Officium Defunctorum

Divinum Officium  Ordo Praedicatorum

10-12-2018

Ad Vesperas

Incipit {specialis}
secreto
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Incipit {specialis}
secreto
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ Votiva}
Ant. Placébo Dómino * in regióne vivórum.
Psalmus 114 [1]
114:1 Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus * vocem oratiónis meæ.
114:2 Quia inclinávit aurem suam mihi: * et in diébus meis invocábo.
114:3 Circumdedérunt me dolóres mortis: * et perícula inférni invenérunt me.
114:4 Tribulatiónem et dolórem invéni: * et nomen Dómini invocávi.
114:5 O Dómine, líbera ánimam meam: * miséricors Dóminus, et iustus, et Deus noster miserétur.
114:6 Custódiens párvulos Dóminus: * humiliátus sum, et liberávit me.
114:7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam: * quia Dóminus benefécit tibi.
114:8 Quia erípuit ánimam meam de morte: * óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
114:9 Placébo Dómino * in regióne vivórum.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Placébo Dómino in regióne vivórum.
Psalmi {Psalmi et antiphonæ Votiva}
Ant. Placébo Dómino * in regióne vivórum.
Psalmus 114 [1]
114:1 Díligo Dóminum: quia audívit * vocem obsecratiónis meæ,
114:2 Quia inclinávit aurem suam mihi, * quo die invocávi eum.
114:3 Circumdedérunt me funes mortis, et láquei inferórum supervenérunt mihi, * in angórem et ærúmnas íncidi.
114:4 Et nomen Dómini invocávi: * « O Dómine, salva vitam meam! »
114:5 Benígnus est Dóminus et iustus, * et Deus noster miséricors.
114:6 Custódit símplices Dóminus: * miser fui et salvávit me.
114:7 Redi, ánima mea, ad tranquillitátem tuam, * quia Dóminus bene fecit tibi.
114:8 Etenim erípuit ánimam meam a morte, * óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
114:9 Ambulábo coram Dómino * in regióne vivéntium.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Placébo Dómino in regióne vivórum.
Ant. Hei mihi Dómine, * quia incolátus meus prolongátus est.
Psalmus 119 [2]
119:1 Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
119:2 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
119:3 Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
119:4 Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
119:5 Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
119:7 Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Hei mihi Dómine, quia incolátus meus prolongátus est.
Ant. Hei mihi Dómine, * quia incolátus meus prolongátus est.
Psalmus 119 [2]
119:1 Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi * et exaudívit me.
119:2 Dómine, líbera ánimam meam a lábio iníquo, * a lingua dolósa.
119:3 Quid dabit tibi aut quid addet tibi, * lingua dolósa?
119:4 Sagíttas poténtis acútas * et carbónes genistárum.
119:5 Heu mihi, quod dego in Mosoch, hábito in tentóriis Cedar! * Nímium habitávit ánima mea
119:6 Cum iis, qui odérunt pacem. Ego pacem cum loquor, * illi urgent ad bellum.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Hei mihi Dómine, quia incolátus meus prolongátus est.
Ant. Dóminus custódit te * ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus.
Psalmus 120 [3]
120:1 Levávi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.
120:2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
120:3 Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.
120:4 Ecce, non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
120:5 Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.
120:6 Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
120:7 Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
120:8 Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Dóminus custódit te ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus.
Ant. Dóminus custódit te * ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus.
Psalmus 120 [3]
120:1 Attóllo óculos meos in montes: * unde véniet auxílium mihi?
120:2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
120:3 Non sinet nutáre pedem tuum, * non dormitábit, qui custódit te.
120:4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
120:5 Dóminus custódit te, * Dóminus protéctio tua a látere dextro tuo.
120:6 Per diem sol non fériet te, * neque luna per noctem.
120:7 Dóminus custódiet te ab omni malo: * custódiet ánimam tuam.
120:8 Dóminus custódiet éxitum tuum et intróitum tuum, * et nunc et usque in sǽculum.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Dóminus custódit te ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus.
Ant. Si iniquitátes * observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?
Psalmus 129 [4]
129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
129:5 Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?
Ant. Si iniquitátes * observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?
Psalmus 129 [4]
129:1 De profúndis clamo ad te, Dómine, * Dómine, audi vocem meam!
129:2 Fiant aures tuæ inténtæ * ad vocem obsecratiónis meæ.
129:3 Si delictórum memóriam serváveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit?
129:4 Sed penes te est peccatórum vénia, * ut cum reveréntia serviátur tibi.
129:5 Spero in Dóminum, sperat ánima mea in verbum eius; * exspéctat ánima mea Dóminum,
129:6 Magis quam custódes auróram, * exspéctet Israël Dóminum,
129:7 Qui penes Dóminum misericórdia * et copiósa penes eum redémptio:
129:8 Et ipse rédimet Israël * ex ómnibus iniquitátibus eius.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?
Ant. Opera * mánuum tuárum, Dómine, ne despícias.
Psalmus 137 [5]
137:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * quóniam audísti verba oris mei.
137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: * adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
137:3 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
137:4 In quacúmque die invocávero te, exáudi me: * multiplicábis in ánima mea virtútem.
137:5 Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ: * quia audiérunt ómnia verba oris tui:
137:6 Et cantent in viis Dómini: * quóniam magna est glória Dómini.
137:7 Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit: * et alta a longe cognóscit.
137:8 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: * et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
137:9 Dóminus retríbuet pro me: * Dómine, misericórdia tua in sǽculum: ópera mánuum tuárum ne despícias.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Opera mánuum tuárum, Dómine, ne despícias.
Ant. Opera * mánuum tuárum, Dómine, ne despícias.
Psalmus 137 [5]
137:1 Celebrábo te, Dómine, ex toto corde meo, * quia audísti verba oris mei:
137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi, * prostérnam me ad templum sanctum tuum, et celebrábo nomen tuum:
137:3 Propter bonitátem et fidem tuam, * Quia magnum fecísti super ómnia nomen tuum et promíssum tuum.
137:4 Quando te invocávi, exaudísti me, * multiplicásti in ánima mea robur.
137:5 Celebrábunt te, Dómine, omnes reges terræ, * cum audiérunt verba oris tui;
137:6 Et cantábunt vias Dómini: * vere, magna est glória Dómini.
137:7 Vere excélsus est Dóminus, et húmilem réspicit, * supérbum autem e longínquo contuétur.
137:8 Si ámbulo in médio tribulatiónis, vivum me servas, * contra iram inimicórum meórum exténdis manum tuam, salvum me facit déxtera tua.
137:9 Dóminus pro me perfíciet cœpta. * Dómine, bónitas tua in ætérnum manet; ne derelíqueris opus mánuum tuárum.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

Ant. Opera mánuum tuárum, Dómine, ne despícias.
Versus (In loco Capituli)
℣. Audívi vocem de cælo dicéntem mihi.
℟. Beáti mórtui qui in Dómino moriúntur.
Versus (In loco Capituli)
℣. Audívi vocem de cælo dicéntem mihi.
℟. Beáti mórtui qui in Dómino moriúntur.
Canticum: Magnificat {Antiphona Votiva}
Ant. Omne
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Omne quod dat mihi Pater, ad me véniet; et eum qui venit ad me, non eíciam foras.
Canticum: Magnificat {Antiphona Votiva}
Ant. Omne
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen eius,
1:50 Et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen eius in sǽcula.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Omne quod dat mihi Pater, ad me véniet; et eum qui venit ad me, non eíciam foras.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {Votiva}

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 145 [6]
145:2 Lauda, ánima mea, Dóminum, laudábo Dóminum in vita mea: * psallam Deo meo quámdiu fúero.
145:3 Nolíte confídere in princípibus: * in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
145:4 Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam: * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
145:5 Beátus, cuius Deus Iacob adiútor eius, spes eius in Dómino, Deo ipsíus: * qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt.
145:7 Qui custódit veritátem in sǽculum, facit iudícium iniúriam patiéntibus: * dat escam esuriéntibus.
145:7 Dóminus solvit compedítos: * Dóminus illúminat cæcos.
145:8 Dóminus érigit elísos, * Dóminus díligit iustos.
145:9 Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet: * et vias peccatórum dispérdet.
145:10 Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, * in generatiónem et generatiónem.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
secunda 'Domine, exaudi' omittitur

Orémus.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Oratio {Votiva}

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 145 [6]
145:1 Lauda, ánima mea, Dóminum; laudábo Dóminum in vita mea; * psallam Deo meo quámdiu ero.
145:2 Nolíte confídere in princípibus, * in hómine, per quem non est salus.
145:3 Cum exíerit spíritus eius, revertétur in terram suam; * tunc períbunt ómnia consília eius.
145:4 Beátus, cuius adiútor est Deus Iacob, cuius spes in Dómino, Deo suo. * Qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia quæ in eis sunt,
145:5 Qui servat fidem in ætérnum, reddit ius oppréssis, * panem dat esuriéntibus.
145:6 Dóminus solvit captívos, * Dóminus áperit óculos cæcórum.
145:7 Dóminus érigit curvátos, * Dóminus díligit iustos.
145:8 Dóminus custódit peregrínos, pupíllum et víduam susténtat, * viam autem peccatórum pertúrbat.
145:9 Regnábit Dóminus in ætérnum, * Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.

℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
secunda 'Domine, exaudi' omittitur

Orémus.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes    Vesperae
Omnia    Plures

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help