In Vigilia S. Laurentii Mart. ~ III. classis
Tempora: Feria quinta infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes I. Augusti

Ad Matutinum    08-09-2018

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.

Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Nox atra rerum cóntegit
Terræ colóres ómnium:
Nos confiténtes póscimus
Te, iuste iudex córdium.

Ut áuferas piácula,
Sordésque mentis ábluas:
Donésque, Christe, grátiam,
Ut arceántur crímina.

Mens ecce torpet ímpia,
Quam culpa mordet nóxia:
Obscúra gestit tóllere,
Et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
Intrínsecus quam máxime,
Ut in beáto gáudeat
Se collocári lúmine.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Nox atra rerum cóntegit
Terræ colóres ómnium:
Nos confiténtes póscimus
Te, iuste iudex córdium.

Ut áuferas piácula,
Sordésque mentis ábluas:
Donésque, Christe, grátiam,
Ut arceántur crímina.

Mens ecce torpet ímpia,
Quam culpa mordet nóxia:
Obscúra gestit tóllere,
Et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
Intrínsecus quam máxime,
Ut in beáto gáudeat
Se collocári lúmine.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Ant. In Deo salutáre meum * et glória mea: et spes mea in Deo est.
Psalmus 61 [1]
61:2 Nonne Deo subiécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
61:3 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
61:4 Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
61:5 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
61:6 Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
61:7 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adiútor meus, non emigrábo.
61:8 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
61:9 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adiútor noster in ætérnum.
61:10 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
61:11 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
61:12 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In Deo salutáre meum et glória mea: et spes mea in Deo est.
Ant. In Deo salutáre meum * et glória mea: et spes mea in Deo est.
Psalmus 61 [1]
61:1 In Deo tantum quiéscit ánima mea, * ab ipso venit salus mea.
61:2 Ipse tantum est petra mea et salus mea, * præsídium meum: nequáquam movébor.
61:3 Quoúsque irrúitis in hóminem, subvértitis eum omnes, * ut paríetem inclinátum, ut murum ruéntem?
61:4 Profécto e loco meo excélso moliúntur me péllere, delectántur mendácio; * ore suo benedícunt, et in corde maledícunt.
61:5 In Deo tantum quiésce, ánima mea, * quia ab ipso venit quod spero.
61:6 Ipse tantum est petra mea et salus mea, * præsídium meum: non movébor.
61:7 Penes Deum est salus mea et glória mea, * petra róboris mei: refúgium meum in Deo.
61:8 Spera in eo, pópule, omni témpore; effúndite coram eo corda vestra: * Deus est refúgium nobis!
61:9 Hálitus tantum sunt fílii hóminum, falláces fílii virórum: in statéra in altum ascéndunt, * levióres quam hálitus omnes simul.
61:10 Nolíte confídere oppressióni, neque in rapína vane gloriári; * ópibus, si crescant, ne adhæséritis corde.
61:11 Unum locútus est Deus; hæc duo audívi: * Deo poténtia est, et tibi, Dómine, grátia; nam tu reddes unicuíque secúndum opus eius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In Deo salutáre meum et glória mea: et spes mea in Deo est.
Ant. Vidéte ópera Dómini, * et audítam fácite vocem laudis eius.
Psalmus 65(1-12) [2]
65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
65:3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
65:4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
65:5 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
65:6 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
65:7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
65:8 Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
65:9 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
65:10 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
65:11 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
65:12 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidéte ópera Dómini, et audítam fácite vocem laudis eius.
Ant. Vidéte ópera Dómini, * et audítam fácite vocem laudis eius.
Psalmus 65(1-12) [2]
65:1 Exsultáte Deo, omnes terræ, cantáte glóriam nóminis eius, * laudem præcláram réddite ei.
65:2 Dícite Deo: quam stupénda sunt ópera tua! * Ob magnitúdinem róboris tui blandiúntur tibi inimíci tui.
65:3 Tota terra adóret te et cantet tibi, * cantet nomen tuum.
65:4 Veníte et vidéte ópera Dei: * stupénda patrávit inter fílios hóminum!
65:5 Convértit mare in áridum; pédibus flumen transiérunt: * ídeo lætémur de eo!
65:6 Dominátur poténtia sua in ætérnum; óculi eius gentes obsérvant: * rebélles ne se extóllant.
65:7 Benedícite, gentes, Deo nostro * et annuntiáte famam laudis eius,
65:8 Qui dedit ánimæ nostræ vitam, * nec sivit commovéri pedem nostrum.
65:9 Nam probásti nos, Deus; * igne nos examinásti sicut examinátur argéntum;
65:10 Induxísti nos in láqueum; onus grave imposuísti lumbis nostris; * incédere fecísti hómines super cápita nostra;
65:11 Transívimus per ignem et aquam: * sed relaxatiónem dedísti nobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vidéte ópera Dómini, et audítam fácite vocem laudis eius.
Ant. Audíte, omnes * qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.
Psalmus 65(13-20) [3]
65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Audíte, omnes qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.
Ant. Audíte, omnes * qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.
Psalmus 65(13-20) [3]
65:13 Introíbo domum tuam cum holocáustis, * reddam tibi vota mea,
65:14 Quæ protulérunt lábia mea * quæque promísit os meum in tribulatióne mea.
65:15 Holocáusta óvium pínguium ófferam tibi cum ádipe aríetum: * immolábo boves cum hircis.
65:16 Veníte, audíte et narrábo, omnes qui timétis Deum, * quanta fécerit ánimæ meæ!
65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et laudávi eum lingua mea.
65:18 Iniquitátem si intendíssem in corde meo, * non exaudísset Dóminus.
65:19 Sed exaudívit Deus: * atténdit voci precatiónis meæ.
65:20 Benedíctus Deus, qui non réppulit precatiónem meam, * neque amóvit a me misericórdiam suam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Audíte, omnes qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.
Ant. Exsúrgat Deus, * et dissipéntur inimíci eius.
Psalmus 67(2-11) [4]
67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
67:3 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
67:4 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
67:5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
67:5 Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius.
Ant. Exsúrgat Deus, * et dissipéntur inimíci eius.
Psalmus 67(2-11) [4]
67:2 Exsúrgit Deus, dissipántur inimíci eius, * et fúgiunt, qui odérunt eum, a fácie eius.
67:2 Sicut dispérgitur fumus, dispergúntur, * sicut díffluit cera ante ignem, sic péreunt peccatóres ante Deum.
67:3 Iusti autem lætántur, exsúltant in conspéctu Dei, * et delectántur in lætítia.
67:4 Cantáte Deo, psállite nómini eius; * Stérnite viam ei qui véhitur per desértum,
67:5 Cui nomen est Dóminus, * et exsultáte coram eo.
67:6 Pater orphanórum et tutor viduárum * Deus est in habitáculo sancto suo.
67:7 Deus domum parat derelíctis, Edúcit captívos ad prosperitátem: * rebélles tantum degunt in tórrida terra.
67:8 Deus, cum exíres ante pópulum tuum, * cum incéderes per desértum,
67:9 Terra mota est, cæli quoque stillárunt ante Deum, * trémuit Sínai ante Deum, Deum Israël.
67:10 Plúviam copiósam demisísti, Deus, in hereditátem tuam, * et fatigátam tu refecísti.
67:11 Grex tuus habitávit in ea, * parásti eam in bonitáte tua páuperi, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius.
Ant. Deus noster, * Deus salvos faciéndi: et Dómini sunt éxitus mortis.
Psalmus 67(12-24) [5]
67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
67:13 Rex virtútum dilécti dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
67:19 Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
67:20 Benedíctus Dóminus die cotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
67:21 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
67:22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
67:23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus noster, Deus salvos faciéndi: et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. Deus noster, * Deus salvos faciéndi: et Dómini sunt éxitus mortis.
Psalmus 67(12-24) [5]
67:12 Dóminus profert verbum; * læta nuntiántium multitúdo est magna:
67:13 Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt; * et íncolæ domus dívidunt prædam.
67:14 Dum quiescebátis inter caulas gregum, alæ colúmbæ nitébant argénto, * et pennæ eius flavóre auri.
67:15 Dum Omnípotens illic dispergébat reges, nives cecidérunt in Salmon! * Montes excélsi sunt montes Basan,
67:16 Clivósi montes sunt montes Basan: * cur invidiósi aspícitis, montes clivósi,
67:17 Montem in quo habitáre plácuit Deo, * immo in quo habitábit Dóminus semper?
67:18 Currus Dei myríades sunt, mille et mille:* Dóminus de Sínai in sanctuárium venit.
67:19 Ascendísti in altum, duxísti captívos, * accepísti in donum hómines,
67:20 Vel eos qui nolunt * habitáre apud Dóminum Deum.
67:21 Benedíctus Dóminus per síngulos dies: * portat ónera nostra Deus, salus nostra!
67:22 Deus noster est Deus qui salvat, * et Dóminus Deus dat evasiónem a morte.
67:23 Profécto, Deus confríngit cápita inimicórum suórum, * vérticem capillátum eius qui ámbulat in delíctis suis.
67:24 Dixit Dóminus: Ex Basan redúcam, * redúcam e profúndo maris,
67:24 Ut intíngas pedem tuum in sánguine, * ut linguis canum tuórum sit pórtio ex inimícis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus noster, Deus salvos faciéndi: et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. In ecclésiis * benedícite Dómino Deo.
Psalmus 67(25-36) [6]
67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
67:28 Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:29 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
67:30 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
67:31 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
67:32 Díssipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægýpto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
67:33 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
67:34 Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
67:35 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In ecclésiis benedícite Dómino Deo.
Ant. In ecclésiis * benedícite Dómino Deo.
Psalmus 67(25-36) [6]
67:25 Vident ingréssum tuum, Deus, * ingréssum Dei mei, regis mei, in sanctum:
67:26 Præcédunt cantóres, postrémi sunt citharœ́di, * in médio puéllæ týmpana sonant.
67:27 In cœ́tibus festívis benedícite Deo, * Dómino vos, ex Israël nati.
67:28 Ibi est Béniamin, mínimus natu, * præcédens eos,
67:29 Príncipes Iuda cum turmis suis, * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:30 Exsere, Deus, poténtiam tuam, * poténtiam, Deus, qui operáris pro nobis!
67:31 Propter templum tuum, quod est in Ierúsalem, * tibi ófferant reges múnera!
67:32 Increpa feram arúndinis, turmam taurórum cum vítulis populórum, * prostérnant se cum láminis argénti:
67:33 Díssipa gentes quæ bellis lætántur. Véniant magnátes ex Ægýpto, * Æthiópia exténdat manus suas ad Deum.
67:34 Regna terræ, cantáte Deo, * psállite Dómino,
67:35 Qui véhitur per cælos, * cælos antíquos!
67:36 Ecce, edit vocem suam, vocem poténtem: agnóscite poténtiam Dei! * Super Israël maiéstas eius, et poténtia eius in núbibus.
67:36 Timéndus est Deus e sancto suo, Deus Israël; ipse poténtiam dat et robur pópulo suo. * Benedíctus Deus!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In ecclésiis benedícite Dómino Deo.
Ant. Salvum me fac, * Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
Psalmus 68(2-13) [7]
68:2 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
68:3 Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
68:3 Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
68:5 Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
68:6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
68:7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
68:7 Non confundántur super me * qui quǽrunt te, Deus Israël.
68:8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
68:9 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
68:10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
68:11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
68:12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
68:13 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
Ant. Salvum me fac, * Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
Psalmus 68(2-13) [7]
68:2 Salvum me fac, Deus, * quóniam venérunt aquæ usque ad collum.
68:2 Immérsus sum in limo profúndi, * et non est, ubi pedem figam;
68:3 Veni in altum aquárum, * et fluctus óbruunt me.
68:4 Deféssus sum clamándo, raucæ factæ sunt fauces meæ; * defecérunt óculi mei, dum exspécto Deum meum.
68:5 Plures sunt quam capílli cápitis mei, * qui odérunt me sine causa,
68:6 Validióres quam ossa mea, qui iniúste adversántur mihi; * num, quæ non rápui, illa reddam?
68:7 Deus, tu scis insipiéntiam meam, * et delícta mea te non latent.
68:8 Ne confundántur propter me, qui sperant in te, * Dómine, Dómine exercítuum.
68:9 Ne erubéscant propter me, * qui quærunt te, Deus Israël.
68:10 Etenim propter te sustínui oppróbrium, * opéruit confúsio fáciem meam.
68:11 Extráneus factus sum frátribus meis, * et aliénus fíliis matris meæ.
68:12 Nam zelus domus tuæ cómedit me, * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
68:13 Afflíxi ieiúnio ánimam meam, * et versum est in oppróbrium mihi.
68:13 Saccum índui pro vestiménto, * et ludíbrio factus sum illis.
68:13 Fabulántur contra me qui sedent in porta, * et conviciántur mihi, qui bibunt vinum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
Ant. Propter inimícos meos * éripe me, Dómine.
Psalmus 68(14-29) [8]
68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
68:21 Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
68:22 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
68:23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
68:24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
68:25 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
68:26 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
68:27 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
68:28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Propter inimícos meos éripe me, Dómine.
Ant. Propter inimícos meos * éripe me, Dómine.
Psalmus 68(14-29) [8]
68:14 Mea autem orátio ad te, Dómine, * témpore grátiæ, Deus;
68:14 Secúndum magnam bonitátem tuam exáudi me, * secúndum auxílium tuum fidéle.
68:15 Eripe me de luto, ne submérgar, * líbera me ab iis qui me odérunt, et de profúndis aquárum.
68:16 Ne óbruant me fluctus aquárum, neve absórbeat me profúndum, * neve occlúdat super me púteus os suum.
68:17 Exáudi me, Dómine, quia benígna est grátia tua; * secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ réspice in me,
68:18 Neque abscónderis fáciem tuam a servo tuo; * quóniam tríbulor, cito exáudi me.
68:19 Appropínqua ad ánimam meam, rédime eam; * propter inimícos meos líbera me.
68:20 Tu scis oppróbrium meum et confusiónem meam * et ignomíniam meam;
68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me. * Oppróbrium fregit cor meum et deféci,
68:22 Et exspectávi commiserántem, sed non fuit, * et consolántes, sed non invéni.
68:23 Et indidérunt in escam meam fel, * et in siti mea potavérunt me acéto.
68:24 Fiat mensa eórum láqueus ipsis, * et amícis tendícula.
68:25 Obscuréntur óculi eórum, ne vídeant, * et lumbi eórum fac semper vacíllent.
68:26 Effúnde super eos indignatiónem tuam, * et æstus iræ tuæ comprehéndat eos.
68:27 Habitátio eórum devastétur, * et in tabernáculis eórum ne sit qui hábitet.
68:28 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt, * et dolórem eius quem vulnerásti, adauxérunt.
68:29 Adde culpam ad culpam eórum, * et apud te ne declaréntur iusti.
68:29 Deleántur de libro vivéntium, * et cum iustis ne scribántur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Propter inimícos meos éripe me, Dómine.
Ant. Quǽrite Dóminum, * et vivet ánima vestra.
Psalmus 68(30-37) [9]
68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
68:36 Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
Ant. Quǽrite Dóminum, * et vivet ánima vestra.
Psalmus 68(30-37) [9]
68:30 Ego autem sum miser et dolens; * auxílium tuum, Deus, tueátur me.
68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico, * et prædicábo eum cum gratiárum actióne.
68:32 Et placébit Deo magis quam taurus, * quam iuvéncus cornútus et ungulátus.
68:33 Vidéte, húmiles, et lætámini, * et revivíscat cor vestrum, qui quǽritis Deum.
68:34 Quia páuperes audit Dóminus, * et vinctos suos non contémnit.
68:35 Laudent eum cæli et terra, * mária et quidquid movétur in eis.
68:36 Nam Deus salvábit Sion, * et ædificábit civitátes Iuda:
68:37 Et habitábunt ibi * et possidébunt eam.
68:37 Et semen servórum eius hereditábit eam; * et qui díligunt nomen eius, morabúntur in ea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
V. Laudábo nomen Dei cum cántico.
R. Et magnificábo eum in laude.
V. Laudábo nomen Dei cum cántico.
R. Et magnificábo eum in laude.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:24-27
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 32 in Evangelia
Quia Dóminus ac Redémptor noster novus homo veni in mundum, nova præcépta dedit mundo. Vitæ étenim nostræ véteri, in vítiis enutrítæ, contrarietátem oppósuit novitátis suæ. Quid enim vetus, quid carnális homo nóverat, nisi sua retinére, aliéna rápere, si posset; concupíscere, si non posset? Sed cæléstis médicus síngulis quibúsque vítiis obviántia ádhibet medicaménta. Nam, sicut arte medicínæ cálida frígidis, frígida cálidis curántur; ita Dóminus noster contrária oppósuit medicaménta peccátis, ut lúbricis continéntiam, tenácibus largitátem, iracúndis mansuetúdinem, elátis præcíperet humilitátem.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. In princípio Deus ántequam terram fáceret, priúsquam abýssos constitúeret, priúsquam prodúceret fontes aquárum,
* Antequam montes collocaréntur, ante omnes colles generávit me Dóminus.
V. Quando præparábat cælos, áderam, cum eo cuncta compónens.
R. Antequam montes collocaréntur, ante omnes colles generávit me Dóminus.

Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 2
Certe, cum se sequéntibus nova mandáta propóneret, dixit: Nisi quis renuntiáverit ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. Ac si apérte dicat: Qui per vitam véterem aliéna concupíscitis, per novæ conversatiónis stúdium et vestra largímini. Quid vero in hac lectióne dicat, audiámus: Qui vult post me veníre, ábneget semetípsum. Ibi dícitur ut abnegémus nostra: hic dícitur ut abnegémus nos. Et fortásse laboriósum non est hómini relínquere sua; sed valde laboriósum est relínquere semetípsum. Minus quippe est abnegáre quod habet; valde autem multum est abnegáre quod est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Gyrum cæli circuívi sola, et in flúctibus maris ambulávi, in omni gente et in omni pópulo primátum ténui:
* Superbórum et sublímium colla própria virtúte calcávi.
V. Ego in altíssimis hábito, et thronus meus in colúmna nubis.
R. Superbórum et sublímium colla própria virtúte calcávi.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 3
Ad se autem nobis veniéntibus Dóminus præcépit, ut renuntiémus nostris: quia, quicúmque ad fidei agónem venímus, luctámen contra malígnos spíritus súmimus. Nihil autem malígni spíritus in hoc mundo próprium póssident: nudi ergo cum nudis luctári debémus. Nam si vestítus quisque cum nudo luctátur, cítius ad terram deícitur, quia habet unde teneátur. Quid enim sunt terréna ómnia, nisi quædam córporis induménta? Qui ergo contra diábolum ad certámen próperat, vestiménta abíciat, ne succúmbat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Emítte, Dómine, sapiéntiam de sede magnitúdinis tuæ, ut mecum sit et mecum labóret:
* Ut sciam, quid accéptum sit coram te omni témpore.
V. Da mihi, Dómine, sédium tuárum assistrícem sapiéntiam.
R. Ut sciam quid accéptum sit coram te omni témpore.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et intercessióne beáti Lauréntii Mártyris tui, cuius prævenímus festivitátem; perpétuam nobis misericórdiam benígnus impénde.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help