Feria Quinta in Cena Domini ~ I. classis


Ad Tertiam    04-18-2019

Incipit{omittitur}
Incipit{omittitur}
Hymnus {:H-Tertia: omittitur}
Hymnus {:H-Tertia: omittitur}
Psalmi {Psalmi Dominica, antiphonæ ex Proprio de Tempore}
Psalmi {Psalmi Dominica, antiphonæ ex Proprio de Tempore}
Psalmus 118(33-48) [1]
118:33 (He) Legem pone mihi, Dómine, viam iustificatiónum tuárum: * et exquíram eam semper.
118:34 Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam: * et custódiam illam in toto corde meo.
118:35 Deduc me in sémitam mandatórum tuórum: * quia ipsam vólui.
118:36 Inclína cor meum in testimónia tua: * et non in avarítiam.
118:37 Avérte óculos meos ne vídeant vanitátem: * in via tua vivífica me.
118:38 Státue servo tuo elóquium tuum, * in timóre tuo.
118:39 Ámputa oppróbrium meum quod suspicátus sum: * quia iudícia tua iucúnda.
118:40 Ecce, concupívi mandáta tua: * in æquitáte tua vivífica me.
118:41 (Vav) Et véniat super me misericórdia tua, Dómine: * salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
118:42 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum: * quia sperávi in sermónibus tuis.
118:43 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque: * quia in iudíciis tuis supersperávi.
118:44 Et custódiam legem tuam semper: * in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
118:45 Et ambulábam in latitúdine: * quia mandáta tua exquisívi.
118:46 Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum: * et non confundébar.
118:47 Et meditábar in mandátis tuis, * quæ diléxi.
118:48 Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi: * et exercébar in iustificatiónibus tuis.
Gloria omittitur
Psalmus 118(33-48) [1]
118:33 (He) Osténde mihi, Dómine, viam statutórum tuórum, * et servábo eam ad amússim.
118:34 Instrue me, ut obsérvem legem tuam, * et custódiam illam toto corde meo.
118:35 Deduc me in sémita mandatórum tuórum, * quia ipsa deléctor.
118:36 Inclína cor meum in præscrípta tua, * et non in avarítiam.
118:37 Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; * per viam tuam da mihi vitam.
118:38 Adímple servo tuo promíssum tuum, * quod datum est timéntibus te.
118:39 Aufer oppróbrium meum, quod formído, * quia decréta tua iucúnda.
118:40 Ecce desídero præcépta tua: * secúndum æquitátem tuam tríbue mihi vitam.
118:41 (Vau) Et véniant super me miseratiónes tuæ, Dómine, * auxílium tuum, secúndum promíssum tuum.
118:42 Et respondébo verbum exprobrántibus mihi, * quia spero in verbis tuis.
118:43 Noli auférre de ore meo verbum veritátis, * quia in decrétis tuis spero.
118:44 Et custódiam legem tuam semper, * in sǽculum et in sempitérnum.
118:45 Et ambulábo in via spatiósa, * quia præcépta tua exquíro.
118:46 Et loquar de præscríptis tuis in conspéctu regum, * et non confúndar.
118:47 Et delectábor mandátis tuis, * quæ díligo.
118:48 Et attóllam manus meas ad mandáta tua * et meditábor statúta tua.
Gloria omittitur
Psalmus 118(49-64) [2]
118:49 (Zai) Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedísti.
118:50 Hæc me consoláta est in humilitáte mea: * quia elóquium tuum vivificávit me.
118:51 Supérbi iníque agébant usquequáque: * a lege autem tua non declinávi.
118:52 Memor fui iudiciórum tuórum a sǽculo, Dómine: * et consolátus sum.
118:53 Deféctio ténuit me, * pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
118:54 Cantábiles mihi erant iustificatiónes tuæ, * in loco peregrinatiónis meæ.
118:55 Memor fui nocte nóminis tui, Dómine: * et custodívi legem tuam.
118:56 Hæc facta est mihi: * quia iustificatiónes tuas exquisívi.
118:57 (Heth) Pórtio mea, Dómine, * dixi custodíre legem tuam.
118:58 Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo: * miserére mei secúndum elóquium tuum.
118:59 Cogitávi vias meas: * et convérti pedes meos in testimónia tua.
118:60 Parátus sum, et non sum turbátus: * ut custódiam mandáta tua.
118:61 Funes peccatórum circumpléxi sunt me: * et legem tuam non sum oblítus.
118:62 Média nocte surgébam ad confiténdum tibi, * super iudícia iustificatiónis tuæ.
118:63 Párticeps ego sum ómnium timéntium te: * et custodiéntium mandáta tua.
118:64 Misericórdia tua, Dómine, plena est terra: * iustificatiónes tuas doce me.
Gloria omittitur
Psalmus 118(49-64) [2]
118:49 (Zain) Memor esto verbi tui servo tuo, * quo mihi spem dedísti.
118:50 Hoc est solácium meum in afflictióne mea, * quod elóquium tuum largítur mihi vitam.
118:51 Supérbi insúltant mihi veheménter; * a lege tua non declíno.
118:52 Memor sum antiquórum iudiciórum tuórum, Dómine, * et solácium est mihi.
118:53 Indignátio tenet me propter peccatóres, * qui derelínquunt legem tuam.
118:54 Cármina facta sunt mihi statúta tua * in loco peregrinatiónis meæ.
118:55 Memor sum nocte nóminis tui, Dómine, * et custódiam legem tuam.
118:56 Hoc factum est mihi, * quia præcépta tua servávi.
118:57 (Heth) Portiónem meam dixi, Dómine, * custodíre verba tua.
118:58 Déprecor fáciem tuam toto corde, * miserére mei secúndum promíssum tuum.
118:59 Perpéndi vias meas, * et convérti pedes meos ad præscrípta tua.
118:60 Festinávi et non sum cunctátus * custodíre mandáta tua.
118:61 Funes peccatórum circumpléxi sunt me: * legem tuam non sum oblítus.
118:62 Média nocte surgo ad celebrándum te * de iustis decrétis tuis.
118:63 Amícus sum ómnium timéntium te * Et custodiéntium præcépta tua.
118:64 Grátia tua, Dómine, plena est terra; * statúta tua doce me.
Gloria omittitur
Psalmus 118(65-80) [3]
118:65 (Teth) Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, * secúndum verbum tuum.
118:66 Bonitátem, et disciplínam, et sciéntiam doce me: * quia mandátis tuis crédidi.
118:67 Priúsquam humiliárer ego delíqui: * proptérea elóquium tuum custodívi.
118:68 Bonus es tu: * et in bonitáte tua doce me iustificatiónes tuas.
118:69 Multiplicáta est super me iníquitas superbórum: * ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua.
118:70 Coagulátum est sicut lac cor eórum: * ego vero legem tuam meditátus sum.
118:71 Bonum mihi quia humiliásti me: * ut discam iustificatiónes tuas.
118:72 Bonum mihi lex oris tui, * super míllia auri et argénti.
118:73 (Ioth) Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me: * da mihi intelléctum, et discam mandáta tua.
118:74 Qui timent te vidébunt me, et lætabúntur: * quia in verba tua supersperávi.
118:75 Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas iudícia tua: * et in veritáte tua humiliásti me.
118:76 Fiat misericórdia tua ut consolétur me, * secúndum elóquium tuum servo tuo.
118:77 Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam: * quia lex tua meditátio mea est.
118:78 Confundántur supérbi, quia iniúste iniquitátem fecérunt in me: * ego autem exercébor in mandátis tuis.
118:79 Convertántur mihi timéntes te: * et qui novérunt testimónia tua.
118:80 Fiat cor meum immaculátum in iustificatiónibus tuis, * ut non confúndar.
Gloria omittitur

Psalmus 118(65-80) [3]
118:65 (Teth) Bene fecísti servo tuo, * Dómine, secúndum verbum tuum.
118:66 Iudícium et sciéntiam doce me, * quia mandátis tuis confído.
118:67 Priúsquam afflíctus sum, errávi; * nunc vero elóquium tuum custódio.
118:68 Bonus es tu et benefáciens; * doce me statúta tua.
118:69 Machinántur fraudes contra me supérbi, * ego toto corde obsérvo præcépta tua.
118:70 Incrassátum est ut adeps cor eórum; * ego lege tua deléctor.
118:71 Bonum mihi, quod afflíctus sum, * ut discam statúta tua.
118:72 Mélior est mihi lex oris tui, * quam mília auri et argénti.
118:73 (Iod) Manus tuæ fecérunt me et formavérunt me; * ínstrue me, ut discam mandáta tua.
118:74 Qui timent te, vidébunt me et lætabúntur, * quod in verbum tuum sperávi.
118:75 Scio, Dómine, iusta esse decréta tua, * et iure afflixísti me.
118:76 Adsit misericórdia tua, ut consolétur me, * secúndum promíssum quod dedísti servo tuo.
118:77 Véniant mihi miseratiónes tuæ, ut vivam, * quia lex tua delectátio mea est.
118:78 Confundántur supérbi, quia immérito afflígunt me: * ego meditábor de præcéptis tuis.
118:79 Convertántur ad me timéntes te, * et qui curant præscrípta tua.
118:80 Sit cor meum perféctum in statútis tuis, * ut non confúndar.
Gloria omittitur

Capitulum Responsorium Versus{omittitur}
Capitulum Responsorium Versus{omittitur}
Oratio {ex Proprio de Tempore}
Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem.
secreto
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
aliquantulum altius
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et sub silentio concluditur
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem.
secreto
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
aliquantulum altius
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et sub silentio concluditur
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio{omittitur}
Conclusio{omittitur}

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help