In Vigilia Assumptionis B.M.V. ~ Simplex
Commemoratio: S. Eusebii Confessoris

Ad Sextam    08-14-2018

Ante Divinum officium
Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Hymnus
Rector potens, verax Deus,
Qui témperas rerum vices,
Splendóre mane illúminas,
Et ígnibus merídiem:

Exstíngue flammas lítium,
Aufer calórem nóxium,
Confer salútem córporum,
Verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
Rector potens, verax Deus,
Qui témperas rerum vices,
Splendóre mane illúminas,
Et ígnibus merídiem:

Exstíngue flammas lítium,
Aufer calórem nóxium,
Confer salútem córporum,
Verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Suscepísti me, Dómine:
Psalmus 40 [1]
40:2 Beátus qui intéllegit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
40:3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
40:4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris ejus: * univérsum stratum ejus versásti in infirmitáte ejus.
40:5 Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
40:6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen ejus?
40:7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor ejus congregávit iniquitátem sibi.
40:7 Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
40:8 Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
40:9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat?
40:10 Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
40:12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
40:13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Suscepísti me, Dómine:
Psalmus 40 [1]
40:1 Beátus qui cógitat de egéno et páupere: * die malo salvábit eum Dóminus.
40:2 Dóminus custódiet eum, et vivum servábit eum, et beátum fáciet eum in terra, * nec tradet eum voluntáti inimicórum ejus.
40:3 Dóminus opem feret illi in lecto dolóris: * totam infirmitátem ejus áuferet in morbo ejus.
40:4 Ego dico: Dómine, miserére mei; * sana me, quia peccávi tibi.
40:5 Inimíci mei malum de me dicunt: * Quando moriétur et períbit nomen ejus?
40:6 Et qui venit, ut invísat, lóquitur inánia; * cor ejus iníqua cólligit sibi, foras egréssus elóquitur.
40:7 Simul contra me susúrrant * omnes qui me odérunt;
40:8 Cógitant contra me * quæ sunt mihi mala:
40:9 Pestis malígna immíssa est ei, * et qui decúbuit, non ámplius resúrget.
40:10 Etiam amícus meus, cui fisus sum, * qui panem meum comédit, contra me calcáneum movit.
40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et érige me, * ut retríbuam eis.
40:12 Inde cognóscam te favére mihi, * quod non exsultábit de me inimícus meus.
40:13 Me autem incólumem sustentábis, * et pones me in conspéctu tuo in ætérnum.
40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * a sǽculo in sǽculum. Fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 41(2-6) [2]
41:2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
41:3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
41:4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi quotídie: Ubi est Deus tuus?
41:5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
41:5 In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
41:6 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 41(2-6) [2]
41:2 Quemádmodum desíderat cerva rivos aquárum, * ita desíderat ánima mea te, Deus.
41:2 Sitit ánima mea Deum, Deum vivum: * quando véniam et vidébo fáciem Dei?
41:3 Factæ sunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, * dum dicunt mihi quotídie: Ubi est Deus tuus?
41:4 Illud recórdor et effúndo ánimum meum intra me: * quómodo incésserim in turba, præcésserim eos ad domum Dei.
41:5 Inter voces exsultatiónis et laudis, * in cœtu festívo.
41:6 Quare deprímeris, ánima mea, * et tumultuáris in me?
41:6 Spera in Deum: quia rursus celebrábo eum, * salútem vultus mei et Deum meum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 41(7-12) [3]
41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Jordánis, et Hermóniim a monte módico.
41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
41:8 Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
41:9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum ejus.
41:9 Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
41:10 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
41:11 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
41:11 Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Suscepísti me, Dómine: et confirmásti me in conspéctu tuo.
Psalmus 41(7-12) [3]
41:7 In me ipso ánima mea deprímitur: * ídeo recórdor tui ex terra Jordánis et Hermon, ex monte Misar.
41:8 Gurges gúrgitem vocat * cum fragóre cataractárum tuárum:
41:9 Omnes fluctus et undæ tuæ * super me transiérunt.
41:10 Per diem largiátur Dóminus grátiam suam, * et nocte canam ei,
41:11 Laudábo Deum vitæ meæ. * Dico Deo: Petra mea, cur oblivísceris mei?
41:12 Quare tristis incédo, * ab inimíco oppréssus?
41:12 Ossa mea frangúntur, * dum insúltant mihi adversárii mei,
41:12 Dum dicunt mihi quotídie: Ubi est Deus tuus? * Quare deprímeris, ánima mea, et tumultuáris in me?
41:12 Spera in Deum: quia rursus celebrábo eum, * salútem vultus mei et Deum meum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Suscepísti me, Dómine: et confirmásti me in conspéctu tuo.
Capitulum Responsorium Versus {Per Annum}
Rom 13:8
Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit.
R. Deo grátias.

R.br. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
R. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
V. Semper laus ejus in ore meo.
R. In omni témpore.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Benedícam Dóminum * In omni témpore.

V. Dóminus regit me, et nihil mihi déerit.
R. In loco páscuæ ibi me collocávit.

Preces Feriales {habentur}
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Dómine, Deus virtútum, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
V. Exsúrge, Christe, ádjuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
secunda 'Domine, exaudi' omittitur
Orémus.
Deus, qui virginálem aulam beátæ Maríæ, in qua habitáres, elígere dignátus es: da, quǽsumus; ut, sua nos defensióne munítos, jucúndos fácias suæ interésse festivitáti:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium

Matutinum    Laudes    Prima
Tertia    Sexta    Nona    Vesperae
Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help