In Assumptione Beatæ Mariæ Virginis ~ Duplex I. classis


Ad Matutinum    08-15-2018

Ante Divinum officium
Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Veníte, adorémus Regem regum, * Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
Ant. Veníte, adorémus Regem regum, * Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Veníte, adorémus Regem regum, * Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Veníte, adorémus Regem regum, * Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Veníte, adorémus Regem regum, * Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
Ant. Veníte, adorémus Regem regum, * Cujus hódie ad æthéreum Virgo Mater assúmpta est cælum.
Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Surge! Jam terris fera bruma cessit,
Ridet in pratis decus omne florum,
Alma quæ Vitæ Génitrix fuísti,
Surge, María!

Lílium fulgens velut in rubéto,
Mortis auctórem teris una, carpens
Sóntibus fructum pátribus negátum
Arbore vitæ.

Arca non putri fabricáta ligno
Manna tu servas, fluit unde virtus,
Ipsa qua surgent animáta rursus
Ossa sepúlcris.

Prǽsidis mentis dócilis minístra,
Haud caro tabo pátitur resólvi;
Spíritus imo sine fine consors
Tendit ad astra.

Surge! Dilécto pete nixa cælum,
Sume consértum diadéma stellis,
Teque natórum récinens beátam
Excipe carmen.

Laus sit excélsæ Tríadi perénnis,
Quæ tibi, Virgo, tríbuit corónam,
Atque regínam statuítque nostram
Próvida matrem.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Exaltáta est * sancta Dei Génitrix super choros Angelórum ad cæléstia regna.
Psalmus 8 [1]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáta est sancta Dei Génitrix super choros Angelórum ad cæléstia regna.
Ant. Paradísi portæ * per te nobis apértæ sunt, quæ hódie gloriósa cum Angelis triúmphas.
Psalmus 18 [2]
18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Paradísi portæ per te nobis apértæ sunt, quæ hódie gloriósa cum Angelis triúmphas.
Ant. Benedícta tu * in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Psalmus 23 [3]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
V. Exaltáta est sancta Dei Génitrix.
R. Super choros Angelórum ad cæléstia regna.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Génesis
Gen 3:9-15
9 Vocavítque Dóminus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
10 Qui ait: Vocem tuam audívi in paradiso; et tímui eo quod nudus essem, et abscóndi me.
11 Cui dixit: Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præcéperam tibi ne coméderes, comedísti?
12 Dixítque Adam: Múlier quam dedísti mihi sóciam, dedit mihi de ligno, et comédi.
13 Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: Quare hoc fecísti? Quæ respóndit: Serpens decépit me, et comédi.
14 Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia animántia et béstias terræ; super pectus tuum gradiéris, et terram cómedes cunctis diébus vitæ tuæ.
15 Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus; ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo ejus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Vidi speciósam sicut colúmbam, ascendéntem désuper rivos aquárum, cujus inæstimábilis odor erat nimis in vestiméntis ejus;
* Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.
V. Quæ est ista quæ ascéndit per desértum sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ et thuris?
R. Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 15:20-26
20 Christus resurréxit a mórtuis primítiæ dormiéntium,
21 Quóniam quidem per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum.
22 Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur;
23 Unusquísque autem in suo órdine: primítiæ Christus; deínde ii qui sunt Christi, qui in advéntu ejus credidérunt.
24 Deínde finis, cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum, et potestátem, et virtútem.
25 Opórtet autem illum regnáre, donec ponat omnes inimícos sub pédibus ejus.
26 Novíssima autem inimíca destruétur mors.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Sicut cedrus exaltáta sum in Líbano, et sicut cypréssus in monte Sion: quasi myrrha elécta,
* Dedi suavitátem odóris.
V. Et sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans.
R. Dedi suavitátem odóris.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
1 Cor 15:53-57
53 Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem, et mortále hoc indúere immortalitátem.
54 Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absórpta est mors in victória.
55 Ubi est, mors, victória tua? ubi est, mors, stímulus tuus?
56 Stímulus autem mortis peccátum est, virtus vero peccáti lex.
57 Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum Jesum Christum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Quæ est ista quæ procéssit sicut sol, et formósa tamquam Jerúsalem?
* Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.
V. Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.
R. Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.
Nocturn II.
Ant. Spécie tua * et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
Psalmus 44 [4]
44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:5 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:8 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
Ant. Sanctificávit * tabernáculum suum Altíssimus.
Psalmus 45 [5]
45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:6 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Ant. Gloriósa * prædicántur de te, Virgo María.
Psalmus 86 [6]
86:1 Fundaménta ejus in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Gloriósa prædicántur de te, Virgo María.
V. Assúmpta est María in cælum: gaudent Angeli.
R. Laudántes benedícunt Dóminum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Joánnis Damascéni
Oratio 2 de Dormit. B. M. V., post init.
Hódie sacra et animáta arca Dei vivéntis, quæ suum in útero concépit Creatórem, requiéscit in templo Dómini, quod nullis est exstrúctum mánibus. Et David exsúltat ejus parens, et cum eo choros ducunt Angeli, célebrant Archángeli, Virtútes gloríficant, Principátus exsúltant, Potestátes collætántur, gaudent Dominatiónes, Throni festum diem agunt, laudant Chérubim, glóriam ejus prǽdicant Séraphim. Hódie Eden novi Adam paradísum súscipit animátum, in quo solúta est condemnátio, in quo plantátum est lignum vitæ, in quo opérta fuit nostra núditas.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ornátam monílibus fíliam Jerúsalem Dóminus concupívit:
* Et vidéntes eam fíliæ Sion, beatíssimam prædicavérunt, dicéntes: Unguéntum effúsum nomen tuum.
V. Astitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.
R. Et vidéntes eam fíliæ Sion, beatíssimam prædicavérunt, dicéntes: Unguéntum effúsum nomen tuum.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Hódie Virgo immaculáta, quæ nullis terrénis inquináta est afféctibus, sed cæléstibus educáta cogitatiónibus, non in terram revérsa est; sed, cum esset animátum cælum, in cæléstibus tabernáculis collocátur. Ex qua enim ómnibus vera vita manávit, quómodo illa mortem gustáret? Sed cedit legi látæ ab eo quem génuit; et, ut fília véteris Adam, véterem senténtiam súbiit (nam et ejus Fílius, qui est vita ipsa, eam non recusávit); ut autem Dei vivéntis Mater, ad illum ipsum digne assúmitur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Beátam me dicent omnes generatiónes,
* Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
V. Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.
R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Ex Actis Pii Papæ duodécimi

Quóniam vero univérsa Ecclésia fidem in corpóream beátæ Maríæ Vírginis Assumptiónem per sæculórum decúrsum manifestávit, et totíus orbis Epíscopi prope unánimi consensióne petiérunt ut hæc véritas, quæ Sacris Lítteris innítitur, Christifidélium ánimis pénitus est ínsita, ceterísque revelátis veritátibus plane cónsona, tamquam divínæ et cathólicæ fídei dogma definirétur, Pius duodécimus Póntifex Máximus, totíus Ecclésiæ votis ánnuens, státuit hoc Beátæ Maríæ Vírginis privilégium solémniter renuntiáre. Itaque die prima Novémbris anni máximi Jubilǽi millésimi nongentésimi quinquagésimi, Romæ, in foro ad sancti Petri Basílicam paténte, plurimórum Sanctæ Románæ Ecclésiæ Cardinálium atque Episcopórum ex díssitis étiam regiónibus astánte cœtu, coram ingénti Christifidélium multitúdine, univérso cathólico orbe plaudénte, corpóream Beátæ Maríæ Vírginis Assumptiónem in cælum infallíbili oráculo in hæc verba proclamávit: Postquam súpplices étiam atque étiam ad Deum admóvimus preces, ac Veritátis Spíritus lumen invocávimus, ad Omnipoténtis Dei glóriam, qui peculiárem benevoléntiam suam Maríæ Vírgini dilargítus est, ad sui Fílii honórem, immortális sæculórum Regis ac peccáti mortísque victóris, ad ejúsdem augústæ Matris augéndam glóriam et ad totíus Ecclésiæ gáudium exsultationémque, auctoritáte Dómini Nostri Jesu Christi, Beatórum Apostolórum Petri et Pauli ac Nostra pronuntiámus, declarámus et definímus revelátum dogma esse: Immaculátam Deíparam semper Vírginem Maríam, expléto terréstris vitæ cursu, fuísse córpore et ánima ad cæléstem glóriam assúmptam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Beáta es, Virgo María, quæ Dóminum portásti, Creatórem mundi:
* Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.
V. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum.
R. Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.
Nocturn III.
Ant. Gaude, María Virgo: * cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.
Psalmus 95 [7]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Gaude, María Virgo: cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.
Ant. Cæli annúntiant * justítiam ejus, et omnes pópuli vident glóriam ejus.
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cæli annúntiant justítiam ejus, et omnes pópuli vident glóriam ejus.
Ant. Cantáte Dómino * cánticum novum: quia mirabília fecit in te, o María.
Psalmus 97 [9]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera ejus: * et brácchium sanctum ejus.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:9 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit in te, o María.
V. María Virgo assúmpta est ad æthéreum thálamum.
R. In quo Rex regum stelláto sedet sólio.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:41-50
In illo témpore: Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres. Et réliqua.

Homilía sancti Petri Canísii Presbýteri
De Maria Deipara Virgine, lib. 5, c. 6
Férias Deíparæ sacras, ut frequénter, ita reverénter perágit Ecclésia, certo intéllegens, Deo gratum, et christifidélibus dignum, hoc esse offícium, quo inter beátos et beátas omnes beatíssima Dómini et Dei nostri mater, certis anni tempóribus ac públicis cæremóniis sæpenúmero celebrátur. Inter has autem férias, quæ tot sǽculis religióse háctenus observántur, festum Assumptiónis máximum reputátur, locúmque príncipem tenet. Nec dies quidem ullus Maríæ lǽtior feliciórque cóntigit, si novam et ánimæ et córporis felicitátem eo die illi collátam rite contemplémur: ideóque si ántea unquam, tunc vel máxime spíritus et ánima et corpus ejus in Deum vivum mirabíliter exsultávit, ípsaque summo jure dícere pótuit: Respéxit humilitátem ancíllæ suæ: Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes: quia fecit mihi magna qui potens est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Diffúsa est grátia in lábiis tuis:
* Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
V. Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis, ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
R. Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Cujus festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
Quare nos étiam, qui te Filiúmque tuum amámus, o ter beáta et vere augústa Mater, non póssumus huic præcláræ et incomparábili felicitáti tuæ non ex ánimo gratulári, quandóquidem quæcúmque a Dómino tibi et de te dicta sunt, tam pulchro éxitu concludúntur, ac omni ex parte tandem perficiúntur. Beáta quæ non modo credidísti, sed fídei étiam omnísque virtútis fructum et finem hódie consecúta es, et ejus quem tantópere amásti atque desiderásti, jucundíssimo conspéctu nunc demum pérfrui meruísti. Emmanuélem in castéllum mundi hujus intrántem, tamquam hóspitem, hóspita excepísti: hódie ab illo vicíssim in regále suum palátium excíperis, et tamquam mater tali Salomóne digna magnífice primum honoráris.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Beáta es Virgo María, Dei Génitrix, quæ credidísti Dómino: perfécta sunt in te quæ dicta sunt tibi: ecce exaltáta es super choros Angelórum:
* Intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nóstrum.
V. Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum.
R. Intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nóstrum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nóstrum.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Felix dies, qui tam pretiósum munus de hujus mundi desérto transmísit, et ad sanctam æternámque civitátem ita perdúxit, ut commúne et incredíbile gáudium, nec minor admirátio cælítibus ómnibus crearétur. Felix dies, qui sponsæ languéntis tam ardéntibus quam diutúrnis desidériis satisfécit, ut quod quæsíverat inveníret, quod petíverat accíperet, quod exspectárat secúra possidéret, nimírum in illa summi æterníque boni perfécta visióne atque fruitióne pénitus conquiéscens. Felix dies, qui ancíllam Dómini humíllimam eo usque provéxit ac éxtulit, ut præstantíssima cæli Regína, mundíque Dómina efficerétur, et ne áltius quidem posset assúrgere, quóniam in Regni sólio sublimáta, post Christum gloriósa resédit. Felix hic planéque venerándus dies est, qui Regínam et Matrem nobis poténtem simul et cleméntem in regno Dei constítuit ac confirmávit, ut eámdem, quæ Júdicis mater assídue manet, matrem misericórdiæ nobis favéntem, apud Christum patrocinántem, nostrǽque salútis negótia fidéliter procurántem habeámus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui Immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti: concéde, quǽsumus; ut ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes.
Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help