S. Barnabæ Apostoli ~ III. classis
Tempora: Feria secunda infra Hebdomadam III post Octavam Pentecostes

Ad Matutinum    06-11-2018

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Palmas et hymnos débitos
Lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi tyránnum cónterit.

In his Patérna glória,
In his triúmphat Fílius,
In his volúntas Spíritus,
Cælum replétur gáudio.

* Patri, simúlque Fílio,
Tibíque Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Palmas et hymnos débitos
Lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi tyránnum cónterit.

In his Patérna glória,
In his triúmphat Fílius,
In his volúntas Spíritus,
Cælum replétur gáudio.

* Patri, simúlque Fílio,
Tibíque Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Ant. Dóminus de cælo * prospéxit super fílios hóminum.
Psalmus 13 [1]
13:1 Dixit insípiens in corde suo: * non est Deus.
13:1 Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
13:2 Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, * ut vídeat si est intéllegens, aut requírens Deum.
13:3 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
13:3 Sepúlcrum patens est guttur eórum: linguis suis dolóse agébant * venénum áspidum sub lábiis eórum.
13:3 Quorum os maledictióne et amaritúdine plenum est: * velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem.
13:3 Contrítio et infelícitas in viis eórum, et viam pacis non cognovérunt: * non est timor Dei ante óculos eórum.
13:4 Nonne cognóscent omnes qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
13:5 Dóminum non invocavérunt, * illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor.
13:6 Quóniam Dóminus in generatióne iusta est, consílium ínopis confudístis: * quóniam Dóminus spes eius est.
13:7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? * cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Iacob, et lætábitur Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum.
Ant. Dóminus de cælo * prospéxit super fílios hóminum.
Psalmus 13 [1]
13:1 Dicit insípiens in corde suo: * «Non est Deus».
13:2 Corrúpti sunt, abominándi egérunt; * non est qui fáciat bonum.
13:3 Dóminus de cælo próspicit super fílios hóminum, * ut vídeat, num sit qui intéllegat et quærat Deum.
13:4 Omnes simul aberravérunt, depraváti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est nec unus.
13:8 Nonne resipíscent omnes qui fáciunt iniquitátem, * qui dévorant pópulum meum, sicut cómedunt panem?
13:9 Dóminum non invocavérunt: tum trepidábunt timóre, * quóniam Deus cum generatióne iusta est.
13:10 Consílium míseri vultis confúndere: * sed Dóminus est refúgium eius.
13:11 Utinam véniat ex Sion salus Israël! Cum vérterit Dóminus sortem pópuli sui, * exsultábit Iacob, lætábitur Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum.
Ant. Qui operátur iustítiam * requiéscet in monte sancto tuo, Dómine.
Psalmus 14 [2]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:3 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:5 Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui operátur iustítiam requiéscet in monte sancto tuo, Dómine.
Ant. Qui operátur iustítiam * requiéscet in monte sancto tuo, Dómine.
Psalmus 14 [2]
14:1 Dómine, quis commorábitur in tabernáculo tuo, * quis habitábit in monte sancto tuo?
14:2 Qui ámbulat sine mácula et facit iustítiam et cógitat recta in corde suo, * nec calumniátur lingua sua;
14:3 Qui non facit próximo suo malum, * neque oppróbrium infert vicíno suo;
14:4 Qui contemptíbilem ǽstimat ímprobum, * timéntes vero Dóminum honórat;
14:5 Qui, etsi iurávit cum damno suo, non mutat, pecúniam suam non dat ad usúram * neque áccipit múnera contra innocéntem.
14:7 Qui facit hæc, * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui operátur iustítiam requiéscet in monte sancto tuo, Dómine.
Ant. Inclína, Dómine, * aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Psalmus 16 [3]
16:1 Exáudi, Dómine, iustítiam meam: * inténde deprecatiónem meam.
16:1 Áuribus pércipe oratiónem meam, * non in lábiis dolósis.
16:2 De vultu tuo iudícium meum pródeat: * óculi tui vídeant æquitátes.
16:3 Probásti cor meum, et visitásti nocte: * igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
16:4 Ut non loquátur os meum ópera hóminum: * propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras.
16:5 Pérfice gressus meos in sémitis tuis: * ut non moveántur vestígia mea.
16:6 Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: * inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
16:7 Mirífica misericórdias tuas, * qui salvos facis sperántes in te.
16:8 A resisténtibus déxteræ tuæ custódi me, * ut pupíllam óculi.
16:9 Sub umbra alárum tuárum prótege me: * a fácie impiórum qui me afflixérunt.
16:10 Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt, ádipem suum conclusérunt: * os eórum locútum est supérbiam.
16:11 Proiciéntes me nunc circumdedérunt me: * óculos suos statuérunt declináre in terram.
16:12 Suscepérunt me sicut leo parátus ad prædam: * et sicut cátulus leónis hábitans in ábditis.
16:13 Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, et supplánta eum: * éripe ánimam meam ab ímpio, frámeam tuam ab inimícis manus tuæ.
16:14 Dómine, a paucis de terra dívide eos in vita eórum: * de abscónditis tuis adimplétus est venter eórum.
16:14 Saturáti sunt fíliis: * et dimisérunt relíquias suas párvulis suis.
16:15 Ego autem in iustítia apparébo conspéctui tuo: * satiábor cum apparúerit glória tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inclína, Dómine, aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Ant. Inclína, Dómine, * aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Psalmus 16 [3]
16:1 Audi, Dómine, iustam causam, atténde clamórem meum, * áuribus pércipe oratiónem meam ex lábiis non dolósis.
16:3 A conspéctu tuo iudícium de me pródeat: * óculi tui vident quæ recta sunt.
16:4 Si scrutáris cor meum, si vísitas nocte, si igne me probas, * non invénies in me iniquitátem.
16:5 Non est transgréssum os meum hóminum more; * secúndum verba labiórum tuórum ego custodívi vias legis.
16:6 Fírmiter inhǽsit gressus meus sémitis tuis, * non titubárunt pedes mei.
16:7 Ego te ínvoco, quóniam exáudies me, Deus; * inclína aurem tuam mihi, audi verbum meum.
16:8 Mirábilem osténde misericórdiam tuam, * qui ab adversántibus salvas confugiéntes ad déxteram tuam.
16:9 Custódi me ut pupíllam óculi, sub umbra alárum tuárum abscónde me * a peccatóribus, qui vim ínferunt mihi.
16:10 Inimíci mei cum furóre me circumvéniunt, crassum cor suum præclúdunt, * ore suo loquúntur supérbe.
16:12 Passus eórum nunc me circúmdant, * óculos suos inténdunt, ut in terram prostérnant,
16:13 Símiles leóni, qui ínhiat prædæ, * et cátulo leónis, qui in ábditis sedet.
16:14 Exsúrge, Dómine, occúrre illi, prostérne eum; éripe a peccatóre ánimam meam gládio tuo, * manu tua ab homínibus, Dómine:
16:15 Ab homínibus, quorum pórtio est hæc vita, * et quorum ventrem imples ópibus tuis;
16:16 Quorum fílii saturántur * et relínquunt, quod eis súperest, párvulis suis.
16:17 Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, * satiábor, evígilans, aspéctu tuo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inclína, Dómine, aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Ant. Díligam te, * Dómine, virtus mea.
Psalmus 17(2-16) [4]
17:2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea: * Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus.
17:3 Deus meus adiútor meus, * et sperábo in eum.
17:3 Protéctor meus, et cornu salútis meæ, * et suscéptor meus.
17:4 Laudans invocábo Dóminum: * et ab inimícis meis salvus ero.
17:5 Circumdedérunt me dolóres mortis: * et torréntes iniquitátis conturbavérunt me.
17:6 Dolóres inférni circumdedérunt me: * præoccupavérunt me láquei mortis.
17:7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, * et ad Deum meum clamávi.
17:7 Et exaudívit de templo sancto suo vocem meam: * et clamor meus in conspéctu eius, introívit in aures eius.
17:8 Commóta est, et contrémuit terra: * fundaménta móntium conturbáta sunt, et commóta sunt, quóniam irátus est eis.
17:9 Ascéndit fumus in ira eius: et ignis a fácie eius exársit: * carbónes succénsi sunt ab eo.
17:10 Inclinávit cælos, et descéndit: * et calígo sub pédibus eius.
17:11 Et ascéndit super Chérubim, et volávit: * volávit super pennas ventórum.
17:12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, in circúitu eius tabernáculum eius: * tenebrósa aqua in núbibus áëris.
17:13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, * grando et carbónes ignis.
17:14 Et intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: * grando et carbónes ignis.
17:15 Et misit sagíttas suas, et dissipávit eos: * fúlgura multiplicávit, et conturbávit eos.
17:16 Et apparuérunt fontes aquárum, * et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum:
17:16 Ab increpatióne tua, Dómine, * ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. Díligam te, * Dómine, virtus mea.
Psalmus 17(2-16) [4]
17:2 Díligo te, Dómine, fortitúdo mea, * Dómine, petra mea, arx mea, liberátor meus,
17:2 Deus meus, rupes mea, * in quam confúgio,
17:3 Clípeus meus, cornu salútis meæ, * præsídium meum!
17:4 Laudábilem invocábo Dóminum, * et ab inimícis meis salvus ero.
17:5 Circumdedérunt me fluctus mortis * et torréntes perniciósi terruérunt me;
17:6 Funes inférni circumpléxi sunt me, * invasérunt me láquei mortis:
17:7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, * et ad Deum meum clamávi;
17:8 Et audívit de templo suo vocem meam, * et clamor meus introívit in aures eius.
17:9 Et concússa est et contrémuit terra, fundaménta móntium conturbáta sunt * et concússa sunt, quia flagrábat ira.
17:10 Ascéndit fumus e náribus eius, et ignis ex ore eius consúmens, * carbónes ab eo succénsi.
17:11 Et inclinávit cælos et descéndit, * et atrum núbilum erat sub pédibus eius.
17:12 Et vectus est super equum pinnátum et volávit, * et ferebátur super alas venti.
17:13 Induit ténebras ut velaméntum, * ut teguméntum aquam tenebrósam, núbila densa.
17:14 Ob fulgórem in conspéctu eius, * exarsérunt carbónes igníti.
17:15 Et intónuit de cælo Dóminus; * et Altíssimus emísit vocem suam,
17:16 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, * fúlgura multa, et profligávit eos.
17:16 Et apparuérunt fontes álvei maris, * et nudáta sunt fundaménta orbis terrárum,
17:16 Ab increpatióne Dómini, * a flatu spíritus iræ eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. Retríbuet mihi Dóminus * secúndum iustítiam meam.
Psalmus 17(17-35) [5]
17:17 Misit de summo, et accépit me: * et assúmpsit me de aquis multis.
17:18 Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et ab his qui odérunt me: * quóniam confortáti sunt super me.
17:19 Prævenérunt me in die afflictiónis meæ: * et factus est Dóminus protéctor meus.
17:20 Et edúxit me in latitúdinem: * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
17:21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum retríbuet mihi:
17:22 Quia custodívi vias Dómini, * nec ímpie gessi a Deo meo.
17:23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo: * et iustítias eius non répuli a me.
17:24 Et ero immaculátus cum eo: * et observábo me ab iniquitáte mea.
17:25 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius.
17:26 Cum sancto sanctus eris, * et cum viro innocénte ínnocens eris:
17:27 Et cum elécto eléctus eris: * et cum pervérso pervertéris.
17:28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies: * et óculos superbórum humiliábis.
17:29 Quóniam tu illúminas lucérnam meam, Dómine: * Deus meus, illúmina ténebras meas.
17:30 Quóniam in te erípiar a tentatióne, * et in Deo meo transgrédiar murum.
17:31 Deus meus, impollúta via eius: elóquia Dómini igne examináta: * protéctor est ómnium sperántium in se.
17:32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? * aut quis Deus præter Deum nostrum?
17:33 Deus, qui præcínxit me virtúte: * et pósuit immaculátam viam meam.
17:34 Qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, * et super excélsa státuens me.
17:35 Qui docet manus meas ad prǽlium: * et posuísti, ut arcum ǽreum, brácchia mea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam.
Ant. Retríbuet mihi Dóminus * secúndum iustítiam meam.
Psalmus 17(17-35) [5]
17:17 Exténdit manum ex alto: prehéndit me, * extráxit me de aquis multis.
17:18 Erípuit me de inimíco meo fortíssimo, * et ab osóribus meis, qui erant me validióres.
17:19 Invadébant me die mihi funésto, * sed Dóminus factus est præsídium mihi,
17:20 Et edúxit me in campum spatiósum, * salvum me fecit, quia díligit me.
17:21 Repéndit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam, * secúndum puritátem mánuum meárum retríbuit mihi.
17:22 Quia custodívi vias Dómini * nec peccándo recéssi a Deo meo,
17:23 Quia ómnia mandáta eius præ óculis hábui, * et præcépta eius a me non remóvi,
17:24 Sed fui ínteger coram eo, * et a culpa servávi me.
17:25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam, * secúndum puritátem mánuum meárum coram óculis eius.
17:26 Erga virum pium osténdis te pium, * erga íntegrum íntegre agis,
17:27 Erga purum te monstras purum, * erga versútum te præbes prudéntem.
17:28 Nam tu pópulum húmilem salvum facis, * óculos autem elátos afflígis.
17:29 Nam tu splendére facis lucérnam meam, Dómine; * Deus meus, illúminas ténebras meas.
17:30 Nam per te incúrro in turmas hostíles, * et per Deum meum transílio murum.
17:31 Dei via est íntegra, elóquium Dómini igne probátum, * ipse clípeus est ómnibus confugiéntibus ad eum.
17:32 Quisnam est deus præter Dóminum? * Aut quæ petra præter Deum nostrum?
17:33 Deus, qui præcínxit me fortitúdine * et fecit íntegram viam meam,
17:34 Qui céleres fecit pedes meos ut pedes cervárum, * et super excélsa státuit me,
17:35 Qui exércuit manus meas ad prœ́lium, * et ad arcum ǽreum tendéndum brácchia mea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam.
Ant. Vivit Dóminus * et benedíctus Deus salútis meæ.
Psalmus 17(36-51) [6]
17:36 Et dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: * et déxtera tua suscépit me:
17:36 Et disciplína tua corréxit me in finem: * et disciplína tua ipsa me docébit.
17:37 Dilatásti gressus meos subtus me: * et non sunt infirmáta vestígia mea:
17:38 Pérsequar inimícos meos et comprehéndam illos: * et non convértar, donec defíciant.
17:39 Confríngam illos, nec póterunt stare: * cadent subtus pedes meos.
17:40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum: * et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
17:41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum, * et odiéntes me disperdidísti.
17:42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret ad Dóminum: * nec exaudívit eos.
17:43 Et commínuam illos, ut púlverem ante fáciem venti: * ut lutum plateárum delébo eos.
17:44 Erípies me de contradictiónibus pópuli: * constítues me in caput géntium.
17:45 Pópulus quem non cognóvi servívit mihi: * in audítu auris obedívit mihi.
17:46 Fílii aliéni mentíti sunt mihi, * fílii aliéni inveteráti sunt, et claudicavérunt a sémitis suis.
17:47 Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus: * et exaltétur Deus salútis meæ.
17:48 Deus, qui das vindíctas mihi, et subdis pópulos sub me: * liberátor meus de inimícis meis iracúndis.
17:49 Et ab insurgéntibus in me exaltábis me: * a viro iníquo erípies me.
17:50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine: * et nómini tuo psalmum dicam.
17:51 Magníficans salútes Regis eius, et fáciens misericórdiam Christo suo David: * et sémini eius usque in sǽculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vivit Dóminus et benedíctus Deus salútis meæ.
Ant. Vivit Dóminus * et benedíctus Deus salútis meæ.
Psalmus 17(36-51) [6]
17:36 Et dedísti mihi clípeum tuum salvántem, * et déxtera tua sustentávit me,
17:37 Et sollicitúdo tua * grandem me fecit.
17:38 Latam fecísti viam gréssibus meis, * nec vacillárunt pedes mei.
17:39 Insequébar inimícos meos et apprehendébam illos * nec revertébar, donec conféceram eos.
17:40 Confrégi illos nec potuérunt súrgere, * cecidérunt sub pédibus meis.
17:41 Et præcinxísti me fortitúdine ad prœ́lium, * et resisténtes mihi sub me curvásti,
17:42 Et inimícos meos in fugam vertísti, * et, qui odérunt me, disperdidísti.
17:43 Clamavérunt — neque erat qui salvos fáceret; * ad Dóminum — neque eos audívit.
17:44 Et disiéci eos ut púlverem ante ventum, * ut lutum plateárum cóntudi eos.
17:45 Eripuísti me de contentiónibus pópuli, * caput natiónum me constituísti.
17:46 Pópulus, quem non nóveram, servívit mihi, * ad primum audítum obœdívit mihi;
17:47 Alienígenæ blandíti sunt mihi. * Alienígenæ palluérunt, exiérunt treméntes ex árcibus suis.
17:48 Vivat Dóminus, et benedícta sit Petra mea, * et láudibus extollátur Deus, salvátor meus,
17:49 Deus qui dedit ultiónem mihi * et pópulos mihi subiécit;
17:50 Qui liberásti me ab inimícis meis, et super resisténtes mihi extulísti me, * a viro violénto me eripuísti.
17:51 Proptérea celebrábo te in natiónibus, Dómine, * et nómini tuo psalmum dicam:
17:51 Qui magnas victórias dedísti regi tuo et misericórdiam fecísti uncto tuo, * Davídi et sémini eius in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vivit Dóminus et benedíctus Deus salútis meæ.
Ant. Exáudiat te * Dóminus in die tribulatiónis.
Psalmus 19 [7]
19:2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis: * prótegat te nomen Dei Iacob.
19:3 Mittat tibi auxílium de sancto: * et de Sion tueátur te.
19:4 Memor sit omnis sacrifícii tui: * et holocáustum tuum pingue fiat.
19:5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum: * et omne consílium tuum confírmet.
19:6 Lætábimur in salutári tuo: * et in nómine Dei nostri magnificábimur.
19:7 Ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas: * nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus Christum suum.
19:7 Exáudiet illum de cælo sancto suo: * in potentátibus salus déxteræ eius.
19:8 Hi in cúrribus, et hi in equis: * nos autem in nómine Dómini, Dei nostri invocábimus.
19:9 Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt: * nos autem surréximus et erécti sumus.
19:10 Dómine, salvum fac regem: * et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis.
Ant. Exáudiat te * Dóminus in die tribulatiónis.
Psalmus 19 [7]
19:1 Exáudiat te Dóminus die tribulatiónis. * Prótegat te nomen Dei Iacóbi.
19:2 Mittat tibi auxílium de Sancto, * et de Sióne te susténtet.
19:3 Memor sit ómnium oblatiónum tuárum, * et holocáustum tuum hábeat gratum.
19:4 Tríbuat tibi quæ optat cor tuum * et ímpleat omne consílium tuum.
19:5 Lætémur de victória tua, * et in nómine Dei nostri extollámus vexílla;
19:6 Impleat Dóminus omnes petitiónes tuas! * Iam novi Dóminum tribuísse victóriam uncto suo,
19:7 Exaudísse eum de cælo sancto suo, * fortitúdine víctricis déxteræ suæ.
19:8 Illi cúrribus et isti equis, * nos autem nómine Dómini, Dei nostri fortes sumus;
19:9 Illi collápsi sunt et cecidérunt, * nos vero stamus et permanémus.
19:10 Dómine, victóriam tríbue regi * et exáudi nos, quo die te invocámus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis.
Ant. Dómine, * in virtúte tua lætábitur rex.
Psalmus 20 [8]
20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:3 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
20:6 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, in virtúte tua lætábitur rex.
Ant. Dómine, * in virtúte tua lætábitur rex.
Psalmus 20 [8]
20:1 Dómine, de poténtia tua lætátur rex, * et de auxílio tuo quam veheménter exsúltat!
20:2 Desidérium cordis eius tribuísti ei; * et petitiónem labiórum eius non denegásti.
20:3 Nam benedictiónibus faustis prævenísti eum, * imposuísti cápiti eius corónam de auro puro.
20:4 Vitam pétiit a te: tribuísti ei; * longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
20:5 Magna est glória eius auxílio tuo, * maiestátem et decórem posuísti super eum.
20:6 Etenim fecísti eum benedictiónem in sǽculum, * lætificásti eum gáudio in conspéctu tuo.
20:7 Nam rex confídit in Dómino, * et propter grátiam Altíssimi non commovébitur.
20:8 Supervéniat manus tua ómnibus inimícis tuis; * déxtera tua invéniat eos qui te odérunt.
20:9 Pone eos ut in fornáce ignis, quum appáruit fácies tua. * Dóminus in ira sua consúmat eos, et ignis dévoret eos.
20:10 Prolem eórum perde de terra, * et semen eórum e fíliis hóminum.
20:11 Si intentáverint in te malum, * molíti sint dolum, non prævalébunt;
20:12 Nam in fugam convértes eos, * tendes arcum tuum in fáciem eórum.
20:13 Exsúrge, Dómine, in poténtia tua! * canémus et celebrábimus fortitúdinem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, in virtúte tua lætábitur rex.
Ant. Exaltábo te, * Dómine, quóniam suscepísti me.
Psalmus 29 [9]
29:2 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
29:3 Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
29:4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
29:5 Psállite Dómino, sancti eius: * et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
29:6 Quóniam ira in indignatióne eius: * et vita in voluntáte eius.
29:6 Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
29:7 Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
29:8 Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
29:8 Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
29:9 Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
29:10 Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
29:10 Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
29:11 Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adiútor meus.
29:12 Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
29:13 Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me.
Ant. Exaltábo te, * Dómine, quóniam suscepísti me.
Psalmus 29 [9]
29:1 Prædicábo te, Dómine, quóniam liberásti me, * nec lætificísti de me inimícos meos.
29:2 Dómine, Deus meus, * clamávi ad te, et sanásti me;
29:3 Dómine, eduxísti ab ínferis ánimam meam; * salvásti me e descendéntibus in fóveam.
29:4 Psállite Dómino, sancti eius; * et grátias ágite nómini sancto eius.
29:5 Nam moménto durat ira eius, * per totam vitam benevoléntia eius.
29:6 Véspere ádvenit fletus, * et exsultátio mane.
29:7 Ego autem dixi in confidéntia mea: * « Non movébor in ætérnum ».
29:8 Dómine, in favóre tuo * præstitísti mihi honórem et poténtiam;
29:9 Quum abscondísti fáciem tuam, * factus sum conturbátus.
29:10 Ad te, Dómine, clamo, * et misericórdiam Dei mei implóro;
29:11 « Quid lucri erit e sánguine meo, * e descénsu meo in fóveam?
29:12 An laudábit te pulvis, * aut prædicábit fidelitátem tuam? »
29:13 Audi, Dómine, et miserére mei; * Dómine, esto adiútor meus.
29:14 Convertísti planctum meum in chorum mihi; * solvísti saccum meum, et cinxísti me lætítia;
29:15 Ut psallat tibi ánima mea nec táceat. * Dómine Deus meus, in ætérnum laudábo te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me.
V. Psállite Dómino sancti eius.
R. Et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
V. Psállite Dómino sancti eius.
R. Et confitémini memóriæ sanctitátis eius.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De Actibus Apostolórum
Acts 13:43-47
43 Cum dimíssa esset synagóga, secúti sunt multi Iudæórum et coléntium advenárum, Paulum et Bárnabam; qui loquéntes suadébant eis ut permanérent in grátia Dei.
44 Sequénti vero sábbato pene univérsa cívitas convénit audíre verbum Dei.
45 Vidéntes autem turbas Iudǽi, repléti sunt zelo, et contradicébant his, quæ a Paulo dicebántur, blasphemántes.
46 Tunc constánter Paulus et Bárnabas dixérunt: Vobis oportébat primum loqui verbum Dei; sed, quóniam repéllitis illud, et indígnos vos iudicátis ætérnæ vitæ, ecce convértimur ad gentes;
47 Sic enim præcépit nobis Dóminus: Pósui te in lucem Géntium, ut sis in salútem usque ad extrémum terræ.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus:
* Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.
V. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
R. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.

Benedictio. Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 2
Act 13:48-52
48 Audiéntes autem gentes, gavísæ sunt, et glorificábant verbum Dómini: et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam.
49 Disseminabátur autem verbum Dómini per univérsam regiónem.
50 Iudǽi autem concitavérunt mulíeres religiósas et honéstas, et primos civitátis, et excitavérunt persecutiónem in Paulum et Bárnabam: et eiecérunt eos de fínibus suis.
51 At illi, excússo púlvere pedum in eos, venérunt Icónium.
52 Discípuli quoque replebántur gáudio, et Spíritu Sancto.
Act 14:1-3
1 Factum est autem Icónii, ut simul introírent in synagógam Iudæórum, et loqueréntur, ita ut créderet Iudæórum et Græcórum copiósa multitúdo.
2 Qui vero incréduli fuérunt Iudǽi, suscitavérunt et ad iracúndiam concitavérunt ánimas Géntium advérsus fratres.
3 Multo ígitur témpore demoráti sunt, fiduciáliter agéntes in Dómino, testimónium perhibénte verbo grátiæ suæ, dante signa et prodígia fíeri per manus eórum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Dum stetéritis ante reges et prǽsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini:
* Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
V. Non enim vos estis qui loquímini: sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
R. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 3
Bárnabas Levítes, Cyprius génere, cum Paulo Apóstolo ordinátus est ad prædicándum Iesu Christi Evangélium. Is, agro véndito quem habébat, redáctam ex eo pecúniam áttulit Apóstolis. Missus Antiochíam prædicatiónis causa, multos ibi ad Christi fidem convérsos suis hortatiónibus confirmávit. Inde proféctus cum eódem Paulo, multas urbes regionésque summa cum audiéntium utilitáte peragrávit. Postrémo, digréssus a Paulo, una cum Ioánne, qui cognominátus est Marcus, navigávit in Cyprum, ibíque, séptimo Nerónis anno, ad apóstolici múneris laudem martýrii corónam adiúnxit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help