S. Barnabæ Apostoli ~ III. classis
Tempora: Feria secunda infra Hebdomadam III post Octavam Pentecostes

Ad Nonam    06-11-2018

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.

Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immótus in te pérmanens,
Lucis diúrnæ témpora
Succéssibus detérminans:

Largíre lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed prǽmium mortis sacræ
Perénnis instet glória.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immótus in te pérmanens,
Lucis diúrnæ témpora
Succéssibus detérminans:

Largíre lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed prǽmium mortis sacræ
Perénnis instet glória.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Exsultáte, iusti, * et gloriámini, omnes recti corde.
Psalmus 31 [1]
31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu eius dolus.
31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et iniustítiam meam non abscóndi.
31:5 Dixi: Confitébor advérsum me iniustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
31:6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
31:6 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
31:7 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
31:8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
31:9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
31:9 In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
31:10 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, * et gloriámini, omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Exsultáte, iusti, * et gloriámini, omnes recti corde.
Psalmus 31 [1]
31:1 Beátus cuius remíssa est iníquitas, * cuius obtéctum est peccátum.
31:2 Beátus homo cui Dóminus non ímputat culpam, * et in cuius spíritu non est dolus.
31:2 Quámdiu tácui, tabuérunt ossa mea * inter gémitus meos assíduos.
31:4 Etenim die noctúque gravis erat super me manus tua, * consumebátur robur meum velut ardóribus æstívis,
31:5 Peccátum meum conféssus sum tibi, * et culpam meam non abscóndi;
31:6 Dixi: Confíteor iniquitátem meam Dómino, * et tu remisísti culpam peccáti mei.
31:7 Proptérea orábit ad te omnis pius * in témpore necessitátis.
31:8 Cum írruent aquæ multæ, * ad eum non pervénient.
31:9 Tu es refúgium mihi, ab angústiis me servábis, * gáudio salútis meæ circúmdabis me.
31:10 Erúdiam te, et docébo viam, qua ámbules; * ínstruam te, firmans super te óculos meos.
31:12 Nolíte esse sicut equus et mulus * sine intelléctu,
31:13 Quorum ímpetus camo et freno constríngitur; * secus ad te non appropínquant.
31:13 Multi sunt dolóres ímpii; * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdat.
31:14 Lætámini in Dómino et gaudéte, iusti; * et exsultáte, omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 32(1-11) [2]
32:1 Exsultáte, iusti, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
32:2 Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
32:3 Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
32:4 Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera eius in fide.
32:5 Díligit misericórdiam et iudícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
32:6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
32:7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos.
32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
32:9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
32:10 Dóminus díssipat consília géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
32:11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 32(1-11) [2]
32:1 Exsultáte, iusti, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
32:2 Celebráte Dóminum cíthara, * psaltério decachórdo psállite ei.
32:3 Cantáte ei cánticum novum, * bene cánite ei cum clangóre.
32:4 Nam rectum est verbum Dómini, * et omne opus eius fidum.
32:5 Díligit iustítiam et ius: * grátia Dómini plena est terra.
32:6 Verbo Dómini cæli facti sunt, * et spíritu oris eius omne agmen eórum.
32:7 Cóngregat quasi in utre aquas maris: * ponit in receptáculis fluctus.
32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ipsum vereántur omnes íncolæ orbis.
32:9 Nam ipse dixit et facta sunt; * ipse mandávit et exstitérunt.
32:10 Dóminus díssipat consílium natiónum; * írritas facit cogitatiónes populórum.
32:11 Consílium Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis eius in generatiónem et generatiónem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 32(12-22) [3]
32:12 Beáta gens, cuius est Dóminus, Deus eius: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
32:13 De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
32:14 De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
32:15 Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
32:16 Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
32:17 Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
32:18 Ecce, óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia eius:
32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
32:20 Ánima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adiútor et protéctor noster est.
32:21 Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto eius sperávimus.
32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsultáte, iusti, et gloriámini, omnes recti corde.
Psalmus 32(12-22) [3]
32:12 Beáta gens, cuius Deus est Dóminus: * pópulus quem elégit in hereditátem sibi.
32:13 De cælis réspicit Dóminus: * videt omnes fílios hóminum.
32:14 De loco habitatiónis suæ prospéctat * omnes qui hábitant terram:
32:15 Qui ómnium eórum corda finxit, * qui atténdit ad ómnia ópera eórum.
32:16 Non vincit rex multo exércitu: * bellátor non se salvat magno róbore.
32:17 Fallax est equus ad victóriam, * et magnitúdine róboris sui non salvat.
32:18 Ecce óculi Dómini super timéntes eum: * in eos qui sperant grátiam eius,
32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum * et alat eos in fame.
32:20 Anima nostra exspéctat Dóminum: * adiútor et clípeus noster ipse est.
32:21 In illo ergo lætátur cor nostrum, * in nómine sancto eius confídimus.
32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperámus in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsultáte, iusti, et gloriámini, omnes recti corde.
Capitulum Responsorium Versus {ex Commune aut Festo}
Act 5:41
Ibant Apóstoli gaudéntes a conspéctu concílii, quóniam digni hábiti sunt pro nómine Iesu contuméliam pati.
R. Deo grátias.

R.br. Nimis honoráti sunt * Amíci tui, Deus.
R. Nimis honoráti sunt * Amíci tui, Deus.
V. Nimis confortátus est principátus eórum.
R. Amíci tui, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Nimis honoráti sunt * Amíci tui, Deus.

V. Annuntiavérunt ópera Dei.
R. Et facta eius intellexérunt.

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help