S. Hilarii Episcopi Confessoris Ecclesiæ Doctoris ~ Duplex
Scriptura: Feria V infra Hebdomadam I post Epiphaniam

Ad Primam    1-14-2021

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Hymnus
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.

* Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
Jam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.

* Deo Patri sit glória,
Ejúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. In loco páscuæ
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
22:2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3 Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
22:4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
22:4 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:5 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
22:5 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
22:6 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:6 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. In loco páscuæ
Psalmus 22 [1]
22:1 Dóminus pascit me: nihil mihi deest; * in páscuis viréntibus cubáre me facit.
22:2 Ad aquas, ubi quiéscam, condúcit me; * réficit ánimam meam.
22:3 Dedúcit me per sémitas rectas * propter nomen suum.
22:4 Etsi incédam in valle tenebrósa, * non timébo mala, quia tu mecum es.
22:5 Virga tua et báculus tuus: * hæc me consolántur.
22:6 Paras mihi mensam * spectántibus adversáriis meis;
22:7 Inúngis óleo caput meum; * calix meus ubérrimus est.
22:8 Benígnitas et grátia me sequéntur * cunctis diébus vitæ meæ,
22:9 Et habitábo in domo Dómini * in longíssima témpora.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 71(2-8) [2]
71:2 Deus, judícium tuum regi da: * et justítiam tuam fílio regis:
71:2 Judicáre pópulum tuum in justítia, * et páuperes tuos in judício.
71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles justítiam.
71:4 Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
71:7 Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 71(2-8) [2]
71:2 Deus, judícium tuum regi da, * et justítiam tuam fílio regis:
71:2 Gubérnet pópulum tuum cum justítia, * et húmiles tuos cum æquitáte.
71:3 Afferent montes pacem pópulo * et colles justítiam.
71:4 Tuébitur húmiles pópuli, salvos fáciet fílios páuperum, * et cónteret oppressórem.
71:5 Et diu vivet ut sol, * et sicut luna in omnes generatiónes.
71:6 Descéndet ut plúvia super gramen, * sicut imbres qui írrigant terram.
71:7 Florébit in diébus ejus justítia * et abundántia pacis, donec defíciat luna.
71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare, * et a flúmine usque ad términos terræ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 71(9-19) [3]
71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci ejus terram lingent.
71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adjútor.
71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus ejus: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
71:17 Sit nomen ejus benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen ejus.
71:17 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:19 Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum: * et replébitur majestáte ejus omnis terra: fiat, fiat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In loco páscuæ ibi Dóminus me collocávit.
Psalmus 71(9-19) [3]
71:9 Coram illo prócident inimíci ejus, * et adversárii ejus púlverem lingent.
71:10 Reges Tharsis et insulárum múnera ófferent; * reges Arabum et Saba dona addúcent:
71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ, * omnes gentes sérvient ei.
71:12 Etenim liberábit páuperem invocántem, * et míserum, cui non est adjútor.
71:13 Miserébitur ínopis et páuperis, * et vitam páuperum salvábit:
71:14 Ab injúria et oppressióne liberábit eos, * et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.
71:15 Ideo vivet, et dabunt ei de auro Arábiæ, et orábunt pro eo semper: * perpétuo benedícent ei.
71:16 Erit abundántia fruménti in terra; in summis móntium strepet, ut Líbanus, fructus ejus, * et florébunt íncolæ úrbium ut grámina terræ.
71:17 Erit nomen ejus benedíctum in sǽcula; * dum lucébit sol, permanébit nomen ejus.
71:18 Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, * omnes gentes beátum prædicábunt eum.
71:19 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In loco páscuæ ibi Dóminus me collocávit.
Capitulum Responsorium Versus {ex Psalterio secundum diem}
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.

R.br. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Qui sedes ad déxteram Patris.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

V. Exsúrge, Christe, ádjuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.

Orationes
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.

Martyrologium (anticip.)

Décimo octávo Kaléndas Februárii Luna prima Anno Dómini 2021

Sancti Pauli, primi Eremítæ, Confessóris, qui quarto Idus Januárii inter beátorum ágmina translátus fuit.
In território Andegavénsi beáti Mauri Abbátis, qui fuit discípulus sancti Benedícti; et, hujus disciplínis usque ab infántia erudítus, quantum in eis profécerit, inter ália quæ apud eum pósitus gessit (res nova et post Petrum fere inusitáta), pédibus super aquas incédens patefécit. In Gállias inde ab ipso Benedícto diréctus, ibi, constrúcto célebri monastério, cui quadragínta annis prǽfuit, miraculórum glória clarus, in pace quiévit.
In Judǽa sanctórum Hábacuc et Michǽæ Prophetárum, quorum córpora, sub Theodósio senióre, divína revelatióne sunt repérta.
Cárali, in Sardínia, sancti Ephísii Mártyris, qui, in persecutióne Diocletiáni, sub Flaviáno Júdice, plúrimis torméntis divína virtúte superátis, demum, abscíssis cervícibus, victor migrávit in cælum.
Anágniæ sanctæ Secundínæ, Vírginis et Mártyris; quæ sub Décio Imperatóre passa est.
Nolæ, in Campánia, sancti Máximi Epíscopi.
Arvérnis, in Gállia, sancti Boníti, Epíscopi et Confessóris.
In Ægýpto sancti Macárii Abbátis, qui fuit discípulus beáti Antónii, ac vita et miráculis celebérrimus éxstitit.
Alexandríæ beáti Isidóri, sanctitáte vitæ, fide et miráculis clari.
Constantinópoli sancti Joánnis Calybítæ, qui aliquándiu in ángulo domus patérnæ, deínde in tugúrio, ignótus paréntibus, habitávit; a quibus in morte agnítus, miráculis cláruit. Ipsíus corpus póstea Romam translátum, et in Ínsulæ Tiberínæ Ecclésia, in ejus honórem erécta, collocátum est.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum ejus.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adjuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
V. Pretiósa in conspéctu Dómini.
R. Mors Sanctórum ejus.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adjuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.

V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
« Pater Noster » dicitur secreto usque ad « Et ne nos indúcas in tentatiónem: »
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Orémus.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens. Amen.
Lectio brevis {Per Annum}
2 Thess 3:5
Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in caritáte Dei et patiéntia Christi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

Conclusio
V. Adjutórium nóstrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Benedícite.
R. Deus.
V. Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help