Sanctae Mariae Sabbato ~ IV. classis
Commemoratio ad Laudes tantum: Ss. Tiburtii et Susannæ Virginis, Martyrum

Ad Primam    08-11-2018

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.

Hymnus {Doxology: NatT}
Iam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.

Glória tibi, Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Hymnus {Doxology: NatT}
Iam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.

Glória tibi, Dómine,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et Sancto Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi {ex Proprio de Tempore}
Ant. Dum esset Rex * in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suavitátis.
Psalmus 17(26-51) [1]
17:26 Cum sancto sanctus eris, * et cum viro innocénte ínnocens eris:
17:27 Et cum elécto eléctus eris: * et cum pervérso pervertéris.
17:28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies: * et óculos superbórum humiliábis.
17:29 Quóniam tu illúminas lucérnam meam, Dómine: * Deus meus, illúmina ténebras meas.
17:30 Quóniam in te erípiar a tentatióne, * et in Deo meo transgrédiar murum.
17:31 Deus meus, impollúta via eius: elóquia Dómini igne examináta: * protéctor est ómnium sperántium in se.
17:32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? * aut quis Deus præter Deum nostrum?
17:33 Deus, qui præcínxit me virtúte: * et pósuit immaculátam viam meam.
17:34 Qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, * et super excélsa státuens me.
17:35 Qui docet manus meas ad prǽlium: * et posuísti, ut arcum ǽreum, brácchia mea.
17:36 Et dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: * et déxtera tua suscépit me:
17:36 Et disciplína tua corréxit me in finem: * et disciplína tua ipsa me docébit.
17:37 Dilatásti gressus meos subtus me: * et non sunt infirmáta vestígia mea:
17:38 Pérsequar inimícos meos et comprehéndam illos: * et non convértar, donec defíciant.
17:39 Confríngam illos, nec póterunt stare: * cadent subtus pedes meos.
17:40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum: * et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
17:41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum, * et odiéntes me disperdidísti.
17:42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret ad Dóminum: * nec exaudívit eos.
17:43 Et commínuam illos, ut púlverem ante fáciem venti: * ut lutum plateárum delébo eos.
17:44 Erípies me de contradictiónibus pópuli: * constítues me in caput géntium.
17:45 Pópulus quem non cognóvi servívit mihi: * in audítu auris obedívit mihi.
17:46 Fílii aliéni mentíti sunt mihi, * fílii aliéni inveteráti sunt, et claudicavérunt a sémitis suis.
17:47 Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus: * et exaltétur Deus salútis meæ.
17:48 Deus, qui das vindíctas mihi, et subdis pópulos sub me: * liberátor meus de inimícis meis iracúndis.
17:49 Et ab insurgéntibus in me exaltábis me: * a viro iníquo erípies me.
17:50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine: * et nómini tuo psalmum dicam.
17:51 Magníficans salútes Regis eius, et fáciens misericórdiam Christo suo David: * et sémini eius usque in sǽculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {ex Proprio de Tempore}
Ant. Dum esset Rex * in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suavitátis.
Psalmus 17(26-51) [1]
17:26 Erga virum pium osténdis te pium, * erga íntegrum íntegre agis,
17:27 Erga purum te monstras purum, * erga versútum te præbes prudéntem.
17:28 Nam tu pópulum húmilem salvum facis, * óculos autem elátos afflígis.
17:29 Nam tu splendére facis lucérnam meam, Dómine; * Deus meus, illúminas ténebras meas.
17:30 Nam per te incúrro in turmas hostíles, * et per Deum meum transílio murum.
17:31 Dei via est íntegra, elóquium Dómini igne probátum, * ipse clípeus est ómnibus confugiéntibus ad eum.
17:32 Quisnam est deus præter Dóminum? * Aut quæ petra præter Deum nostrum?
17:33 Deus, qui præcínxit me fortitúdine * et fecit íntegram viam meam,
17:34 Qui céleres fecit pedes meos ut pedes cervárum, * et super excélsa státuit me,
17:35 Qui exércuit manus meas ad prœ́lium, * et ad arcum ǽreum tendéndum brácchia mea.
17:36 Et dedísti mihi clípeum tuum salvántem, * et déxtera tua sustentávit me,
17:37 Et sollicitúdo tua * grandem me fecit.
17:38 Latam fecísti viam gréssibus meis, * nec vacillárunt pedes mei.
17:39 Insequébar inimícos meos et apprehendébam illos * nec revertébar, donec conféceram eos.
17:40 Confrégi illos nec potuérunt súrgere, * cecidérunt sub pédibus meis.
17:41 Et præcinxísti me fortitúdine ad prœ́lium, * et resisténtes mihi sub me curvásti,
17:42 Et inimícos meos in fugam vertísti, * et, qui odérunt me, disperdidísti.
17:43 Clamavérunt — neque erat qui salvos fáceret; * ad Dóminum — neque eos audívit.
17:44 Et disiéci eos ut púlverem ante ventum, * ut lutum plateárum cóntudi eos.
17:45 Eripuísti me de contentiónibus pópuli, * caput natiónum me constituísti.
17:46 Pópulus, quem non nóveram, servívit mihi, * ad primum audítum obœdívit mihi;
17:47 Alienígenæ blandíti sunt mihi. * Alienígenæ palluérunt, exiérunt treméntes ex árcibus suis.
17:48 Vivat Dóminus, et benedícta sit Petra mea, * et láudibus extollátur Deus, salvátor meus,
17:49 Deus qui dedit ultiónem mihi * et pópulos mihi subiécit;
17:50 Qui liberásti me ab inimícis meis, et super resisténtes mihi extulísti me, * a viro violénto me eripuísti.
17:51 Proptérea celebrábo te in natiónibus, Dómine, * et nómini tuo psalmum dicam:
17:51 Qui magnas victórias dedísti regi tuo et misericórdiam fecísti uncto tuo, * Davídi et sémini eius in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 18 [2]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 18 [2]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei, * et opus mánuum eius annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi effúndit verbum, * et nox nocti tradit notítiam.
18:3 Non est verbum et non sunt sermónes, * quorum vox non percipiátur:
18:4 In omnem terram exit sonus eórum, * et usque ad fines orbis elóquia eórum.
18:5 Ibi pósuit soli tabernáculum suum, * qui procédit ut sponsus de thálamo suo,
18:6 Exsúltat ut Gigas percúrrens viam. * a término cæli fit egréssus eius,
18:7 Et circúitus eius usque ad términum cæli, * nec quicquam substráhitur ardóri eius.
18:8 Lex Dómini perfécta, récreans ánimam; * præscríptum Dómini firmum, instítuens rudem;
18:9 Præcépta Dómini recta, delectántia cor; * mandátum Dómini mundum, illústrans óculos;
18:10 Timor Dómini purus, pérmanens in ætérnum; * iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
18:11 Desiderabília super aurum et obrýzum multum * et dulcióra melle et liquóre favi.
18:12 Etsi servus tuus atténdit illis, * in eis custodiéndis sédulus est valde,
18:13 Erráta tamen quis animadvértit? A multis occúltis munda me. * A supérbia quoque próhibe servum tuum,
18:14 Ne dominétur in me. Tunc ínteger ero et mundus * a delícto grandi.
18:15 Accépta sint elóquia oris mei * et meditátio cordis mei
18:15 Coram te, Dómine, Petra mea * et Redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 19 [3]
19:2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis: * prótegat te nomen Dei Iacob.
19:3 Mittat tibi auxílium de sancto: * et de Sion tueátur te.
19:4 Memor sit omnis sacrifícii tui: * et holocáustum tuum pingue fiat.
19:5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum: * et omne consílium tuum confírmet.
19:6 Lætábimur in salutári tuo: * et in nómine Dei nostri magnificábimur.
19:7 Ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas: * nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus Christum suum.
19:7 Exáudiet illum de cælo sancto suo: * in potentátibus salus déxteræ eius.
19:8 Hi in cúrribus, et hi in equis: * nos autem in nómine Dómini, Dei nostri invocábimus.
19:9 Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt: * nos autem surréximus et erécti sumus.
19:10 Dómine, salvum fac regem: * et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dum esset Rex in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suavitátis.
Psalmus 19 [3]
19:1 Exáudiat te Dóminus die tribulatiónis. * Prótegat te nomen Dei Iacóbi.
19:2 Mittat tibi auxílium de Sancto, * et de Sióne te susténtet.
19:3 Memor sit ómnium oblatiónum tuárum, * et holocáustum tuum hábeat gratum.
19:4 Tríbuat tibi quæ optat cor tuum * et ímpleat omne consílium tuum.
19:5 Lætémur de victória tua, * et in nómine Dei nostri extollámus vexílla;
19:6 Impleat Dóminus omnes petitiónes tuas! * Iam novi Dóminum tribuísse victóriam uncto suo,
19:7 Exaudísse eum de cælo sancto suo, * fortitúdine víctricis déxteræ suæ.
19:8 Illi cúrribus et isti equis, * nos autem nómine Dómini, Dei nostri fortes sumus;
19:9 Illi collápsi sunt et cecidérunt, * nos vero stamus et permanémus.
19:10 Dómine, victóriam tríbue regi * et exáudi nos, quo die te invocámus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dum esset Rex in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suavitátis.
Capitulum Versus {ex Psalterio secundum diem}
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.

V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.

Orationes
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
« Pater Noster » dicitur secreto usque ad « Et ne nos indúcas in tentatiónem: »
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Deinde in Choro legitur Martyrologium, quod laudabiliter fit etiam extra Chorum.

Martyrologium (anticip.)
Prídie Idus Augústi Luna prima Anno Dómini 2018

Sanctæ Claræ Vírginis, primæ plantæ Páuperum Dominárum Ordinis Minórum; quæ ad ætérnas Agni núptias evocáta est prídie huius diéi.
Eódem die sanctórum Mártyrum Porcárii, Abbátis monastérii Lirinénsis, et Sociórum eius quingentórum Monachórum; qui pro fide cathólica, a bárbaris cæsi, martýrio coronáti sunt.
Cátanæ, in Sicília, natális sancti Eúpli Diáconi, sub Diocletiáno et Maximiáno Augústis; qui, cum diutíssime pro confessióne Dómini tortus esset, tandem martýrii palmam, gládio cædénte, percépit.
Augústæ Vindelicórum sanctæ Hiláriæ, quæ, cum esset beátæ Afræ Mártyris mater et ad sepúlcrum illíus excubáret, ibídem, pro fide Christi, a persecutóribus igni trádita est cum Digna, Euprépia et Eunómia, ancíllis suis. Passi sunt étiam eódem die, in præfáta urbe, Quiríacus, Lárgio, Crescentiánus, Nímmia et Iuliána, cum áliis vigínti.
In Sýria sanctórum Mártyrum Macárii et Iuliáni.
Nicomedíæ sanctórum Mártyrum Anicéti Cómitis, et Photíni fratris, cum áliis plúribus, sub Diocletiáno Imperatóre.
Falériæ, in Túscia, pássio sanctórum Graciliáni, et Felicíssimæ Vírginis, quorum pro fídei confessióne ora lapídibus primo contúsa sunt; dehinc ambo, gládio percússi, optátam martýrii palmam suscepérunt.
Medioláni deposítio sancti Eusébii, Epíscopi et Confessóris.
Bríxiæ sancti Herculáni Epíscopi.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.

V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Orémus.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

V. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens. Amen.

Regula
Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 58: De disciplína suscipiendórum fratrum

Nóviter véniens quis ad conversatiónem, non ei fácilis tribuátur ingréssus, sed sicut ait Apóstolus: Probáte spíritus si ex Deo sunt. Ergo si véniens perseveráverit pulsans et inlátas sibi iniúrias et difficultátem ingréssus post quáttuor aut quinque dies visus fúerit patiénter portáre et persístere petitióni suæ, annuátur ei ingréssus et sit in cella hóspitum paucis diébus. Póstea autem sit in cella noviciórum ubi méditent et mandúcent et dórmiant. Et sénior eis talis deputétur qui aptus sit ad lucrándas ánimas, qui super eos omníno curíose inténdat. Et sollicitúdo sit si revéra Deum quærit, si sollícitus est ad opus Dei, ad obœdiéntiam, ad obpróbria. Prædicéntur ei ómnia dura et áspera per quæ itur ad Deum. Si promíserit de stabilitátis suæ perseveréntia, post duórum ménsuum círculum legátur ei hæc régula per órdinem, et dicátur ei: «Ecce lex sub qua militáre vis; si potes observáre, ingrédere; si vero non potes, liber discéde». Si adhuc stéterit, tunc ducátur in supradíctam cellam noviciórum et íterum probétur in omni patiéntia. Et post sex ménsuum circúitum legátur ei régula, ut sciat ad quod ingréditur. Et si adhuc stat, post quáttuor menses íterum relegátur ei éadem régula. Et si hábita secum deliberatióne promíserit se ómnia custodíre et cuncta sibi imperáta serváre, tunc suscipiátur in congregatióne, sciens et lege régulæ constitútum quod ei ex illa die non líceat égredi monastério, nec collum excútere de sub iugo régulæ quem sub tam morósam deliberatiónem lícuit aut excusáre aut suscípere.

Extra Chorum etiam laudabiliter dicitur lectio ex S. Regulæ; secus dicitur Lectio brevis.

Lectio brevis {ex Proprio Sanctorum}
Sir 24:19-20
In platéis sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta, dedi suavitátem odóris.

In fine:
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

V. Adiutórium nóstrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Benedicite.
R. Deus.
Benedictio. Dóminus nos benedícat, † et ab omni malo deféndat, * et ad vitam perdúcat ætérnam.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen

Commemorátio defunctórum
R.br. Commemorátio ómnium fratrum, familiárum Órdinis nostri, atque benefactórum nostrórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

Psalmus 129 [4]
129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
129:5 Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

V. A porta ínferi.
R. Érue, Dómine, ánimas eórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

secunda 'Domine, exaudi' omittitur
Orémus.
Deus véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam: ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

V. Réquiem ætérnam dona eis Dómine.
R. Et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.
Commemorátio defunctórum
R.br. Commemorátio ómnium fratrum, familiárum Órdinis nostri, atque benefactórum nostrórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

Psalmus 129 [4]
129:1 De profúndis clamo ad te, Dómine, * Dómine, audi vocem meam!
129:2 Fiant aures tuæ inténtæ * ad vocem obsecratiónis meæ.
129:3 Si delictórum memóriam serváveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Sed penes te est peccatórum vénia, * ut cum reveréntia serviátur tibi.
129:5 Spero in Dóminum, sperat ánima mea in verbum eius; * exspéctat ánima mea Dóminum,
129:6 Magis quam custódes auróram, * exspéctet Israël Dóminum,
129:7 Qui penes Dóminum misericórdia * et copiósa penes eum redémptio:
129:8 Et ipse rédimet Israël * ex ómnibus iniquitátibus eius.
V. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
R. Et lux perpétua * lúceat eis.

V. A porta ínferi.
R. Érue, Dómine, ánimas eórum.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

secunda 'Domine, exaudi' omittitur
Orémus.
Deus véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam: ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

V. Réquiem ætérnam dona eis Dómine.
R. Et lux perpétua lúceat eis.
V. Requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help