S. Teresiæ Virginis ~ Duplex
Commemoratio: S. Callisti Papæ et Martyris

Ad Vesperas    10-14-2021

Ante Divinum officium
Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Psalmi {Psalmi, antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Ecce quam bonum * et quam jucúndum habitáre fratres in unum.
Psalmus 132 [1]
132:1 Ecce quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum:
132:2 Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
132:2 Quod descéndit in oram vestiménti ejus: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
132:3 Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sǽculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce quam bonum et quam jucúndum habitáre fratres in unum.
Psalmi {Psalmi, antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Ecce quam bonum * et quam jucúndum habitáre fratres in unum.
Psalmus 132 [1]
132:1 Ecce quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum:
132:2 Sicut óleum óptimum in cápite, * quod défluit in barbam, barbam Aaron,
132:3 Quod défluit in oram vestiménti ejus; * sicut ros Hermon, qui descéndit super montem Sion:
132:4 Nam illic largítur Dóminus benedictiónem, * vitam usque in sǽculum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce quam bonum et quam jucúndum habitáre fratres in unum.
Ant. Confitémini Dómino * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
Psalmus 135(1-9) [2]
135:1 Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:2 Confitémini Deo deórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:3 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:4 Qui facit mirabília magna solus: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:5 Qui fecit cælos in intelléctu: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:6 Qui firmávit terram super aquas: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:7 Qui fecit luminária magna: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:8 Solem in potestátem diéi: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:9 Lunam, et stellas in potestátem noctis: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
Ant. Confitémini Dómino * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
Psalmus 135(1-9) [2]
135:1 Laudáte Dóminum, quóniam bonus, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:2 Laudáte Deum deórum, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:3 Laudáte Dóminum dominórum, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:4 Qui fecit mirabília magna solus, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:5 Qui fecit cælos cum sapiéntia, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:6 Qui exténdit terram super aquas, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus:
135:7 Qui fecit lúmina magna, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus:
135:8 Solem, ut præsit diéi, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus,
135:9 Lunam et stellas, ut præsint nocti, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
Ant. Confitémini Dómino * quia in humilitáte nostra memor fuit nostri.
Psalmus 135(10-26) [3]
135:10 Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:11 Qui edúxit Israël de médio eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:12 In manu poténti, et brácchio excélso: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:13 Qui divísit Mare Rubrum in divisiónes: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:14 Et edúxit Israël per médium ejus: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:15 Et excússit Pharaónem, et virtútem ejus in Mari Rubro: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:17 Qui percússit reges magnos: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:18 Et occídit reges fortes: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:19 Sehon, regem Amorrhæórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:20 Et Og, regem Basan: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:21 Et dedit terram eórum hereditátem: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:22 Hereditátem Israël, servo suo: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:23 Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:24 Et redémit nos ab inimícis nostris: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:25 Qui dat escam omni carni: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:26 Confitémini Deo cæli: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:26 Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitémini Dómino quia in humilitáte nostra memor fuit nostri.
Ant. Confitémini Dómino * quia in humilitáte nostra memor fuit nostri.
Psalmus 135(10-26) [3]
135:10 Qui percússit Ægýptios in primogénitis eórum, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:11 Et edúxit Israël e médio eórum, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus,
135:12 Manu poténti et brácchio exténto, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:13 Qui divísit Mare Rubrum in partes, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:14 Et tradúxit Israël per médium ejus, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:15 Et detrúsit Pharaónem et exércitum ejus in Mare Rubrum, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:16 Qui duxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:17 Qui percússit reges magnos, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:18 Et occídit reges poténtes, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus:
135:19 Sehon, regem Amorrhæórum, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus,
135:20 Et Og, regem Basan, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:21 Et dedit terram eórum in possessiónem, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus,
135:22 In possessiónem Israël, servo suo, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:23 Qui in humilitáte nostra recordátus est nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:24 Et liberávit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:25 Qui dat escam omni carni, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
135:26 Laudáte Deum cæli, * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitémini Dómino quia in humilitáte nostra memor fuit nostri.
Ant. Adhǽreat lingua mea * fáucibus meis, si non memínero tui Jerúsalem.
Psalmus 136 [4]
136:1 Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus: * cum recordarémur Sion:
136:2 In salícibus in médio ejus, * suspéndimus órgana nostra.
136:3 Quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, * verba cantiónum:
136:3 Et qui abduxérunt nos: * Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion.
136:4 Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna?
136:5 Si oblítus fúero tui, Jerúsalem, * oblivióni detur déxtera mea.
136:6 Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui:
136:6 Si non proposúero Jerúsalem, * in princípio lætítiæ meæ.
136:7 Memor esto, Dómine, filiórum Edom, * in die Jerúsalem:
136:7 Qui dicunt: Exinaníte, exinaníte * usque ad fundaméntum in ea.
136:8 Fília Babylónis mísera: * beátus, qui retríbuet tibi retributiónem tuam, quam retribuísti nobis.
136:9 Beátus, qui tenébit, * et allídet párvulos tuos ad petram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui Jerúsalem.
Ant. Adhǽreat lingua mea * fáucibus meis, si non memínero tui Jerúsalem.
Psalmus 136 [4]
136:1 Ad flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, * cum recordarémur Sion.
136:2 In salícibus terræ illíus * suspéndimus cítharas nostras.
136:3 Nam illic, qui abdúxerant nos, * rogavérunt a nobis cántica,
136:4 Et qui affligébant nos, lætítiam: * Cantáte nobis ex cánticis Sion!
136:5 Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna?
136:6 Si oblítus ero tui, Jerúsalem, * oblivióni detur déxtera mea!
136:7 Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui,
136:8 Si non posúero Jerúsalem * super omnem lætítiam meam.
136:9 Recordáre, Dómine, contra fílios Edom * diem Jerúsalem,
136:10 Qui dixérunt: Evértite, evértite * ipsa fundaménta in ea!
136:11 Fília Babylónis vastátrix, * beátus qui repéndet tibi mala quæ intulísti nobis!
136:12 Beátus qui apprehéndet et allídet * párvulos tuos ad petram!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui Jerúsalem.
Ant. Confitébor * nómini tuo, Dómine, super misericórdia et veritáte tua.
Psalmus 137 [5]
137:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * quóniam audísti verba oris mei.
137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: * adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
137:3 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
137:4 In quacúmque die invocávero te, exáudi me: * multiplicábis in ánima mea virtútem.
137:5 Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ: * quia audiérunt ómnia verba oris tui:
137:6 Et cantent in viis Dómini: * quóniam magna est glória Dómini.
137:7 Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit: * et alta a longe cognóscit.
137:8 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: * et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
137:9 Dóminus retríbuet pro me: * Dómine, misericórdia tua in sǽculum: ópera mánuum tuárum ne despícias.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitébor nómini tuo, Dómine, super misericórdia et veritáte tua.
Ant. Confitébor * nómini tuo, Dómine, super misericórdia et veritáte tua.
Psalmus 137 [5]
137:1 Celebrábo te, Dómine, ex toto corde meo, * quia audísti verba oris mei:
137:2 In conspéctu Angelórum psallam tibi, * prostérnam me ad templum sanctum tuum, et celebrábo nomen tuum:
137:3 Propter bonitátem et fidem tuam, * Quia magnum fecísti super ómnia nomen tuum et promíssum tuum.
137:4 Quando te invocávi, exaudísti me, * multiplicásti in ánima mea robur.
137:5 Celebrábunt te, Dómine, omnes reges terræ, * cum audiérunt verba oris tui;
137:6 Et cantábunt vias Dómini: * vere, magna est glória Dómini.
137:7 Vere excélsus est Dóminus, et húmilem réspicit, * supérbum autem e longínquo contuétur.
137:8 Si ámbulo in médio tribulatiónis, vivum me servas, * contra iram inimicórum meórum exténdis manum tuam, salvum me facit déxtera tua.
137:9 Dóminus pro me perfíciet cœpta. * Dómine, bónitas tua in ætérnum manet; ne derelíqueris opus mánuum tuárum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitébor nómini tuo, Dómine, super misericórdia et veritáte tua.
Capitulum Hymnus Versus {ex Proprio Sanctorum}
2 Cor 10:17-18
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat.
R. Deo grátias.

Hymnus
Regis supérni núntia,
Domum patérnam déseris,
Terris, Terésa, bárbaris
Christum datúra aut sánguinem.

Sed te manet suávior
Mors, pœna poscit dúlcior:
Divíni amóris cúspide
In vulnus icta cóncides.

O caritátis víctima!
Tu corda nostra cóncrema,
Tibíque gentes créditas
Avérni ab igne líbera.

Sit laus Patri cum Fílio
Et Spíritu Paráclito,
Tibíque, sancta Trínitas,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.

V. Spécie tua et pulchritúdine tua.
R. Inténde, próspere procéde, et regna.

Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Veni, Sponsa Christi, * áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Veni, Sponsa Christi, * áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus,
1:50 Et misericórdia ejus a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.
Preces Feriales{omittitur}
Preces Feriales{omittitur}
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, sicut de beátæ Terésiæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita cæléstis ejus doctrínæ pábulo nutriámur, et piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Commemoratio S. Callisti Papæ et Martyris
Ant. Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.

V. Justus ut palma florébit.
R. Sicut cedrus Líbani multiplicábitur.

Orémus.
Deus, qui nos cónspicis ex nostra infirmitáte defícere: ad amórem tuum nos misericórditer per Sanctórum tuórum exémpla restáura.

Suffragium{omittitur}
Suffragium{omittitur}
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help