S. Barnabæ Apostoli ~ Duplex majus
Tempora: Feria secunda infra Hebdomadam III post Octavam Pentecostes

Ad Matutinum    06-11-2018

Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, * Veníte adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Laudes canéntes débitas
Lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi triúmphat príncipem.

In his Patérna glória,
In his volúntas Spíritus,
Exsúltat in his Fílius,
Cælum replétur gáudio.

Te nunc, Redémptor, quǽsumus,
Ut ipsórum consórtio
Jungas precántes sérvulos
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Apostolórum glóriam,
Laudes canéntes débitas
Lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum Príncipes,
Belli triumpháles duces,
Cæléstis aulæ mílites,
Et vera mundi lúmina.

Devóta Sanctórum fides,
Invícta spes credéntium,
Perfécta Christi cáritas
Mundi triúmphat príncipem.

In his Patérna glória,
In his volúntas Spíritus,
Exsúltat in his Fílius,
Cælum replétur gáudio.

Te nunc, Redémptor, quǽsumus,
Ut ipsórum consórtio
Jungas precántes sérvulos
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. In omnem terram * exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Psalmus 18 [1]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. In omnem terram * exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Psalmus 18 [1]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam.
18:3 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur:
18:4 In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad fines orbis elóquia eórum.
18:5 Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * qui procédit ut sponsus de thálamo suo,
18:6 Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * a término cæli fit egréssus ejus,
18:7 Et circúitus ejus usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri ejus.
18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini firmum, instítuens rudem;
18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos;
18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * judícia Dómini vera, justa ómnia simul,
18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi.
18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde,
18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * A supérbia quoque próhibe servum tuum,
18:14 Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi.
18:15 Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei
18:15 Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Ant. Clamavérunt justi, * et Dóminus exaudívit eos.
Psalmus 33 [2]
33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos.
Ant. Clamavérunt justi, * et Dóminus exaudívit eos.
Psalmus 33 [2]
33:2 Benedícam Dómino omni témpore; * semper laus ejus in ore meo.
33:2 In Dómino gloriétur ánima mea: * áudiant húmiles, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum; * et extollámus nomen ejus simul.
33:4 Quæsívi Dóminum, et exaudívit me; * et ex ómnibus timóribus meis erípuit me.
33:5 Aspícite ad eum, ut exhilarémini, * et fácies vestræ ne erubéscant.
33:6 Ecce, miser clamávit, et Dóminus audívit, * et ex ómnibus angústiis ejus salvávit eum.
33:7 Castra ponit ángelus Dómini * circa timéntes eum, et éripit eos.
33:8 Gustáte, et vidéte, quam bonus sit Dóminus; * beátus vir qui cónfugit ad eum.
33:9 Timéte Dóminum, sancti ejus, * quia non est inópia timéntibus eum.
33:10 Poténtes facti sunt páuperes et esuriérunt; * quæréntes autem Dóminum nullo bono carébunt.
33:12 Veníte, fílii, audíte me; * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui díligit vitam, * desíderat dies, ut bonis fruátur?
33:14 Cóhibe linguam tuam a malo, * et lábia tua a verbis dolósis.
33:15 Recéde a malo, et fac bonum; * quære pacem, et sectáre eam.
33:16 Oculi Dómini respíciunt justos, * et aures ejus clamórem eórum.
33:17 Vultus Dómini aversátur faciéntes mala, * ut déleat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; * et ex ómnibus angústiis eórum erípuit eos.
33:19 Prope est Dóminus contrítis corde, * et confráctos spíritu salvat.
33:20 Multa sunt mala justi; * sed ex ómnibus éripit eum Dóminus.
33:21 Custódit ómnia ossa ejus: * non confringétur ne unum quidem.
33:22 In mortem agit ímpium malítia, * et qui odérunt justum, puniéntur.
33:23 Dóminus líberat ánimas servórum suórum, * neque puniétur, quicúmque confúgerit ad eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos.
Ant. Constítues eos * príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Psalmus 44 [3]
44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:5 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:8 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Ant. Constítues eos * príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Psalmus 44 [3]
44:2 Effúndit cor meum verbum bonum: * dico ego carmen meum regi;
44:2 Lingua mea stilus est * scribæ velócis.
44:3 Speciósus es forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia super lábia tua: * proptérea benedíxit tibi Deus in ætérnum.
44:4 Cinge gládium tuum super femur,* potentíssime,
44:5 Decórem tuum * et ornátum tuum!
44:6 Felíciter evéhere pro fide et pro justítia, * et præclára gesta dóceat te déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli tibi subdúntur, * defíciunt corde inimíci regis.
44:8 Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi; * sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
44:9 Díligis justítiam et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha et áloe et cássia fragrant vestiménta tua; * ex ǽdibus ebúrneis fídium sonus lætíficat te.
44:10 Fíliæ regum óbviam véniunt tibi, * regína adstat ad déxteram tuam ornáta auro ex Ophir.
44:11 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet rex pulchritúdinem tuam: * ipse est dóminus tuus; obséquere ei.
44:13 Et pópulus Tyri cum munéribus venit; * favórem tuum captant próceres plebis.
44:14 Tota decóra ingréditur fília regis; * textúræ áureæ sunt amíctus ejus.
44:15 Amíctu variegáto indúta addúcitur ad regem; * vírgines post eam, sóciæ ejus, adducúntur ad te.
44:16 Afferúntur cum lætítia et exsultatióne, * ingrediúntur in palátium regis.
44:17 Loco patrum tuórum erunt fílii tui; * constítues eos príncipes super totam terram.
44:18 Memorábo nomen tuum * in omnem generatiónem et generatiónem;
44:18 Proptérea pópuli celebrábunt te * in sǽculum sǽculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
V. In omnem terram exívit sonus eórum.
R. Et in fines orbis terræ verba eórum.
V. In omnem terram exívit sonus eórum.
R. Et in fines orbis terræ verba eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Actibus Apostolórum
Acts 13:43-47
43 Cum dimíssa esset synagóga, secúti sunt multi Judæórum et coléntium advenárum, Paulum et Bárnabam; qui loquéntes suadébant eis ut permanérent in grátia Dei.
44 Sequénti vero sábbato pene univérsa cívitas convénit audíre verbum Dei.
45 Vidéntes autem turbas Judǽi, repléti sunt zelo, et contradicébant his, quæ a Paulo dicebántur, blasphemántes.
46 Tunc constánter Paulus et Bárnabas dixérunt: Vobis oportébat primum loqui verbum Dei; sed, quóniam repéllitis illud, et indígnos vos judicátis ætérnæ vitæ, ecce convértimur ad gentes;
47 Sic enim præcépit nobis Dóminus: Pósui te in lucem Géntium, ut sis in salútem usque ad extrémum terræ.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus:
* Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.
V. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
R. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Act 13:48-52
48 Audiéntes autem gentes, gavísæ sunt, et glorificábant verbum Dómini: et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam.
49 Disseminabátur autem verbum Dómini per univérsam regiónem.
50 Judǽi autem concitavérunt mulíeres religiósas et honéstas, et primos civitátis, et excitavérunt persecutiónem in Paulum et Bárnabam: et ejecérunt eos de fínibus suis.
51 At illi, excússo púlvere pedum in eos, venérunt Icónium.
52 Discípuli quoque replebántur gáudio, et Spíritu Sancto.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tóllite jugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde:
* Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
V. Et inveniétis réquiem animábus vestris.
R. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Act 14:1-3
1 Factum est autem Icónii, ut simul introírent in synagógam Judæórum, et loqueréntur, ita ut créderet Judæórum et Græcórum copiósa multitúdo.
2 Qui vero incréduli fuérunt Judǽi, suscitavérunt et ad iracúndiam concitavérunt ánimas Géntium advérsus fratres.
3 Multo ígitur témpore demoráti sunt, fiduciáliter agéntes in Dómino, testimónium perhibénte verbo grátiæ suæ, dante signa et prodígia fíeri per manus eórum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Dum stetéritis ante reges et prǽsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini:
* Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
V. Non enim vos estis qui loquímini: sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
R. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.

Nocturn II.
Ant. Príncipes populórum * congregáti sunt cum Deo Ábraham.
Psalmus 46 [4]
46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:4 Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
46:6 Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham.
Nocturn II.
Ant. Príncipes populórum * congregáti sunt cum Deo Ábraham.
Psalmus 46 [4]
46:1 Omnes pópuli, pláudite mánibus, * exsultáte Deo voce lætítiæ,
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Súbicit pópulos nobis, * et natiónes pédibus nostris.
46:4 Eligit nobis hereditátem nostram, * glóriam Jacob, quem díligit.
46:5 Ascéndit Deus cum exsultatióne, * dóminus cum voce tubæ.
46:6 Psállite Deo, psállite; * psállite regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam rex omnis terræ est Deus, * psállite hymnum.
46:8 Deus regnat super natiónes, * deus sedet super sólium sanctum suum.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum pópulo Dei Abraham. * Nam Dei sunt próceres terræ: excélsus est valde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham.
Ant. Dedísti hereditátem * timéntibus nomen tuum, Dómine.
Psalmus 60 [5]
60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:7 Dies super dies regis adícies: * annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem ejus quis requíret?
60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, Dómine.
Ant. Dedísti hereditátem * timéntibus nomen tuum, Dómine.
Psalmus 60 [5]
60:1 Audi, Deus, clamórem meum, * inténde oratióni meæ.
60:2 Ab extrémis terræ ad te clamo, * cum déficit cor meum.
60:3 In petram extólles me, dabis quiétam mihi, * quia præsídium es mihi, turris fortis contra inimícum.
60:4 Utinam hábitem in tabernáculo tuo semper, * confúgiam sub tegmen alárum tuárum!
60:5 Tu enim, Deus, audísti vota mea; * dedísti mihi hereditátem timéntium nomen tuum.
60:6 Dies ádice ad dies regis, * anni ejus æquent generatiónes multas;
60:7 Regnet in ætérnum coram Deo; * grátiam et fidelitátem mitte, ut consérvent eum.
60:8 Sic cantábo nomen tuum semper, * et solvam vota mea omni die.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, Dómine.
Ant. Annuntiavérunt * ópera Dei, et facta ejus intellexérunt.
Psalmus 63 [6]
63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:6 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta ejus intellexérunt.
63:11 Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta ejus intellexérunt.
Ant. Annuntiavérunt * ópera Dei, et facta ejus intellexérunt.
Psalmus 63 [6]
63:1 Audi, Deus, vocem meam, dum queror; * a timóre inimíci custódi vitam meam.
63:2 Prótege me a concílio malignórum, * a tumúltu agéntium iníqua.
63:3 Qui ácuunt ut gládium linguas suas, * dírigunt ut sagíttas verba venenáta,
63:4 Ut fériant ex látebris innocéntem, * de improvíso fériant eum nihil timéntes.
63:5 Fírmiter propónunt sibi rem malam, conspírant de láqueis tendéndis occúlte, * dicunt: Quis nos vidébit?
63:6 Excógitant nefária, * occúltant cogitatiónes excogitátas,
63:7 Et mens cujúsque * et cor sunt profúnda.
63:8 Sed Deus ferit eos sagíttis, * de improvíso percutiúntur vulnéribus,
63:9 Et ruínam parat eis lingua ipsórum: * cápita movent omnes qui vident eos.
63:10 Et omnes timent et prǽdicant opus Dei, * et perpéndunt acta ejus.
63:11 Lætátur justus in Dómino et cónfugit ad eum, * et gloriántur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta ejus intellexérunt.
V. Constítues eos príncipes super omnem terram.
R. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
V. Constítues eos príncipes super omnem terram.
R. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Bárnabas Levítes, Cyprius génere, qui et Joseph, cum Paulo Géntium Apóstolus ordinátus est ad prædicándum Jesu Christi Evangélium. Is, agro véndito quem habébat, redáctam ex eo pecúniam áttulit Apóstolis. Missus autem Antiochíam prædicatiónis causa, cum ibi multos ad Christi Dómini fidem convérsos esse comperísset, incredibíliter lætátus, eos hortabátur ut in Christi fide permanérent. Qua cohortatióne multum proficiébat, quod ab ómnibus vir bonus et Spíritu Sancto plenus habebátur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Vidi conjúnctos viros, habéntes spléndidas vestes, et Ángelus Dómini locútus est ad me, dicens:
* Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.
V. Vidi Ángelum Dei fortem, volántem per médium cælum, voce magna clamántem et dicéntem.
R. Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Proféctus inde Tarsum ut quæreret Paulum, cum eo Antiochíam venit. In ejus urbis ecclésia annum commoráti, christiánæ fídei et vitæ illis homínibus præcépta dedérunt: ubi étiam Jesu Christi cultóres primum Christiáni sunt appelláti. Discípuli autem Pauli et Bárnabæ, suis facultátibus Christiános, qui in Judǽa erant, sustentábant, eo mitténtes pecúniam per Paulum et Bárnabam. Qui perfúncti illo caritátis offício, adhíbito Joánne, cui cognómen erat Marcus, rediérunt Antiochíam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Beáti estis, cum maledíxerint vobis hómines, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me:
* Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
V. Cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis.
R. Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Cum autem Antiochíæ in Ecclésia, cum céteris prophétis et doctóribus, Paulus et Bárnabas in jejúnio et oratióne Dómino deservírent, dixit Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus, ad quod assúmpsi eos. Tunc jejunántes et orántes, imponentésque eis manus, dimisérunt illos. Itaque Seleucíam venérunt, inde in Cyprum; ac multas prætérea urbes regionésque, prædicántes Evangélium summa cum audéntium utilitáte, peragrárunt. Postrémo Bárnabas digréssus a Paulo, una cum Joánne, qui cognominátus est Marcus, navigávit in Cyprum; ibíque círciter séptimum Nerónis annum, tértio Idus Júnii ad apostólici múneris laudem, martyrii corónam adjúnxit. Ejus corpus, Zenóne imperatóre, repértum est in ínsula Cypro; ad cujus pectus erat Evangélium Matthæi, Bárnabæ manu conscríptum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Isti sunt triumphatóres et amíci Dei, qui contemnéntes jussa príncipum, meruérunt prǽmia ætérna:
* Modo coronántur, et accípiunt palmam.
V. Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.
R. Modo coronántur, et accípiunt palmam.

Nocturn III.
Ant. Exaltabúntur * córnua justi. Allelúja.
Psalmus 74 [7]
74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego justítias judicábo.
74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas ejus.
74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus judex est.
74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx ejus non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Jacob.
74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua justi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltabúntur córnua justi. Allelúja.
Nocturn III.
Ant. Exaltabúntur * córnua justi. Allelúja.
Psalmus 74 [7]
74:1 Celebrámus te, Dómine, celebrámus, * et prædicámus nomen tuum, enarrámus mirabília tua.
74:2 Quando statúero tempus, * ego secúndum jus judicábo.
74:3 Etsi moveátur terra cum ómnibus íncolis suis: * ego firmávi colúmnas ejus.
74:4 Dico insoléntibus: Nolíte insoléscere, * et ímpiis: Nolíte extóllere cornu.
74:5 Nolíte extóllere contra Altíssimum cornu vestrum, * nolíte loqui contra Deum protérva.
74:6 Neque enim ab Oriénte neque ab Occidénte neque a desérto neque a móntibus: * sed Deus est judex:
74:7 Hunc déprimit, et illum extóllit, * nam in manu Dómini calix est, qui spumat vino, plenus mixto:
74:8 Et propínat ex eo; usque ad fæces sorbébunt, * bibent omnes ímpii terræ.
74:9 Ego autem exsultábo in ætérnum, * psallam Deo Jacob.
74:10 Et ómnia córnua impiórum confríngam; * extolléntur córnua justi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltabúntur córnua justi. Allelúja.
Ant. Lux orta est * justo, allelúja, rectis corde lætítia. Allelúja.
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lux orta est justo, allelúja, rectis corde lætítia. Allelúja.
Ant. Lux orta est * justo, allelúja, rectis corde lætítia. Allelúja.
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnat: exsúltet terra, * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes et calígo circúmdant eum, * justítia et jus fundaméntum sunt sólii ejus.
96:3 Ignis ante ipsum præcédit, * et combúrit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Fúlgura ejus collústrant orbem; * terra videt et contremíscit.
96:5 Montes ut cera liquéscunt coram Dómino, * coram dominatóre univérsæ terræ.
96:6 Cæli annúntiant justítiam ejus; * et omnes pópuli vident glóriam ejus.
96:7 Confundúntur omnes qui colunt sculptília * et qui gloriántur in idólis;
96:8 Ante eum se prostérnunt omnes dii. * Audit, et lætátur Sion,
96:9 Et exsúltant civitátes Juda * propter judícia tua, Dómine.
96:10 Nam tu, Dómine, excélsus es super omnem terram, * summe éminens inter omnes deos.
96:11 Dóminus díligit eos, qui odérunt malum, * custódit ánimas sanctórum suórum, de manu impiórum éripit eos.
96:12 Lux orítur justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino, * et celebráte nomen sanctum ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Lux orta est justo, allelúja, rectis corde lætítia. Allelúja.
Ant. Custodiébant * testimónia ejus, et præcépta ejus. Allelúja.
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:6 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:7 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Custodiébant testimónia ejus, et præcépta ejus. Allelúja.
Ant. Custodiébant * testimónia ejus, et præcépta ejus. Allelúja.
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnat: tremunt pópuli; * sedet super Chérubim: movétur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Célebrent nomen tuum magnum et treméndum: sanctum est illud. * Et regnat potens qui justítiam díligit:
98:4 Tu stabilísti quæ recta sunt, * justítiam et jus tu exérces in Jacob.
98:5 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad scabéllum pedum ejus: * sanctum est illud.
98:6 Móyses et Aaron sunt inter sacerdótes ejus, * et Sámuel inter eos qui invocábant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos. * In colúmna nubis loquebátur ad eos:
98:8 Audiébant mandáta ejus, * et præcéptum, quod dedit eis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudísti eos; * Deus, propítius fuísti eis, sed ultus es injúrias eórum.
98:10 Extóllite Dóminum Deum nostrum, et procúmbite ad montem sanctum ejus: * nam sanctus est Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Custodiébant testimónia ejus, et præcépta ejus. Allelúja.
V. Nimis honoráti sunt amíci tui Deus.
R. Nimis confortátus est principátus eórum.
V. Nimis honoráti sunt amíci tui Deus.
R. Nimis confortátus est principátus eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 10:16-22
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Et réliqua.

Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi.
Homilia 34 in Matthæum, post initium
Cum Dóminus omnem sollicitúdinem a discipulórum córdibus ejécerit, et ostensióne signórum armáverit, atque, ab ómnibus negótiis sæculáribus alienátos et ab omni temporálium rerum cura liberátos, férreos quodámmodo atque adamántinos fécerit, tum dénique eventúra illis advérsa prædicit. Multa enim ex hac prædicatióne futurárum rerum cómmoda consequebántur. Primum, ut ejus præsciéntiæ vim edíscerent. Deínde, ut nemo suspicarétur, ex Magístri infirmitáte tam grávia mala descéndere. Prætérea, ne, qui ea passúri erant, súbito ac inopináto rerum evéntu perturbaréntur. Dénique, ne, cum ista sub ipsum passiónis suæ tempus audírent, nímium commoveréntur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:
* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
R. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

Benedictio. Cujus festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
Jam vero, ut intélligant novum hoc esse belli genus et insólitum præliándi morem, cum illos nudos mítteret, una indútos túnica, sine cálceis, absque virga et absque zona et pera, et ab excipiéntibus ali jubéret; non fecit hic dicéndi finem, sed inexplicábilem virtútem suam próferens, Etiam sic eúntes, inquit, mansuetúdinem tamen óvium osténdite, quamvis ad lupos itúri, nec simplíciter ad lupos, sed étiam in médio lupórum: (neque vero óvium tantum mansuetúdinem habére jubet, sed étiam colúmbæ simplicitátem); sic enim virtútem meam máxime osténdam, cum ab óvibus lupi superabúntur; et quamvis illæ sint in médio lupórum, et innúmeris móribus laceréntur, non modo non consúmptæ fúerint, verum étiam illos in sui natúram transmutáverint.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam:
* Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
V. Sancti per fidem vicérunt regna: operáti sunt justítiam.
R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Majus certe atque admirabílius est mentem adversariórum commutáre, et ánimum in divérsum transférre, quam illos occídere; præsértim cum duódecim tantum essent, et lupis plenus esset orbis univérsus. Erubescámus ígitur, qui, longe divérsa faciéntes, tamquam lupi in adversários rúimus. Nam, quámdiu oves fuérimus, víncimur; tunc enim a nobis pastóris auxílium recédit, qui non lupos, sed oves pascit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória munerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help