Officium Defunctorum

Divinum Officium Monastic - 1963

06-09-2018

Ad Matutinum

Incipit{omittitur}
Invitatorium {Antiphona Votiva}
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem, cui ómnia vivunt, * Veníte adorémus.
Hymnus{omittitur}
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi Votiva}
Nocturn I.
Ant. Compláceat * tibi, Dómine, ut erípias me: Dómine, ad adiuvándum me réspice.
Psalmus 39 [1]
39:2 Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
39:3 Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
39:3 Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
39:4 Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
39:4 Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
39:5 Beátus vir, cuius est nomen Dómini spes eius: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
39:6 Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
39:6 Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
39:7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
39:7 Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
39:8 In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
39:10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
39:11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
39:11 Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo.
39:12 Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
39:13 Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
39:13 Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum derelíquit me.
39:14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adiuvándum me réspice.
39:15 Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
39:15 Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
39:16 Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
39:17 Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
39:18 Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
39:18 Adiútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne tardáveris.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: Dómine, ad adiuvándum me réspice.
Ant. Sana, Dómine, * ánimam meam, quia peccávi tibi.
Psalmus 40 [2]
40:2 Beátus qui intéllegit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
40:3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.
40:4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris eius: * univérsum stratum eius versásti in infirmitáte eius.
40:5 Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
40:6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen eius?
40:7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor eius congregávit iniquitátem sibi.
40:7 Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
40:8 Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
40:9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat?
40:10 Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
40:12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
40:13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * fiat, fiat.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
Ant. Sitívit * ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dómini?
Psalmus 41 [3]
41:2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
41:3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
41:4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi cotídie: Ubi est Deus tuus?
41:5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
41:5 In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
41:6 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Iordánis, et Hermóniim a monte módico.
41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
41:8 Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
41:9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum eius.
41:9 Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
41:10 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
41:11 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
41:11 Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dómini?
℣. Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi.
℟. Et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio 7
Iob 17:1-3; 17:11-15
1 Spíritus meus attenuábitur; dies mei breviabúntur: et solum mihi súperest sepúlchrum.
2 Non peccávi, et in amaritudínibus morátur óculus meus.
3 Líbera me, Dómine, et pone me iuxta te, et cuiúsvis manus pugnet contra me.
11 Dies mei transiérunt; cogitatiónes meæ dissipátæ sunt, torquéntes cor meum.
12 Noctem vertérunt in diem, et rursum post ténebras spero lucem.
13 Si sustinúero, inférnus domus mea est, et in ténebris stravi léctulum meum.
14 Putrédini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vérmibus.
15 Ubi est ergo nunc præstolátio mea? et patiéntiam meam quis consíderat?

℟. Peccántem me cotídie, et non me pœniténtem, timor mortis contúrbat me:
* Quia in inférno nulla est redémptio, miserére mei, Deus, et salva me.
℣. Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me.
℟. Quia in inférno nulla est redémptio, miserére mei, Deus, et salva me.


Lectio 8
Iob 19:20-27
20 Pelli meæ, consúmptis cárnibus, adhǽsit os meum, et derelícta sunt tantúmmodo lábia circa dentes meos.
21 Miserémini mei, miserémini mei saltem vos, amíci mei, quia manus Dómini tétigit me.
22 Quare persequímini me sicut Deus, et cárnibus meis saturámini?
23 Quis mihi tríbuat ut scribántur sermónes mei? quis mihi det ut exaréntur in libro
24 Stylo férreo et plumbi lámina, vel celte sculpántur in sílice?
25 Scio enim quod redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum:
26 Et rursum circúmdabor pelle mea, et in carne mea vidébo Deum meum:
27 Quem visúrus sum ego ipse, et óculi mei conspectúri sunt, et non álius: repósita est hæc spes mea in sinu meo.

℟. Dómine, secúndum actum meum noli me iudicáre: nihil dignum in conspéctu tuo egi; ídeo déprecor maiestátem tuam,
* Ut tu, Deus, déleas iniquitátem meam.
℣. Amplius lava me, Dómine, ab iniustítia mea, et a delícto meo munda me.
℟. Ut tu, Deus, déleas iniquitátem meam.


Lectio 9
Iob 10:18-22
18 Quare de vulva eduxísti me? qui útinam consúmptus essem, ne óculus me vidéret.
19 Fuíssem quasi non essem, de útero translátus ad túmulum.
20 Numquid non páucitas diérum meórum finiétur brevi? dimítte ergo me, ut plangam páululum dolórem meum,
21 Ántequam vadam, et non revértar, ad terram tenebrósam, et opértam mortis calígine:
22 Terram misériæ et tenebrárum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempitérnus horror inhábitat.

℟. Líbera me, Dómine, de viis inférni, qui portas ǽreas confregísti: et visitásti inférnum, et dedísti eis lumen, ut vidérent te:
* Qui erant in pœnis tenebrárum.
℣. Clamántes et dicéntes: Advenísti, Redémptor noster.
℟. Qui erant in pœnis tenebrárum.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
℟. Qui erant in pœnis tenebrárum.
Oratio {Votiva}

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.

℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
secunda 'Domine, exaudi' omittitur

Orémus.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Conclusio
℣. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes    Vesperae
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help