Incipit
℣. Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
|

Psalmi {Psalmi & antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Ecce quam bonum * et quam iucúndum habitáre fratres in unum. ‡
Psalmus 132 [1]
132:1 Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum:
132:2 ‡ Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
132:2 Quod descéndit in oram vestiménti eius: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
132:3 Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sǽculum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce quam bonum et quam iucúndum habitáre fratres in unum.
|
Psalmi {Psalmi & antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Ecce quam bonum * et quam iucúndum habitáre fratres in unum. ‡
Psalmus 132 [1]
132:1 Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum:
132:2 ‡ Sicut óleum óptimum in cápite, * quod défluit in barbam, barbam Aaron,
132:3 Quod défluit in oram vestiménti eius; * sicut ros Hermon, qui descéndit super montem Sion:
132:4 Nam illic largítur Dóminus benedictiónem, * vitam usque in sǽculum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ecce quam bonum et quam iucúndum habitáre fratres in unum.
|
Ant. Confitémini Dómino * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Psalmus 135(1-9) [2]
135:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:2 Confitémini Deo deórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:3 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:4 Qui facit mirabília magna solus: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:5 Qui fecit cælos in intelléctu: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:6 Qui firmávit terram super aquas: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:7 Qui fecit luminária magna: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:8 Solem in potestátem diéi: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:9 Lunam, et stellas in potestátem noctis: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia eius.
|
Ant. Confitémini Dómino * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Psalmus 135(1-9) [2]
135:1 Laudáte Dóminum, quóniam bonus, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:2 Laudáte Deum deórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:3 Laudáte Dóminum dominórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:4 Qui fecit mirabília magna solus, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:5 Qui fecit cælos cum sapiéntia, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:6 Qui exténdit terram super aquas, * quóniam in ætérnum misericórdia eius:
135:7 Qui fecit lúmina magna, * quóniam in ætérnum misericórdia eius:
135:8 Solem, ut præsit diéi, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
135:9 Lunam et stellas, ut præsint nocti, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia eius.
|
Ant. Confitémini Dómino * quia in humilitáte nostra memor fuit nostri.
Psalmus 135(10-26) [3]
135:10 Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:11 Qui edúxit Israël de médio eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:12 In manu poténti, et brácchio excélso: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:13 Qui divísit Mare Rubrum in divisiónes: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:14 Et edúxit Israël per médium eius: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:15 Et excússit Pharaónem, et virtútem eius in Mari Rubro: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:17 Qui percússit reges magnos: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:18 Et occídit reges fortes: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:19 Sehon, regem Amorrhæórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:20 Et Og, regem Basan: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:21 Et dedit terram eórum hereditátem: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:22 Hereditátem Israël, servo suo: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:23 Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:24 Et redémit nos ab inimícis nostris: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:25 Qui dat escam omni carni: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:26 Confitémini Deo cæli: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:26 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitémini Dómino quia in humilitáte nostra memor fuit nostri.
|
Ant. Confitémini Dómino * quia in humilitáte nostra memor fuit nostri.
Psalmus 135(10-26) [3]
135:10 Qui percússit Ægýptios in primogénitis eórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:11 Et edúxit Israël e médio eórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
135:12 Manu poténti et brácchio exténto, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:13 Qui divísit Mare Rubrum in partes, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:14 Et tradúxit Israël per médium eius, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:15 Et detrúsit Pharaónem et exércitum eius in Mare Rubrum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:16 Qui duxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:17 Qui percússit reges magnos, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:18 Et occídit reges poténtes, * quóniam in ætérnum misericórdia eius:
135:19 Sehon, regem Amorrhæórum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
135:20 Et Og, regem Basan, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:21 Et dedit terram eórum in possessiónem, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
135:22 In possessiónem Israël, servo suo, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:23 Qui in humilitáte nostra recordátus est nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:24 Et liberávit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:25 Qui dat escam omni carni, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
135:26 Laudáte Deum cæli, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitémini Dómino quia in humilitáte nostra memor fuit nostri.
|
Ant. Adhǽreat lingua mea * fáucibus meis, si non memínero tui Ierúsalem.
Psalmus 136 [4]
136:1 Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus: * cum recordarémur Sion:
136:2 In salícibus in médio eius, * suspéndimus órgana nostra.
136:3 Quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, * verba cantiónum:
136:3 Et qui abduxérunt nos: * Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion.
136:4 Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna?
136:5 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, * oblivióni detur déxtera mea.
136:6 Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui:
136:6 Si non proposúero Ierúsalem, * in princípio lætítiæ meæ.
136:7 Memor esto, Dómine, filiórum Edom, * in die Ierúsalem:
136:7 Qui dicunt: Exinaníte, exinaníte * usque ad fundaméntum in ea.
136:8 Fília Babylónis mísera: * beátus, qui retríbuet tibi retributiónem tuam, quam retribuísti nobis.
136:9 Beátus, qui tenébit, * et allídet párvulos tuos ad petram.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui Ierúsalem.
|
Ant. Adhǽreat lingua mea * fáucibus meis, si non memínero tui Ierúsalem.
Psalmus 136 [4]
136:1 Ad flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, * cum recordarémur Sion.
136:2 In salícibus terræ illíus * suspéndimus cítharas nostras.
136:3 Nam illic, qui abdúxerant nos, * rogavérunt a nobis cántica,
136:4 Et qui affligébant nos, lætítiam: * Cantáte nobis ex cánticis Sion!
136:5 Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna?
136:6 Si oblítus ero tui, Ierúsalem, * oblivióni detur déxtera mea!
136:7 Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui,
136:8 Si non posúero Ierúsalem * super omnem lætítiam meam.
136:9 Recordáre, Dómine, contra fílios Edom * diem Ierúsalem,
136:10 Qui dixérunt: Evértite, evértite * ipsa fundaménta in ea!
136:11 Fília Babylónis vastátrix, * beátus qui repéndet tibi mala quæ intulísti nobis!
136:12 Beátus qui apprehéndet et allídet * párvulos tuos ad petram!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui Ierúsalem.
|
Ant. Confitébor * nómini tuo, Dómine, super misericórdia et veritáte tua.
Psalmus 137 [5]
137:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * quóniam audísti verba oris mei.
137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: * adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
137:3 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
137:4 In quacúmque die invocávero te, exáudi me: * multiplicábis in ánima mea virtútem.
137:5 Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ: * quia audiérunt ómnia verba oris tui:
137:6 Et cantent in viis Dómini: * quóniam magna est glória Dómini.
137:7 Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit: * et alta a longe cognóscit.
137:8 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: * et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
137:9 Dóminus retríbuet pro me: * Dómine, misericórdia tua in sǽculum: ópera mánuum tuárum ne despícias.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitébor nómini tuo, Dómine, super misericórdia et veritáte tua.
|
Ant. Confitébor * nómini tuo, Dómine, super misericórdia et veritáte tua.
Psalmus 137 [5]
137:1 Celebrábo te, Dómine, ex toto corde meo, * quia audísti verba oris mei:
137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi, * prostérnam me ad templum sanctum tuum, et celebrábo nomen tuum:
137:3 Propter bonitátem et fidem tuam, * Quia magnum fecísti super ómnia nomen tuum et promíssum tuum.
137:4 Quando te invocávi, exaudísti me, * multiplicásti in ánima mea robur.
137:5 Celebrábunt te, Dómine, omnes reges terræ, * cum audiérunt verba oris tui;
137:6 Et cantábunt vias Dómini: * vere, magna est glória Dómini.
137:7 Vere excélsus est Dóminus, et húmilem réspicit, * supérbum autem e longínquo contuétur.
137:8 Si ámbulo in médio tribulatiónis, vivum me servas, * contra iram inimicórum meórum exténdis manum tuam, salvum me facit déxtera tua.
137:9 Dóminus pro me perfíciet cœpta. * Dómine, bónitas tua in ætérnum manet; ne derelíqueris opus mánuum tuárum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confitébor nómini tuo, Dómine, super misericórdia et veritáte tua.
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
2 Cor 1:3-4
Benedíctus Deus, et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
℟. Deo grátias.
Hymnus
Magnæ Deus poténtiæ,
Qui fértili natos aqua
Partim relínquis gúrgiti,
Partim levas in áëra.
Demérsa lymphis ímprimens,
Subvécta cælis érigens:
Ut stirpe ab una pródita,
Divérsa répleant loca:
Largíre cunctis sérvulis,
Quos mundat unda Sánguinis,
Nescíre lapsus críminum,
Nec ferre mortis tǽdium.
Ut culpa nullum déprimat:
Nullum éfferat iactántia:
Elísa mens ne cóncidat:
Eláta mens ne córruat.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
℣. Dirigátur, Dómine, orátio mea.
℟. Sicut incénsum in conspéctu tuo.

Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Fecit Deus * poténtiam in brácchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Fecit Deus poténtiam in brácchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
|
Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Fecit Deus * poténtiam in brácchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat * ✠ ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen eius,
1:50 Et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Fecit Deus poténtiam in brácchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Preces Feriales{omittitur}
|
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et intercessióne beáti Lauréntii Mártyris tui, cuius prævenímus festivitátem; perpétuam nobis misericórdiam benígnus impénde.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
|
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
|