Feria Quinta in Cena Domini ~ I. classis

Divinum Officium Monastic - 1963

04-18-2019

Ad Sextam

Psalmus 118(81-96) [1]
118:81 (Caph) Defécit in salutáre tuum ánima mea: * et in verbum tuum supersperávi.
118:82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes: Quando consoláberis me?
118:83 Quia factus sum sicut uter in pruína: * iustificatiónes tuas non sum oblítus.
118:84 Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me iudícium?
118:85 Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes: * sed non ut lex tua.
118:86 Ómnia mandáta tua véritas: * iníque persecúti sunt me, ádiuva me.
118:87 Paulo minus consummavérunt me in terra: * ego autem non derelíqui mandáta tua.
118:88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me: * et custódiam testimónia oris tui.
118:89 (Laméd) In ætérnum, Dómine, * verbum tuum pérmanet in cælo.
118:90 In generatiónem et generatiónem véritas tua: * fundásti terram, et pérmanet.
118:91 Ordinatióne tua persevérat dies: * quóniam ómnia sérviunt tibi.
118:92 Nisi quod lex tua meditátio mea est: * tunc forte periíssem in humilitáte mea.
118:93 In ætérnum non oblivíscar iustificatiónes tuas: * quia in ipsis vivificásti me.
118:94 Tuus sum ego, salvum me fac: * quóniam iustificatiónes tuas exquisívi.
118:95 Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me: * testimónia tua intelléxi.
118:96 Omnis consummatiónis vidi finem: * latum mandátum tuum nimis.
Gloria omittitur
Psalmus 118(81-96) [1]
118:81 (Caph) Déficit desidério auxílii tui ánima mea; * in verbum tuum spero.
118:82 Defíciunt óculi mei desidério elóquii tui: * quando consoláberis me?
118:83 Nam, factus sicut uter in fumo, * statúta tua non sum oblítus.
118:84 Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me iudícium?
118:85 Fodérunt mihi supérbi fóveas, * qui non secúndum legem tuam agunt.
118:86 Omnia mandáta tua sunt fidélia; * immérito persequúntur me: ádiuva me.
118:87 Propémodum confecérunt me in terra; * ego autem non derelíqui præcépta tua.
118:88 Secúndum misericórdiam tuam serva me vivum, * et custódiam præscrípta oris tui.
118:89 (Lamed) In ætérnum, Dómine, est verbum tuum * stábile ut cælum.
118:90 In generatiónem et generatiónem est fidélitas tua: * condidísti terram, quæ pérmanet.
118:91 Secúndum decréta tua constant omni témpore, * quia univérsa sérviunt tibi.
118:92 Nisi lex tua delectátio mea esset, * iam períssem in afflictióne mea.
118:93 In ætérnum non oblivíscar præcépta tua, * quia ipsis dedísti mihi vitam.
118:94 Tuus sum ego: salvum me fac, * quóniam præcépta tua quæsívi.
118:95 Me exspéctant peccatóres ut perdant me; * ad præscrípta tua atténdo.
118:96 Omnis perfectiónis vidi esse términum: * latíssime patet mandátum tuum.
Gloria omittitur
Psalmus 118(97-112) [2]
118:97 (Mem) Quómodo diléxi legem tuam, Dómine? * tota die meditátio mea est.
118:98 Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo: * quia in ætérnum mihi est.
118:99 Super omnes docéntes me intelléxi: * quia testimónia tua meditátio mea est.
118:100 Super senes intelléxi: * quia mandáta tua quæsívi.
118:101 Ab omni via mala prohíbui pedes meos: * ut custódiam verba tua.
118:102 A iudíciis tuis non declinávi: * quia tu legem posuísti mihi.
118:103 Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, * super mel ori meo!
118:104 A mandátis tuis intelléxi: * proptérea odívi omnem viam iniquitátis.
118:105 (Nun) Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitis meis.
118:106 Iurávi, et státui * custodíre iudícia iustítiæ tuæ.
118:107 Humiliátus sum usquequáque, Dómine: * vivífica me secúndum verbum tuum.
118:108 Voluntária oris mei beneplácita fac, Dómine: * et iudícia tua doce me.
118:109 Ánima mea in mánibus meis semper: * et legem tuam non sum oblítus.
118:110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi: * et de mandátis tuis non errávi.
118:111 Hereditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum: * quia exsultátio cordis mei sunt.
118:112 Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas in ætérnum, * propter retributiónem.
Gloria omittitur
Psalmus 118(97-112) [2]
118:97 (Mem) Quam díligo legem tuam, Dómine! * Toto die meditátio mea est.
118:98 Inimícis meis sapientiórem me fecit mandátum tuum, * quia in ætérnum mecum est.
118:99 Omnibus docéntibus me prudéntior sum, * quia de præscríptis tuis meditátio mea est.
118:100 Sénibus intellegéntior sum, * quia præcépta tua obsérvo.
118:101 Ab omni via mala cohíbeo pedes meos, * ut custódiam verba tua.
118:102 A decrétis tuis non declíno, * quia tu docuísti me.
118:103 Quam dúlcia paláto meo elóquia tua! * super mel sunt ori meo.
118:104 Præcéptis tuis intéllegens fio, * proptérea odi omnem viam iniquitátis.
118:105 (Nun) Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitæ meæ.
118:106 Iuro et státuo * custodíre iusta decréta tua.
118:107 Afflíctus sum veheménter, Dómine: * vivum me serva secúndum verbum tuum.
118:108 Oblatiónes oris mei áccipe, Dómine, * et decréta tua doce me.
118:109 Vita mea periclitátur semper, * sed legem tuam non oblivíscor.
118:110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi, * sed a præcéptis tuis non aberrávi.
118:111 Heréditas mea præscrípta tua in ætérnum, * quia gáudium cordis mei sunt.
118:112 Inclinávi cor meum ad statúta tua implénda: * perpétuo, ad amússim.
Gloria omittitur
Psalmus 118(113-128) [3]
118:113 (Samech) Iníquos ódio hábui: * et legem tuam diléxi.
118:114 Adiútor et suscéptor meus es tu: * et in verbum tuum supersperávi.
118:115 Declináte a me, malígni: * et scrutábor mandáta Dei mei.
118:116 Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam: * et non confúndas me ab exspectatióne mea.
118:117 Ádiuva me, et salvus ero: * et meditábor in iustificatiónibus tuis semper.
118:118 Sprevísti omnes discedéntes a iudíciis tuis: * quia iniústa cogitátio eórum.
118:119 Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ: * ídeo diléxi testimónia tua.
118:120 Confíge timóre tuo carnes meas: * a iudíciis enim tuis tímui.
118:121 (Ain) Feci iudícium et iustítiam: * non tradas me calumniántibus me.
118:122 Súscipe servum tuum in bonum: * non calumniéntur me supérbi.
118:123 Óculi mei defecérunt in salutáre tuum: * et in elóquium iustítiæ tuæ.
118:124 Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam: * et iustificatiónes tuas doce me.
118:125 Servus tuus sum ego: * da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.
118:126 Tempus faciéndi, Dómine: * dissipavérunt legem tuam.
118:127 Ídeo diléxi mandáta tua, * super aurum et topázion.
118:128 Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar: * omnem viam iníquam ódio hábui.
Gloria omittitur

Psalmus 118(113-128) [3]
118:113 (Samech) Dúplices corde ódio hábeo, * et díligo legem tuam.
118:114 Protéctor meus et clípeus meus es tu: * in verbum tuum spero.
118:115 Discédite a me malígni, * et observábo mandáta Dei mei.
118:116 Susténta me secúndum promíssum tuum, et vivam; * noli confúndere spem meam.
118:117 Adiuva me et salvus ero, * et atténdam ad statúta tua semper.
118:118 Spernis omnes discedéntes statútis tuis, * quia mendax est cogitátio eórum.
118:119 Scórias réputas omnes peccatóres terræ, * ídeo díligo præscrípta tua.
118:120 Horréscit timóre tui caro mea, * et decréta tua tímeo.
118:121 (Ain) Exércui ius et iustítiam: * noli me trádere oppriméntibus me.
118:122 Sponde pro servo tuo in bonum, * ne ópprimant me supérbi.
118:123 Oculi mei defíciunt desidério auxílii tui, * et iusti elóquii tui.
118:124 Fac cum servo tuo secúndum bonitátem tuam, * et statúta tua doce me.
118:125 Servus tuus sum ego, ínstrue me, * ut cognóscam præscrípta tua.
118:126 Tempus agéndi est Dómino: * violavérunt legem tuam.
118:127 Ideo díligo mandáta tua, * plus quam aurum et obrýzum.
118:128 Ideo ómnia præcépta tua elégi mihi; * omnem viam falsam ódio hábeo.
Gloria omittitur


Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem.
secreto
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
aliquantulum altius
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et sub silentio concluditur
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem.
secreto
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
aliquantulum altius
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et sub silentio concluditur
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help