, tota die mæróre conféctam.
14 Nun. Vigilávit iugum iniquitátum meárum: in manu eius convolútæ sunt, et impósitæ collo meo: infirmáta est virtus mea: dedit me Dóminus in manu, de qua non pótero súrgere.
Ierúsalem, Ierúsalem, convértere ad Dóminum Deum tuum.

R. Ecce vídimus eum non habéntem spéciem, neque decórem: aspéctus eius in eo non est: hic peccáta nostra portávit, et pro nobis dolet: ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras:
* Cuius livóre sanáti sumus.
V. Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit.
R. Cuius livóre sanáti sumus.
Gloria omittitur
R. Ecce vídimus eum non habéntem spéciem, neque decórem: aspéctus eius in eo non est: hic peccáta nostra portávit, et pro nobis dolet: ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras: * Cuius livóre sanáti sumus.

Nocturn II.
Ant. Liberávit Dóminus * páuperem a poténte, et ínopem, cui non erat adiútor.
Psalmus 71 [4]
71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
71:2 Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
71:17 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
Gloria omittitur

Ant. Liberávit Dóminus páuperem a poténte, et ínopem, cui non erat adiútor.
Nocturn II.
Ant. Liberávit Dóminus * páuperem a poténte, et ínopem, cui non erat adiútor.
Psalmus 71 [4]
71:2 Deus, iudícium tuum regi da, * et iustítiam tuam fílio regis:
71:2 Gubérnet pópulum tuum cum iustítia, * et húmiles tuos cum æquitáte.
71:3 Afferent montes pacem pópulo * et colles iustítiam.
71:4 Tuébitur húmiles pópuli, salvos fáciet fílios páuperum, * et cónteret oppressórem.
71:5 Et diu vivet ut sol, * et sicut luna in omnes generatiónes.
71:6 Descéndet ut plúvia super gramen, * sicut imbres qui írrigant terram.
71:7 Florébit in diébus eius iustítia * et abundántia pacis, donec defíciat luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare, * et a flúmine usque ad términos terræ.
71:9 Coram illo prócident inimíci eius, * et adversárii eius púlverem lingent.
71:10 Reges Tharsis et insulárum múnera ófferent; * reges Arabum et Saba dona addúcent:
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ, * omnes gentes sérvient ei.
71:12 Etenim liberábit páuperem invocántem, * et míserum, cui non est adiútor.
71:13 Miserébitur ínopis et páuperis, * et vitam páuperum salvábit:
71:14 Ab iniúria et oppressióne liberábit eos, * et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.
71:15 Ideo vivet, et dabunt ei de auro Arábiæ, et orábunt pro eo semper: * perpétuo benedícent ei.
71:16 Erit abundántia fruménti in terra; in summis móntium strepet, ut Líbanus, fructus eius, * et florébunt íncolæ úrbium ut grámina terræ.
71:17 Erit nomen eius benedíctum in sǽcula; * dum lucébit sol, permanébit nomen eius.
71:18 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, * omnes gentes beátum prædicábunt eum.
71:19 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus.
71:20 Et benedíctum nomen eius gloriósum in sǽcula; * et repleátur glória eius omnis terra. Amen. Amen.
Gloria omittitur

Ant. Liberávit Dóminus páuperem a poténte, et ínopem, cui non erat adiútor.
Ant. Cogitavérunt ímpii, * et locúti sunt nequítiam: iniquitátem in excélso locúti sunt.
Psalmus 72 [5]
72:1 Quam bonus Israël Deus, * his, qui recto sunt corde!
72:2 Mei autem pæne moti sunt pedes: * pæne effúsi sunt gressus mei.
72:3 Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns.
72:4 Quia non est respéctus morti eórum: * et firmaméntum in plaga eórum.
72:5 In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non flagellabúntur:
72:6 Ídeo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte sua.
72:7 Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: * transiérunt in afféctum cordis.
72:8 Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam: * iniquitátem in excélso locúti sunt.
72:9 Posuérunt in cælum os suum: * et lingua eórum transívit in terra.
72:10 Ídeo convertétur pópulus meus hic: * et dies pleni inveniéntur in eis.
72:11 Et dixérunt: Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso?
72:12 Ecce, ipsi peccatóres, et abundántes in sǽculo, * obtinuérunt divítias.
72:13 Et dixi: Ergo sine causa iustificávi cor meum, * et lavi inter innocéntes manus meas:
72:14 Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.
72:15 Si dicébam: Narrábo sic: * ecce, natiónem filiórum tuórum reprobávi.
72:16 Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me:
72:17 Donec intrem in Sanctuárium Dei: * et intéllegam in novíssimis eórum.
72:18 Verúmtamen propter dolos posuísti eis: * deiecísti eos dum allevaréntur.
72:19 Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: * periérunt propter iniquitátem suam.
72:20 Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.
72:21 Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi.
72:23 Ut iuméntum factus sum apud te: * et ego semper tecum.
72:24 Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, * et cum glória suscepísti me.
72:25 Quid enim mihi est in cælo? * et a te quid vólui super terram?
72:26 Defécit caro mea, et cor meum: * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
72:27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt: * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
72:28 Mihi autem adhærére Deo bonum est: * pónere in Dómino Deo spem meam:
72:28 Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.
Gloria omittitur

Ant. Cogitavérunt ímpii, et locúti sunt nequítiam: iniquitátem in excélso locúti sunt.
Ant. Cogitavérunt ímpii, * et locúti sunt nequítiam: iniquitátem in excélso locúti sunt.
Psalmus 72 [5]
72:1 Quam bonus rectis est Deus, * Dóminus eis qui puro sunt corde!
72:2 Mei autem fere nutárunt pedes, * pæne lapsi sunt gressus mei,
72:3 Quia ímpiis invidébam, * prosperitátem peccatórum obsérvans.
72:4 Nulla enim sunt iis torménta, * sanum et pingue est corpus eórum.
72:5 In ærúmnis mortálium non versántur, * et cum homínibus non flagellántur.
72:6 Ideo cingit eos, ut torquis, supérbia, * et violéntia, ut vestis, óperit eos.
72:7 Prodit ex crasso corde iníquitas eórum, * erúmpunt figménta mentis.
72:8 Irrídent et loquúntur malígne, * oppressiónem ex alto minántur.
72:9 Aggrediúntur cælum ore suo, * et lingua eórum perstríngit terram.
72:10 Ideo pópulus meus se convértit ad eos, * et aquas abundántes sorbent sibi.
72:11 Et dicunt: Quómodo scit Deus, * et estne cognítio in Altíssimo?
72:12 Ecce tales sunt peccatóres * et semper tranquílli, poténtiam augent.
72:13 Ergóne frustra mundum servávi cor meum, * et lavi in innocéntia manus meas?
72:14 Nam flagélla pátior omni témpore, * et castigatiónem cotídie.
72:15 Si cogitárem: Loquar ut illi, * genus filiórum tuórum deseruíssem.
72:16 Meditábar ergo, ut cognóscerem hoc; * sed laboriósum visum est mihi,
72:17 Donec intrávi in sancta Dei, * et atténdi fini illórum.
72:18 Vere in via lúbrica cóllocas eos, * præcípitas eos in ruínas.
72:19 Quómodo corruérunt moménto, * desiérunt, absúmpti sunt magno terróre!
72:20 Sicut sómnium, cum quis evígilat, Dómine, * ita, cum surréxeris, spernes figméntum eórum.
72:21 Quando exasperabátur mens mea, et cor meum pungebátur, * ego insípiens eram neque intellegébam:
72:22 Ut iuméntum fui coram te. * Ego autem semper tecum ero:
72:23 Apprehendísti manum déxteram meam; consílio tuo dedúces me, * et in glóriam tandem suscípies me.
72:24 Quis præter te mihi est in cælo? * et, si tecum sum, non deléctat me terra.
72:25 Déficit caro mea et cor meum, * petra cordis mei et pars mea Deus in ætérnum.
72:26 Ecce enim, qui recédunt a te, períbunt, * perdis omnes qui fornicántur abs te.
72:27 Mihi autem bonum est prope Deum esse, * pónere in Dómino Deo refúgium meum.
72:28 Enarrábo ómnia ópera tua * in portis fíliæ Sion.
Gloria omittitur

Ant. Cogitavérunt ímpii, et locúti sunt nequítiam: iniquitátem in excélso locúti sunt.
Ant. Exsúrge, Dómine, * et iúdica causam meam.
Psalmus 73 [6]
73:1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
73:2 Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio.
73:2 Redemísti virgam hereditátis tuæ: * mons Sion, in quo habitásti in eo.
73:3 Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto!
73:4 Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ.
73:5 Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.
73:6 Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt iánuas eius in idípsum: * in secúri et áscia deiecérunt eam.
73:7 Incendérunt igni Sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
73:8 Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
73:9 Signa nostra non vídimus, iam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius.
73:10 Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem?
73:11 Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem?
73:12 Deus autem Rex noster ante sǽcula: * operátus est salútem in médio terræ.
73:13 Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis.
73:14 Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
73:15 Tu dirupísti fontes, et torréntes: * tu siccásti flúvios Ethan.
73:16 Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem.
73:17 Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea.
73:18 Memor esto huius, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.
73:19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
73:20 Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
73:21 Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum.
73:22 Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
73:23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.
Gloria omittitur

Ant. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam meam.
Ant. Exsúrge, Dómine, * et iúdica causam meam.
Psalmus 73 [6]
73:1 Quare, Deus, reppulísti in perpétuum, * exardéscit ira tua contra oves páscuæ tuæ?
73:2 Recordáre sodalitátis tuæ, * quam condidísti ab antíquo,
73:3 Tribus, quam redemísti tibi in possessiónem, * montis Sion, in quo sedem posuísti.
73:4 Dírige gressus tuos ad ruínas perpétuas: * ómnia vastávit inimícus in sanctuário.
73:5 Rugiérunt adversárii tui * in loco convéntus tui,
73:6 Posuérunt signa sua * in tropǽum.
73:7 Símiles sunt illis qui in condénso vibrant secúrim, * et iam áscia et málleo iánuas eius páriter contúndunt.
73:8 Igni tradidérunt sanctuárium tuum, * profanárunt in terra tabernáculum nóminis tui.
73:9 Dixérunt in corde suo: Destruámus eos simul; * combúrite ómnia sanctuária Dei in terra.
73:9 Signa nostra non iam vidémus, non est prophéta; * neque inter nos est qui sciat quoúsque.
73:10 Quoúsque, Deus, exprobrávit inimícus? * Blasphemábit adversárius nomen tuum in perpétuum?
73:11 Quare avértis manum tuam * et déxteram tuam rétines in sinu tuo?
73:12 Deus autem rex meus est ab antíquo, * qui éfficit salútem in médio terræ.
73:13 Tu dirupísti poténtia tua mare, * contrivísti cápita dracónum in aquis.
73:14 Tu confregísti cápita Levíathan, * dedísti eum escam monstris marínis.
73:15 Tu elicuísti fontes et torréntes: * tu siccásti flúvios copiósos.
73:16 Tuus est dies et tua est nox; * tu stabilísti lunam et solem.
73:17 Tu statuísti omnes términos terræ; * æstátem et híemem tu formásti.
73:18 Recordáre hæc: inimícus exprobrávit tibi, Dómine, * et pópulus insípiens maledíxit nómini tuo.
73:19 Ne tradíderis vúlturi vitam túrturis tui: * Vitam páuperum tuórum noli oblivísci in perpétuum.
73:20 Réspice in fœdus tuum, * quia violéntiæ plena sunt latíbula terræ, et campi.
73:21 Ne húmilis revertátur confúsus: * pauper et inops laudent nomen tuum.
73:22 Exsúrge, Deus, age causam tuam; * recordáre impropérii quod insípiens cotídie infert tibi.
73:23 Noli oblivísci voces adversariórum tuórum: * tumúltus insurgéntium contra te ascéndit semper.
Gloria omittitur

Ant. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam meam.
V. Deus meus, éripe me de manu peccatóris.
R. Et de manu contra legem agéntis et iníqui.
V. Deus meus, éripe me de manu peccatóris.
R. Et de manu contra legem agéntis et iníqui.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 4
Ex tractátu sancti Augustíni Epíscopi super Psalmos
In Psalmum 54 ad 1 versum
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde mihi, et exáudi me. Satagéntis, sollíciti, in tribulatióne pósiti, verba sunt ista. Orat multa pátiens, de malo liberári desíderans. Súperest ut videámus in quo malo sit: et cum dícere cœ́perit, agnoscámus ibi nos esse: ut communicáta tribulatióne, coniungámus oratiónem. Contristátus sum, inquit, in exercitatióne mea, et conturbátus sum. Ubi contristátus? ubi conturbátus? In exercitatióne mea, inquit. Hómines malos, quos pátitur, commemorátus est: eandémque passiónem malórum hóminum exercitatiónem suam dixit. Ne putétis gratis esse malos in hoc mundo, et nihil boni de illis ágere Deum. Omnis malus aut ídeo vivit, ut corrigátur; aut ídeo vivit, ut per illum bonus exerceátur.

R. Amicus meus ósculi me trádidit signo: Quem osculátus fúero, ipse est, tenéte eum: hoc malum fecit signum, qui per ósculum adimplévit homicídium.
* Infélix prætermísit prétium sánguinis, et in fine láqueo se suspéndit.
V. Bonum erat ei, si natus non fuísset homo ille.
R. Infélix prætermísit prétium sánguinis, et in fine láqueo se suspéndit.

Lectio 5
Utinam ergo qui nos modo exércent, convertántur, et nobíscum exerceántur: tamen quámdiu ita sunt ut exérceant, non eos odérimus: quia in eo quod malus est quis eórum, utrum usque in finem perseveratúrus sit, ignorámus. Et plerúmque cum tibi vidéris odísse inimícum, fratrem odísti, et nescis. Diábolus, et ángeli eius in Scriptúris sanctis manifestáti sunt nobis, quod ad ignem ætérnum sint destináti. Ipsórum tantum desperánda est corréctio, contra quos habémus occúltam luctam: ad quam luctam nos armat Apóstolus, dicens: Non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: id est, non advérsus hómines, quos vidétis, sed advérsus príncipes, et potestátes, et rectóres mundi, tenebrárum harum. Ne forte cum dixísset, mundi, intellégeres dǽmones esse rectóres cæli et terræ. Mundi dixit, tenebrárum harum: mundi dixit, amatórum mundi: mundi dixit, impiórum et iniquórum: mundi dixit, de quo dicit Evangélium: Et mundus eum non cognóvit.

R. Iudas mercátor péssimus ósculo pétiit Dóminum: ille ut agnus ínnocens non negávit Iudæ ósculum:
* Denariórum número Christum Iudǽis trádidit.
V. Mélius illi erat, si natus non fuísset.
R. Denariórum número Christum Iudǽis trádidit.

Lectio 6
Quóniam vidi iniquitátem, et contradictiónem in civitáte. Atténde glóriam crucis ipsíus. Iam in fronte regum crux illa fixa est, cui inimíci insultavérunt. Efféctus probávit virtútem: dómuit orbem non ferro, sed ligno. Lignum crucis contuméliis dignum visum est inimícis, et ante ipsum lignum stantes caput agitábant, et dicébant: Si Fílius Dei est, descéndat de cruce. Extendébat ille manus suas ad pópulum non credéntem, et contradicéntem. Si enim iustus est, qui ex fide vivit; iníquus est, qui non habet fidem. Quod ergo hic ait, iniquitátem: perfídiam intéllege. Vidébat ergo Dóminus in civitáte iniquitátem et contradictiónem, et extendébat manus suas ad pópulum non credéntem et contradicéntem: et tamen et ipsos exspéctans dicébat: Pater, ignósce illis, quia nésciunt quid fáciunt.

R. Unus ex discípulis meis tradet me hódie: Væ illi per quem tradar ego:
* Mélius illi erat, si natus non fuísset.
V. Qui intíngit mecum manum in parópside, hic me traditúrus est in manus peccatórum.
R. Mélius illi erat, si natus non fuísset.
Gloria omittitur
R. Unus ex discípulis meis tradet me hódie: Væ illi per quem tradar ego: * Mélius illi erat, si natus non fuísset.

Nocturn III.
Ant. Dixi iníquis: * Nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
Psalmus 74 [7]
74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.
74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
Gloria omittitur

Ant. Dixi iníquis: Nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
Nocturn III.
Ant. Dixi iníquis: * Nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
Psalmus 74 [7]
74:1 Celebrámus te, Dómine, celebrámus, * et prædicámus nomen tuum, enarrámus mirabília tua.
74:2 Quando statúero tempus, * ego secúndum ius iudicábo.
74:3 Etsi moveátur terra cum ómnibus íncolis suis: * ego firmávi colúmnas eius.
74:4 Dico insoléntibus: Nolíte insoléscere, * et ímpiis: Nolíte extóllere cornu.
74:5 Nolíte extóllere contra Altíssimum cornu vestrum, * nolíte loqui contra Deum protérva.
74:6 Neque enim ab Oriénte neque ab Occidénte neque a desérto neque a móntibus: * sed Deus est iudex:
74:7 Hunc déprimit, et illum extóllit, * nam in manu Dómini calix est, qui spumat vino, plenus mixto:
74:8 Et propínat ex eo; usque ad fæces sorbébunt, * bibent omnes ímpii terræ.
74:9 Ego autem exsultábo in ætérnum, * psallam Deo Iacob.
74:10 Et ómnia córnua impiórum confríngam; * extolléntur córnua iusti.
Gloria omittitur

Ant. Dixi iníquis: Nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
Ant. Terra trémuit * et quiévit, dum exsúrgeret in iudício Deus.
Psalmus 75 [8]
75:2 Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
75:3 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
75:4 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
75:5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
75:6 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
75:7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
Gloria omittitur

Ant. Terra trémuit et quiévit, dum exsúrgeret in iudício Deus.
Ant. Terra trémuit * et quiévit, dum exsúrgeret in iudício Deus.
Psalmus 75 [8]
75:2 Innótuit Deus in Iuda, * in Israël magnum est nomen eius.
75:2 In Salem est tabernáculum eius, * et habitátio eius in Sion.
75:3 Ibi confrégit fúlmina arcus, * scutum et gládium et arma.
75:4 Splendens luce tu, potens, venísti a móntibus ætérnis. * Spoliáti sunt robústi corde,
75:5 Dórmiunt somnum suum, * et ómnium fórtium defecérunt manus.
75:6 Increpatióne tua, Deus Iacob, * torpuérunt currus et equi.
75:8 Terríbilis es tu, et quis resístet tibi, * ob veheméntiam iræ tuæ?
75:9 De cælo audíri fecísti iudícium: * terra expávit et síluit,
75:10 Cum exsúrgeret ad iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes húmiles terræ.
75:11 Nam furor Edom glorificábit te, * et supérstites Emath festum agent tibi.
75:12 Fácite vota et sólvite ea Dómino Deo vestro, * omnes in circúitu eius munus ferant Terríbili,
75:13 Ei qui cóhibet spíritum príncipum, * qui terríbilis est régibus terræ.
Gloria omittitur

Ant. Terra trémuit et quiévit, dum exsúrgeret in iudício Deus.
Ant. In die tribulatiónis * meæ Deum exquisívi mánibus meis.
Psalmus 76 [9]
76:2 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
76:3 In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, mánibus meis nocte contra eum: * et non sum decéptus.
76:4 Rénuit consolári ánima mea, * memor fui Dei, et delectátus sum, et exercitátus sum: et defécit spíritus meus.
76:5 Anticipavérunt vigílias óculi mei: * turbátus sum, et non sum locútus.
76:6 Cogitávi dies antíquos: * et annos ætérnos in mente hábui.
76:7 Et meditátus sum nocte cum corde meo, * et exercitábar, et scopébam spíritum meum.
76:8 Numquid in ætérnum proíciet Deus: * aut non appónet ut complacítior sit adhuc?
76:9 Aut in finem misericórdiam suam abscíndet, * a generatióne in generatiónem?
76:10 Aut obliviscétur miseréri Deus? * aut continébit in ira sua misericórdias suas?
76:11 Et dixi: Nunc cœpi: * hæc mutátio déxteræ Excélsi.
76:12 Memor fui óperum Dómini: * quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
76:13 Et meditábor in ómnibus opéribus tuis: * et in adinventiónibus tuis exercébor.
76:14 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? * tu es Deus qui facis mirabília.
76:15 Notam fecísti in pópulis virtútem tuam: * redemísti in brácchio tuo pópulum tuum, fílios Iacob et Ioseph.
76:17 Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ: * et timuérunt, et turbátæ sunt abýssi.
76:18 Multitúdo sónitus aquárum: * vocem dedérunt nubes.
76:18 Étenim sagíttæ tuæ tránseunt: * vox tonítrui tui in rota.
76:19 Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: * commóta est, et contrémuit terra.
76:20 In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis: * et vestígia tua non cognoscéntur.
76:21 Deduxísti sicut oves pópulum tuum, * in manu Móysi et Aaron.
Gloria omittitur

Ant. In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi mánibus meis.
Ant. In die tribulatiónis * meæ Deum exquisívi mánibus meis.
Psalmus 76 [9]
76:2 Vox mea ad Deum ascéndit et clamo, * Vox mea ad Deum, ut áudiat me;
76:2 Die angústiæ meæ Dóminum quæro. * Manus mea per noctem exténditur indeféssa;
76:3 Consolatiónem rénuit ánima mea. * Cum Dei recórdor, ingemísco; * cum recógito, déficit spíritus meus.
76:4 Tenes vígiles óculos meos; * contúrbor nec possum loqui.
76:5 Perpéndo dies antíquos, * et prístinos annos recórdor:
76:6 Méditor nocte in corde meo * recógito et scrutátur spíritus meus:
76:7 Num in ætérnum repéllet Deus, * nec propítius erit ultra?
76:8 Num in perpétuum defíciet grátia eius, * írrita erit promíssio in omnes generatiónes?
76:9 Num oblítus est miseréri Deus? * An irátus occlúsit misericórdiam suam?
76:10 Et dico: Hic est dolor meus, * quod mutáta est déxtera Altíssimi.
76:11 Memor sum factórum Dómini, * útique memor sum antiquórum mirabílium tuórum.
76:12 Et méditor ómnia ópera tua, * et gesta tua perpéndo.
76:14 Deus, sancta es via tua: quis deus es magnus ut Deus noster? * Tu es Deus, qui mirabília patras,
76:15 Notam fecísti in pópulis poténtiam tuam. * Redemísti brácchio tuo pópulum tuum, fílios Iacob et Ioseph.
76:16 Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ: tremuérunt, * atque commóti sunt fluctus.
76:17 Profudérunt núbila aquas, * nubes emisérunt vocem,
76:18 Atque sagíttæ tuæ volárunt. * Tónitrus tuus in túrbine sónuit,
76:19 Collustrárunt fúlgura orbem: * commóta est et trémuit terra.
76:20 Per mare facta est via tua, et sémita tua per aquas multas, * neque apparuérunt vestígia tua.
76:21 Duxísti ut gregem pópulum tuum, * per manum Móysis et Aaron.
Gloria omittitur

Ant. In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi mánibus meis.
V. Exsúrge, Dómine.
R. Et iúdica causam meam.
V. Exsúrge, Dómine.
R. Et iúdica causam meam.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 7
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 11:17-22
17 Hoc autem præcípio: non laudans quod non in mélius, sed in detérius convenítis.
18 Primum quidem conveniéntibus vobis in Ecclésiam, áudio scissúras esse inter vos, et ex parte credo.
19 Nam opórtet et hǽreses esse, ut et qui probáti sunt, manifésti fiant in vobis.
20 Conveniéntibus ergo vobis in unum, iam non est Domínicam cenam manducáre.
21 Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et álius quidem ésurit, álius autem ébrius est.
22 Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut Ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo.

R. Eram quasi agnus ínnocens: ductus sum ad immolándum, et nesciébam: consílium fecérunt inimíci mei advérsum me, dicéntes:
* Veníte, mittámus lignum in panem eius, et eradámus eum de terra vivéntium.
V. Omnes inimíci mei advérsum me cogitábant mala mihi: verbum iníquum mandavérunt advérsum me, dicéntes.
R. Veníte, mittámus lignum in panem eius, et eradámus eum de terra vivéntium.

Lectio 8
1 Cor 11:23-26
23 Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem,
24 Et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem.
25 Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem.
26 Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat.

R. Una hora non potuístis vigiláre mecum, qui exhortabámini mori pro me?
* Vel Iudam non vidétis, quómodo non dormit, sed festínat trádere me Iudǽis.
V. Quid dormítis? súrgite, et oráte, ne intrétis in tentatiónem.
R. Vel Iudam non vidétis, quómodo non dormit, sed festínat trádere me Iudǽis.

Lectio 9
1 Cor 11:27-34
27 Itaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini.
28 Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat.
29 Qui enim mandúcat et bibit indígne, iudícium sibi mandúcat et bibit, non diiúdicans corpus Dómini.
30 Ideo inter vos multi infírmi et imbecílles, et dórmiunt multi.
31 Quod, si nosmetípsos diiudicarémus, non útique iudicarémur.
32 Dum iudicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur.
33 Itaque, fratres mei, cum convenítis ad manducándum, ínvicem exspectáte.
34 Si quis ésurit, domi mandúcet: ut non in iudícium conveniátis. Cétera autem, cum vénero, dispónam.

R. Senióres pópuli consílium fecérunt,
* Ut Iesum dolo tenérent, et occíderent: cum gládiis et fústibus exiérunt tamquam ad latrónem.
V. Collegérunt pontífices et pharisǽi concílium.
R. Ut Iesum dolo tenérent, et occíderent: cum gládiis et fústibus exiérunt tamquam ad latrónem.
Gloria omittitur
R. Senióres pópuli consílium fecérunt, * Ut Iesum dolo tenérent, et occíderent: cum gládiis et fústibus exiérunt tamquam ad latrónem.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et sub silentio concluditur
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio{omittitur}
Conclusio{omittitur}

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help