S. Joannis a S. Facundo Confessoris ~ Duplex
Scriptura: Feria tertia infra Hebdomadam III post Octavam Pentecostes

Ad Matutinum    06-12-2018

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Confessórum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Commune aut Festo}
Iste Conféssor Dómini sacrátus,
Festa plebs cuius celébrat per orbem,
Hac die lætus méruit suprémos
Laudis honóres.

Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
Sóbrius, castus fuit et quiétus,
Vita dum præsens vegetávit eius
Córporis artus.

Ad sacram cuius túmulum frequénter
Membra languéntem modo sanitáti,
Quólibet morbo fúerint graváta,
Restituúntur.

Unde nunc noster chorus in honórem
Ipsius, hymnum canit hunc libénter:
Ut piis eius méritis iuvémur
Omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui supra cæli résidens cacúmen,
Tótius mundi máchinam gubérnat
Trinus et unus.
Amen.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Iste Conféssor Dómini sacrátus,
Festa plebs cuius celébrat per orbem,
Hac die lætus méruit suprémos
Laudis honóres.

Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
Sóbrius, castus fuit et quiétus,
Vita dum præsens vegetávit eius
Córporis artus.

Ad sacram cuius túmulum frequénter
Membra languéntem modo sanitáti,
Quólibet morbo fúerint graváta,
Restituúntur.

Unde nunc noster chorus in honórem
Ipsius, hymnum canit hunc libénter:
Ut piis eius méritis iuvémur
Omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui supra cæli résidens cacúmen,
Tótius mundi máchinam gubérnat
Trinus et unus.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Expúgna, Dómine, * impugnántes me.
Psalmus 34(1-10) [1]
34:1 Iúdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
34:2 Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adiutórium mihi.
34:3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
34:4 Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
34:4 Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
34:5 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini coárctans eos.
34:6 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini pérsequens eos.
34:7 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: * supervácue exprobravérunt ánimam meam.
34:8 Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
34:9 Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.
34:10 Ómnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
34:10 Erípiens ínopem de manu fortiórum eius: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Expúgna, Dómine, impugnántes me.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Expúgna, Dómine, * impugnántes me.
Psalmus 34(1-10) [1]
34:1 Certa, Dómine, contra certántes mecum, * impúgna impugnántes me.
34:2 Apprehénde clípeum et scutum, * et exsúrge in auxílium meum.
34:3 Vibra lánceam et cóhibe persequéntes me, * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
34:4 Confundántur et erubéscant * qui quærunt vitam meam,
34:5 Cedant retrórsum et afficiántur pudóre * qui cógitant mihi mala.
34:6 Sint velut pálea ante ventum, * cum ángelus Dómini pellet eos.
34:7 Sit via illórum tenebrósa et lúbrica, * cum ángelus Dómini insectábitur eos.
34:8 Nam sine causa tetendérunt mihi rete suum, * sine causa fodérunt fóveam vitæ meæ.
34:9 Véniat illis intéritus improvíso, et rete, quod tetendérunt, cápiat ipsos; * in fóveam quam fodérunt, ipsi cadant.
34:10 Anima autem mea exsultábit in Dómino, * lætábitur de auxílio eius.
34:10 Omnes vires meæ dicent: * Dómine, quis símilis tibi,
34:10 Qui éripis míserum a præpoténte, * míserum et páuperem a prædatóre.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Expúgna, Dómine, impugnántes me.
Ant. Restítue ánimam meam * a malefáctis eórum, Dómine.
Psalmus 34(11-17) [2]
34:11 Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam interrogábant me.
34:12 Retribuébant mihi mala pro bonis: * sterilitátem ánimæ meæ.
34:13 Ego autem cum mihi molésti essent, * induébar cilício.
34:13 Humiliábam in ieiúnio ánimam meam: * et orátio mea in sinu meo convertétur.
34:14 Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam: * quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
34:15 Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: * congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
34:16 Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne: * frenduérunt super me déntibus suis.
34:17 Dómine, quando respícies? * restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Restítue ánimam meam a malefáctis eórum, Dómine.
Ant. Restítue ánimam meam * a malefáctis eórum, Dómine.
Psalmus 34(11-17) [2]
34:11 Surrexérunt testes violénti: * quorum non eram cónscius, a me quærébant.
34:12 Retribuébant mihi mala pro bonis: * desolatiónem ánimæ meæ.
34:13 Ego autem, cum illi ægrotárent, * induébar cilício,
34:14 Affligébam ieiúnio ánimam meam * et preces intra me fundébam.
34:15 Velut pro amíco, pro fratre meo, incedébam tristis. * Velut qui luget matrem, mæstus incurvábar.
34:16 Sed cum vacillárem ego, lætáti sunt et convenérunt, * convenérunt contra me percutiéntes inopinántem.
34:17 Dilaniábant me neque cessábant, tentábant me, irridébant mihi * frendéntes contra me déntibus suis.
34:17 Dómine, quámdiu aspícies? * Eripe ánimam meam a rugiéntibus, a leónibus vitam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Restítue ánimam meam a malefáctis eórum, Dómine.
Ant. Exsúrge, Dómine, * et inténde iudício meo.
Psalmus 34(18-28) [3]
34:18 Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo gravi laudábo te.
34:19 Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque: * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
34:20 Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: * et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.
34:21 Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri.
34:22 Vidísti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas a me.
34:23 Exsúrge et inténde iudício meo: * Deus meus, et Dóminus meus in causam meam.
34:24 Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine, Deus meus, * et non supergáudeant mihi.
34:25 Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: * nec dicant: Devorávimus eum.
34:26 Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis.
34:26 Induántur confusióne et reveréntia * qui magna loquúntur super me.
34:27 Exsúltent et læténtur qui volunt iustítiam meam: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus qui volunt pacem servi eius.
34:28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine, et inténde iudício meo.
Ant. Exsúrge, Dómine, * et inténde iudício meo.
Psalmus 34(18-28) [3]
34:18 Grátias agam tibi in cœtu magno, * in pópulo multo te laudábo.
34:19 Ne gáudeant de me inimíci mei iniústi; * ne óculis ánnuant qui me odérunt sine causa.
34:20 Neque enim quæ pacis sunt loquúntur, * et contra quiétos terræ fraudes meditántur.
34:21 Et dilátant contra me os suum, * dicunt: Vah! Vah! óculis nostris vídimus!
34:22 Vidísti, Dómine! Noli silére, * Dómine, noli esse procul a me!
34:23 Expergíscere et evígila ad defensiónem meam, * Deus meus et Dóminus meus, pro causa mea!
34:24 Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine; * Deus meus, ne læténtur de me!
34:25 Ne cógitent in corde suo: Vah! Quod desiderávimus! * Ne dicant: Devorávimus eum.
34:26 Confundántur et erubéscant omnes simul, * qui lætántur de malis meis;
34:27 Induántur confusióne et ignomínia, * qui se extóllunt contra me.
34:28 Exsúltent et læténtur qui favent causæ meæ, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui favet salúti servi sui.
34:28 Et lingua mea enuntiábit iustítiam tuam, * perpétuo laudem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine, et inténde iudício meo.
V. Lingua mea meditábitur iustítiam tuam.
R. Tota die laudem tuam, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro primo Regum
1 Reg 12:1-5
1 Dixit autem Sámuel ad univérsum Israël: Ecce audívi vocem vestram iuxta ómnia quæ locúti estis ad me, et constítui super vos regem.
2 Et nunc rex gráditur ante vos: ego autem sénui, et incánui: porro fílii mei vobíscum sunt: ítaque conversátus coram vobis ab adolescéntia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.
3 Loquímini de me coram Dómino, et coram christo eius, utrum bovem cuiúsquam túlerim, aut ásinum: si quémpiam calumniátus sum, si oppréssi áliquem, si de manu cuiúsquam munus accépi: et contémnam illud hódie, restituámque vobis.
4 Et dixérunt: Non es calumniátus nos, neque oppressísti, neque tulísti de manu alicúius quíppiam.
5 Dixítque ad eos: Testis est Dóminus advérsum vos, et testis Christus eius in die hac, quia non invenéritis in manu mea quíppiam. Et dixérunt: Testis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Dómine, si convérsus fúerit pópulus tuus, et oráverit ad sanctuárium tuum:
* Tu exáudies de cælo, Dómine, et líbera eos de mánibus inimicórum suórum.
V. Si peccáverit in te pópulus tuus, et convérsus égerit pœniténtiam, veniénsque oráverit in isto loco.
R. Tu exáudies de cælo, Dómine, et líbera eos de mánibus inimicórum suórum.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
1 Reg 12:6-9
6 Et ait Sámuel ad pópulum: Dóminus, qui fecit Móysen et Aaron, et edúxit patres nostros de terra Ægýpti.
7 Nunc ergo state, ut iudício conténdam advérsum vos coram Dómino de ómnibus misericórdiis Dómini quas fecit vobíscum et cum pátribus vestris:
8 Quómodo Iacob ingréssus est in Ægýptum, et clamavérunt patres vestri ad Dóminum: et misit Dóminus Móysen et Aaron, et edúxit patres vestros de Ægýpto, et collocávit eos in loco hoc.
9 Qui oblíti sunt Dómini Dei sui, et trádidit eos in manu Sísaræ magístri milítiæ Hasor, et in manu Philisthinórum, et in manu regis Moab: et pugnavérunt advérsum eos.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Factum est, dum tólleret Dóminus Elíam per túrbinem in cælum,
* Eliséus clamábat, dicens: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auríga eius.
V. Cumque pérgerent, et incedéntes sermocinaréntur, ecce currus ígneus et equi ígnei divisérunt utrúmque, et ascéndit Elías per túrbinem in cælum.
R. Eliséus clamábat, dicens: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auríga eius.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
1 Reg 12:10-14
10 Póstea autem clamavérunt ad Dóminum, et dixérunt: Peccávimus, quia derelíquimus Dóminum, et servívimus Báalim et Astaroth: nunc ergo érue nos de manu inimicórum nostrórum, et serviémus tibi.
11 Et misit Dóminus Ieróbaal, et Badan, et Iephte, et Sámuel, et éruit vos de manu inimicórum vestrórum per circúitum, et habitástis confidénter.
12 Vidéntes autem quod Naas rex filiórum Ammon venísset advérsum vos, dixístis mihi: Nequáquam, sed rex imperábit nobis: cum Dóminus Deus vester regnáret in vobis.
13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegístis et petístis: ecce dedit vobis Dóminus regem.
14 Si timuéritis Dóminum, et serviéritis ei, et audiéritis vocem eius, et non exasperavéritis os Dómini, éritis et vos, et rex qui ímperat vobis, sequéntes Dóminum Deum vestrum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ego te tuli de domo patris tui, dicit Dóminus, et pósui te páscere gregem pópuli mei:
* Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum.
V. Fecíque tibi nomen grande, iuxta nomen magnórum, qui sunt in terra: et réquiem dedi tibi ab ómnibus inimícis tuis.
R. Et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, firmans regnum tuum in ætérnum.

Nocturn II.
Ant. Noli æmulári * in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Psalmus 36(1-15) [4]
36:1 Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
36:2 Quóniam tamquam fænum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
36:3 Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis eius.
36:4 Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
36:5 Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
36:6 Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam: et iudícium tuum tamquam merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
36:7 Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte iniustítias.
36:8 Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
36:9 Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
36:10 Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quǽres locum eius et non invénies.
36:11 Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
36:12 Observábit peccátor iustum: * et stridébit super eum déntibus suis.
36:13 Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies eius.
36:14 Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
36:14 Ut deíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
36:15 Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Noli æmulári in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Nocturn II.
Ant. Noli æmulári * in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Psalmus 36(1-15) [4]
36:1 Noli excandéscere propter male agéntes, * neque invidére faciéntibus iniquitátem;
36:2 Nam sicut fænum velóciter décident * et sicut herba víridis marcéscent.
36:3 Spera in Dómino, et fac bonum, * ut hábites terram et fruáris securitáte.
36:4 Delectáre in Dómino, * et dabit tibi quod petit cor tuum.
36:5 Commítte Dómino viam tuam, * et spera in eo, et ipse aget.
36:6 Et oríri fáciet sicut lumen iustítiam tuam, et ius tuum sicut merídiem. * Acquiésce in Dómino, et spera in eo.
36:7 Noli excandéscere de eo qui próspere procédit in via sua, * propter hóminem machinántem mala.
36:8 Desíste ab ira et depóne furórem; * noli excandéscere, ne male agas.
36:9 Etenim male agéntes destruéntur; * sed qui sperant in Dómino, possidébunt terram.
36:10 Et módicum, et non erit ímpius; * et si atténdes ad locum eius, iam non erit.
36:11 Sed mansuéti possidébunt terram, * et delectabúntur multitúdine pacis.
36:12 Mala molítur ímpius iusto * et frendit contra eum déntibus suis.
36:13 Dóminus irrídet illi, * quia videt diem eius ventúrum.
36:14 Gládium evagínant ímpii * et tendunt arcum suum,
36:15 Ut prostérnant míserum et páuperem, * ut trucídent eos qui recta via incédunt.
36:15 Gládius eórum penetrábit in corda ipsórum, * et arcus eórum confringéntur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Noli æmulári in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Ant. Brácchia peccatórum * conteréntur, confírmat autem iustos Dóminus.
Psalmus 36(16-29) [5]
36:16 Mélius est módicum iusto, * super divítias peccatórum multas.
36:17 Quóniam brácchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem iustos Dóminus.
36:18 Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in ætérnum erit.
36:19 Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
36:20 Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: * deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
36:21 Mutuábitur peccátor, et non solvet: * iustus autem miserétur et tríbuet.
36:22 Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem ei disperíbunt.
36:23 Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam eius volet.
36:24 Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
36:25 Iúnior fui, étenim sénui: * et non vidi iustum derelíctum, nec semen eius quǽrens panem.
36:26 Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in benedictióne erit.
36:27 Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sǽculum sǽculi.
36:28 Quia Dóminus amat iudícium, et non derelínquet sanctos suos: * in ætérnum conservabúntur.
36:28 Iniústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
36:29 Iusti autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Brácchia peccatórum conteréntur, confírmat autem iustos Dóminus.
Ant. Brácchia peccatórum * conteréntur, confírmat autem iustos Dóminus.
Psalmus 36(16-29) [5]
36:16 Mélius est módicum, quod habet iustus, * quam opuléntia impiórum magna;
36:17 Nam brácchia impiórum confringéntur, * iustos autem susténtat Dóminus.
36:18 Dóminus curat de vita probórum, * et heréditas eórum in ætérnum erit.
36:19 Non confundéntur témpore calamitátis, et diébus famis saturabúntur. * Impii vero períbunt,
36:20 Et inimíci Dómini ut decor pratórum marcéscent, * quemádmodum fumus evanéscent.
36:21 Mutuátur ímpius et non reddit, * iustus autem miserétur et donat.
36:22 Nam, quibus benedíxerit, possidébunt terram, * et quibus maledíxerit, destruéntur.
36:23 A Dómino gressus hóminis firmántur, * et viam eius accéptam habet.
36:24 Etsi cecíderit, non prostérnitur, * quia Dóminus sústinet manum eius.
36:25 Puer fui, et iam sum senex, * et non vidi iustum derelíctum, nec semen eius mendícans panem.
36:26 Omni témpore miserétur et cómmodat; * et sémini illíus benedicétur.
36:27 Recéde a malo, et fac bonum, * ut máneas in sempitérnum.
36:28 Nam Dóminus díligit iustítiam, * et non derelínquit sanctos suos;
36:29 Improbi destruéntur, * et semen impiórum exscindétur.
36:29 Iusti possidébunt terram, * et habitábunt in sempitérnum super eam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Brácchia peccatórum conteréntur, confírmat autem iustos Dóminus.
Ant. Custódi innocéntiam * et vide æquitátem.
Psalmus 36(30-40) [6]
36:30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium.
36:31 Lex Dei eius in corde ipsíus, * et non supplantabúntur gressus eius.
36:32 Consíderat peccátor iustum: * et quǽrit mortificáre eum.
36:33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius: * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
36:34 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius: et exaltábit te ut hereditáte cápias terram: * cum períerint peccatóres vidébis.
36:35 Vidi ímpium superexaltátum, * et elevátum sicut cedros Líbani.
36:36 Et transívi, et ecce non erat: * et quæsívi eum, et non est invéntus locus eius.
36:37 Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: * quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
36:38 Iniústi autem disperíbunt simul: * relíquiæ impiórum interíbunt.
36:39 Salus autem iustórum a Dómino: * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
36:40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos: * et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Custódi innocéntiam et vide æquitátem.
Ant. Custódi innocéntiam * et vide æquitátem.
Psalmus 36(30-40) [6]
36:30 Os iusti elóquitur sapiéntiam, * et lingua eius effátur rectum.
36:31 Lex Dei eius in corde ipsíus, * et non vacíllant gressus eius.
36:32 Obsérvat ímpius iustum, * et studet occídere eum.
36:33 Dóminus non derelínquet eum in manu illíus, * nec condemnábit eum, cum iudicábitur.
36:34 Confíde in Dómino, et viam eius obsérva; et próvehet te, ut possídeas terram; * excídium impiórum lætus vidébis.
36:35 Vidi ímpium superbiéntem * et sese expandéntem ut cedrum frondósam.
36:36 Et prætérii, et ecce non erat; * et quæsívi eum, et non est invéntus.
36:37 Obsérva probum et consídera iustum: * nam postéritas est viro pacífico.
36:38 Peccatóres autem exstirpabúntur omnes, * postéritas impiórum exscindétur.
36:39 Salus iustórum a Dómino est; * refúgium eórum est témpore tribulatiónis.
36:40 Et ádiuvat eos Dóminus et líberat eos; * líberat eos ab ímpiis, et servat eos, quia confúgiunt ad eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Custódi innocéntiam et vide æquitátem.
V. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
R. Exaltábit te, ut hereditáte cápias terram.
V. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
R. Exaltábit te, ut hereditáte cápias terram.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Ioánnem Sahaguni in Hispania nobili genere natum, parentes cum diu prole caruissent, piis operibus, et orationibus a Deo impetrarunt. Ab ineunte ætate egregium futuræ sanctitatis specimen dedit: nam e loco superiori ad ceteros pueros crebro verba faciebat, quibus eos ad virtutem, et Dei cultum hortabatur, eorumque dissidia componebat. In patria monachis sancti Facundi ordinis sancti Benedicti primis litterarum rudimentis imbuendus traditur. Dum iis operam daret, curavit pater, ut parochus ecclesiam administraret: quod munus iuvenis nullis rationibus adduci potuit, ut retineret. Inter familiares episcopi Burgensis adscriptus, ob spectatam ipsius probitatem intimus ei fuit, ab eoque presbyter, et canonicus factus multis beneficiis auctus est. Sed relicta aula episcopi ut Deo quietius serviret, omnibus ecclesiæ proventibus abdicatis se cuidam sacello addixit, ubi Sacrum quotidie faciebat, ac de rebus divinis magna cum auditorum ædificatione frequenter concionabatur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Postea studiorum causa Salmanticam profectus, in celebre collegium divi Bartholomæi cooptatus, sacerdotis munus ita exercuit, ut simul optatis studiis incumberet, et in sacris étiam concionibus assidue versaretur. Cum vero in gravissimum morbum incidisset, arctioris disciplinæ voto se obstrinxit, quod ut redderet, cum prius cuidam pauperi pene nudo ex duabus, quas tantum habebat vestes, meliorem dedisset, ad cœnobium sancti Augustíni severiori disciplina tum maxime florens se contulit: in quo admissus, obedientia, animi demissione, vigiliis ac oratione provectiores anteibat. Triclinii cura cum ipsi demandata esset, vini doliolum ipso attingente omnibus monachis per annum abunde suffecit. Exacto tirocinii anno, præfecti iussu munus concionandi suscepit. Salmanticæ id temporis adeo cruentis factionibus divina, humanaque omnia permixta erant, ut singulis propemodum horis cædes fierent, et omnium ordinum, ac præsertim nobilium sanguine non viæ solum, et fora, sed templa étiam redundarent.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
At Ioannes, tum concionibus, tum privatis colloquiis civium animos demulcens, ad tranquillitatem urbem reduxit. Virum principem graviter offendit, quod illius in subditos sævitiam increpasset. Qua de causa equites duos immisit, qui eum in itinere confoderent, iamque ad ipsum propinquaverant: cum, stupore divinitus immisso, simul cum equis immobiles steterunt, donec ad pedes sancti viri provoluti, sceleris veniam precarentur. Ipse quoque princeps repentino terrore perculsus, iam de salute desperaverat, cum revocato Ioanne, facti pœnitens incolumitati redditus est. Factiosi étiam homines, cum eum fustibus peterent, brachiis diriguere, nec ante redditæ vires quam delicti veniam precarentur. Christum Dominum, dum Sacrum faceret, præsentem contueri, atque ex ipso divinitatis fonte cælestia mysteria haurire solitus. Abdita cordis inspicere, ac futura raro eventu præsagire frequens illi fuit, fratrisque filiam septennem mortuam excitavit. Denique mortis die prænuntiato, et Ecclesiæ sacramentis devotissime susceptis, extremum diem clausit, multis ante et post obitum miraculis gloriosus. Quibus rite probatis Alexander octavus Sanctorum numero eum adscripsit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus.

Nocturn III.
Ant. Ne in ira tua * corrípias me, Dómine.
Psalmus 37(2-11) [7]
37:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
37:3 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
37:4 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
37:5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
37:6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
37:7 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
37:8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
37:9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
37:10 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
37:11 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Nocturn III.
Ant. Ne in ira tua * corrípias me, Dómine.
Psalmus 37(2-11) [7]
37:2 Dómine, noli me argúere in ira tua * nec me corrípere in furóre tuo.
37:2 Etenim sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua.
37:3 Nihil sani est in carne mea ob indignatiónem tuam, * nihil íntegri in óssibus meis propter peccátum meum.
37:4 Nam culpæ meæ supergréssæ sunt caput meum, * sicut onus grave gravant me nimis.
37:5 Fœtent, tabéscunt livóres mei * propter insipiéntiam meam.
37:6 Inclinátus, incurvátus sum valde, * toto die mæstus incédo.
37:7 Nam lumbi mei pleni sunt inflammatióne, * nec quicquam est sani in carne mea.
37:8 Elángui, contrítus sum valde, * rúgio propter frémitum cordis mei.
37:9 Dómine, coram te est omne desidérium meum, * et gémitus meus te non latet.
37:10 Cor meum pálpitat, derelíquit me robur meum, * et ipsa lux oculórum meórum déficit me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. Inténde in adiutórium meum, * Dómine, virtus salútis meæ.
Psalmus 37(12-23) [8]
37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
37:12 Et qui iuxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
37:13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
37:14 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
37:15 Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
37:16 Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
37:17 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
37:18 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
37:19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
37:20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
37:21 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
37:22 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
37:23 Inténde in adiutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Ant. Inténde in adiutórium meum, * Dómine, virtus salútis meæ.
Psalmus 37(12-23) [8]
37:12 Amíci mei et sodáles mei * procul a plaga mea subsístunt,
37:13 Et propínqui mei stant e longínquo. * Et láqueos tendunt qui insidiántur vitæ meæ,
37:14 Et qui quærunt mihi malum, perníciem minántur * et fraudes omni témpore moliúntur.
37:15 Ego autem, tamquam surdus, non áudio, * et sum velut mutus non apériens os suum.
37:16 Et factus sum sicut homo qui non audit, * et qui non habet respónsum in ore suo.
37:17 In te enim, Dómine, confído: * tu exáudies, Dómine, Deus meus.
37:18 Etenim dico: Ne læténtur de me; * dum lábitur pes meus, ne supérbiant contra me.
37:19 Ego enim lápsui próximus sum, * et dolor meus coram me est semper.
37:20 Etenim culpam meam confíteor, * et ob peccátum meum sum ánxius.
37:21 Sed qui sine causa adversántur mihi, poténtes sunt, * et multi, qui odérunt me iniúste;
37:22 Et qui retríbuunt malum pro bono, * inféstant me, quia bonum sector.
37:23 Noli me derelínquere, Dómine, * Deus meus, noli procul distáre a me!
37:23 Festína in auxílium meum, * Dómine, salus mea!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inténde in adiutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Ant. Ámove, Dómine, * a me plagas tuas.
Psalmus 38 [9]
38:2 Dixi: Custódiam vias meas: * ut non delínquam in lingua mea.
38:2 Pósui ori meo custódiam, * cum consísteret peccátor advérsum me.
38:3 Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: * et dolor meus renovátus est.
38:4 Concáluit cor meum intra me: * et in meditatióne mea exardéscet ignis.
38:5 Locútus sum in lingua mea: * Notum fac mihi, Dómine, finem meum.
38:5 Et númerum diérum meórum quis est: * ut sciam quid desit mihi.
38:6 Ecce mensurábiles posuísti dies meos: * et substántia mea tamquam níhilum ante te.
38:6 Verúmtamen univérsa vánitas, * omnis homo vivens.
38:7 Verúmtamen in imágine pertránsit homo: * sed et frustra conturbátur.
38:7 Thesaurízat: * et ignórat cui congregábit ea.
38:8 Et nunc quæ est exspectátio mea? Nonne Dóminus? * Et substántia mea apud te est.
38:9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: * oppróbrium insipiénti dedísti me.
38:10 Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: * ámove a me plagas tuas.
38:12 A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: * propter iniquitátem corripuísti hóminem.
38:12 Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam eius: * verúmtamen vane conturbátur omnis homo.
38:13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam: * áuribus pércipe lácrimas meas.
38:13 Ne síleas: quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, * sicut omnes patres mei.
38:14 Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam, * et ámplius non ero.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ámove, Dómine, a me plagas tuas.
Ant. Ámove, Dómine, * a me plagas tuas.
Psalmus 38 [9]
38:1 Dixi: custódiam vias meas, * ut non peccem lingua mea;
38:2 Frenum appónam ori meo, * dum ímpius est coram me.
38:3 Obmútui silens, bono carens, * sed dolor meus recrúduit.
38:4 Incáluit cor meum intra me; * cum considerávi, exársit ignis:
38:5 Locútus sum lingua mea. * Notum fac mihi, Dómine, términum meum,
38:6 Et quæ mensúra sit diérum meórum. * Ut sciam, quam cadúcus sim ego.
38:7 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, * et vita mea quasi nihil est coram te:
38:8 Ut hálitus tentum * stat omnis homo.
38:9 Ut umbra tantum pertránsit homo, * inániter tantum tumultuátur;
38:10 Coacérvat * nec scit quis percípiat ea.
38:11 Et nunc quid exspécto, Dómine? * Fidúcia mea est in te.
38:12 Ab ómnibus iniquitátibus meis líbera me. * Oppróbrio stulti ne tradíderis me.
38:13 Obmútui, non apério os meum: Tu enim fecísti. * Remóve a me plagam tuam:
38:14 Impetu manus tuæ ego consúmor. * Correptióne culpæ castígas virum;
38:15 Dissólvis, ut tínea, pretiósa eius: * hálitus tantum est omnis homo.
38:16 Audi oratiónem meam, Dómine, et clamórem meum auscúlta, * ad lácrimas meas ne fúeris surdus.
38:17 Hospes enim sum apud te, * peregrínus, sicut omnes patres mei.
38:18 Avérte óculos a me, ut respírem, * priúsquam vadam et non sim.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ámove, Dómine, a me plagas tuas.
V. Deus, ne síleas a me, remítte mihi.
R. Quóniam íncola ego sum apud te et peregrínus.
V. Deus, ne síleas a me, remítte mihi.
R. Quóniam íncola ego sum apud te et peregrínus.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 13 in Evang.
Sancti Evangélii, fratres caríssimi, apérta vobis est léctio recitata. Sed ne alíquibus ipsa eius planíties alta fortásse videátur, eam sub brevitáte transcúrrimus, quátenus eius exposítio ita nesciéntibus fiat cógnita, ut tamen sciéntibus non sit onerósa. Dóminus dicit: Sint lumbi vestri præcíncti. Lumbos enim præcíngimus, cum carnis luxúriam per continéntiam coarctámus. Sed quia minus est, mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat, et bonis opéribus insudáre, prótinus ádditur: Et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris. Lucérnas quippe ardéntes in mánibus tenémus, cum per bona ópera próximis nostris lucis exémpla monstrámus. De quibus profécto opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Benedictio. Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
Duo autem sunt, quæ iubéntur, et lumbos restríngere, et lucérnas tenére: ut et mundítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri étenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest: si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinaménta non déserit: aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exércet. Nec cástitas ergo magna est sine bono ópere, nec opus bonum est áliquod sine castitáte. Sed et si utrúmque ágitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supérnam pátriam tendat, et nequáquam se a vítiis pro mundi huius honestáte contíneat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Commemoratio SS. Basilidis, Cyrini, Naboris atque Nazarii, Mártyrum
Basilides, Cyrinus, Nabor et Nazarius, Romani milites, nobiles genere, et virtute illustres, christiana religione suscepta, cum Christum Dei Filium, Diocletiano imperatore, prædicarent, ab Aurelio præfecto Urbis comprehensi, et ut diis sacra facerent admoniti, eius iussa contemnentes, missi sunt in carcerem. Quibus orantibus, cum subito clarissima lux oborta omnium oculis, qui ibidem essent, carcerem collustrasset: illo cælesti splendore commotus Marcellus custodiæ præpositus, multique alii, Christo Domino crediderunt. Verum postea e carcere emissi, ab imperatore Maximiano, cum eius étiam neglecto imperio, unum Christum Deum et Dominum in ore haberent, scorpionibus cruciati iterum coniiciuntur in vincula: unde septimo die educti, et ante pedes imperatoris constituti, perstiterunt in irrisione inanium deorum, Iesum Christum Deum constantissime confitentes. Quam ob rem damnati, securi feriuntur. Quorum corpora feris obiecta, nec ab illis tacta a Christianis honorifice sepulta sunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, auctor pacis et amátor caritátis, qui beátum Ioánnem Confessórem tuum mirífica dissidéntes componéndi grátia decorásti: eius méritis et intercessióne concéde; ut, in tua caritáte firmáti, nullis a te tentatiónibus separémur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

Matutinum    Laudes    Prima
Tertia    Sexta    Nona    Vesperae
Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help