Feria V infra Hebdomadam I Adventus ~ III. classis

Ad Vesperas    12-06-2018

Incipit
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Dómine, * probásti me, et cognovísti me.
Psalmus 138(1-10) [1]
138:1 Dómine, probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
138:3 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
138:4 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
138:5 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
138:6 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
138:7 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
138:8 Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
138:9 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
138:10 Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmi {Psalmi et antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Dómine, * probásti me, et cognovísti me.
Psalmus 138(1-10) [1]
138:1 Dómine, scrutáris me et novísti, * tu novísti me, cum sédeo et cum surgo.
138:2 Intéllegis cogitatiónes meas e longínquo; * cum ámbulo et cum recúmbo, tu pérspicis,
138:3 Et ad omnes vias meas advértis. * Cum verbum nondum est super linguam meam:
138:4 Ecce, Dómine, jam nosti totum. A tergo et a fronte complécteris me, * et ponis super me manum tuam.
138:5 Nimis mirábilis est mihi sciéntia hæc, * sublímis: non cápio eam.
138:6 Quo ábeam procul a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
138:7 Si ascéndam in cælum, illic es; * si apud ínferos me sternam, ades.
138:8 Si sumam pennas auróræ, * si hábitem in término maris:
138:9 Etiam illic manus tua ducet me, * et tenébit me déxtera tua.
138:10 Si dicam: Ténebræ saltem opérient me, * et nox instar lucis circúmdabit me:
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 138(11-24) [2]
138:11 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
138:12 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
138:13 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
138:14 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
138:15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
138:16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
138:17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
138:18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
138:19 Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
138:20 Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
138:21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
138:22 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
138:24 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, probásti me, et cognovísti me.
Psalmus 138(11-24) [2]
138:11 Ipsæ ténebræ non erunt obscúræ tibi, et nox sicut dies lucébit: * calígo est tibi sicut lux.
138:14 Tu enim formásti renes meos, * texuísti me in útero matris meæ.
138:14 Laudo te, quod tam mirífice factus sum, * quod mirabília sunt ópera tua. Et ánimam meam novísti perfécte,
138:15 Non látuit te substántia mea, * quando in occúlto formábar, quando texébar in profúndis terræ.
138:16 Actus meos vidérunt óculi tui, et in libro tuo scripti sunt omnes; * dies sunt definíti, priúsquam esset vel unus ex eis.
138:17 Mihi autem quam árdua sunt consília tua, Deus, * quam ingens summa eórum!
138:18 Si dinúmerem ea, plura sunt quam aréna; * si pervénerim ad finem, adhuc sum tecum.
138:19 Utinam occídas ímpium, Deus, * et viri sánguinum recédant a me!
138:20 Nam rebéllant contra te dolóse, * pérfide se éfferunt hostes tui.
138:21 Nonne, qui odérunt te, Dómine, eos ódio hábeo, * qui insúrgunt in te, sunt mihi tǽdio?
138:22 Perfécto ódio odi eos; * inimíci facti sunt mihi.
138:23 Scrutáre me, Deus, et cognósce cor meum; * proba me, et cognósce sensa mea,
138:24 Et vide, num via prava incédam, * et deduc me via antíqua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, probásti me, et cognovísti me.
Ant. A viro iníquo * líbera me, Dómine.
Psalmus 139 [3]
139:2 Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
139:3 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prǽlia.
139:4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
139:5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
139:5 Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
139:6 Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
139:7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
139:8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
139:9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
139:10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
139:11 Cadent super eos carbónes, in ignem deícies eos: * in misériis non subsístent.
139:12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
139:13 Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
139:14 Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. A viro iníquo líbera me, Dómine.
Ant. A viro iníquo * líbera me, Dómine.
Psalmus 139 [3]
139:1 Eripe me, Dómine, ab hómine malo, * a viro violénto custódi me:
139:2 Ab iis qui cógitant mala in corde, * omni die éxcitant lites,
139:3 Acuunt linguas suas ut serpens: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
139:4 Salva me, Dómine, a mánibus iníqui, * a viro violénto custódi me:
139:5 Qui cógitant evértere gressus meos, * supérbi abscóndunt láqueum mihi,
139:6 Et funes exténdunt ut rete, * juxta viam tendículas cóllocant mihi.
139:7 Dico Dómino: Deus meus es tu; * auscúlta, Dómine, vocem obsecratiónis meæ.
139:8 Dómine, Deus, potens auxílium meum! * Tegis caput meum die pugnæ.
139:9 Ne concésseris, Dómine, desidéria iníqui, * noli implére consília ejus.
139:10 Extóllunt caput qui me circúmdant: * malítia labiórum eórum óbruat eos.
139:11 Pluat super eos carbónes ignítos; * in fóveam deíciat eos, ne resúrgant.
139:12 Vir linguæ malæ non durábit in terra; * virum violéntum repénte cápient mala.
139:13 Novi Dóminum jus réddere egéno, * justítiam paupéribus.
139:14 Profécto justi celebrábunt nomen tuum, * recti habitábunt in conspéctu tuo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. A viro iníquo líbera me, Dómine.
Ant. Dómine, * clamávi ad te, exáudi me.
Psalmus 140 [4]
140:1 Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
140:4 Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
140:5 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
140:6 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
140:7 Áudient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
140:8 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
140:9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
140:10 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, clamávi ad te, exáudi me.
Ant. Dómine, * clamávi ad te, exáudi me.
Psalmus 140 [4]
140:1 Dómine, clamo ad te: cito succúrre mihi; * auscúlta vocem meam, cum ad te clamo.
140:2 Dirigátur ad te orátio mea sicut incénsum, * elátio mánuum meárum ut sacrifícium vespertínum.
140:3 Pone, Dómine, custódiam ad os meum, * excúbias ad óstium labiórum meórum.
140:4 Ne inclináveris cor meum ad rem malam, * ad ímpie patránda facínora;
140:5 Neque cum viris iníqua agéntibus * vescar unquam lautis cibis eórum.
140:6 Percútiat me justus: hæc píetas est; íncrepet me: óleum est cápitis, * quod non recusábit caput meum,
140:7 Sed semper orábo sub malis eórum. * Demíssi sunt juxta petram príncipes eórum,
140:8 Et audiérunt, quam lénia essent verba mea. * Ut cum terram quis sulcat et findit,
140:9 Sparsa sunt ossa eórum ad fauces inférni. * Nam ad te, Dómine Deus, convertúntur óculi mei; ad te confúgio: ne perdíderis ánimam meam.
140:10 Custódi me a láqueo, quem posuérunt mihi, * et a tendículis agéntium iníqua.
140:11 Cadant in rétia sua ímpii simul, * dum ego salvus evádam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, clamávi ad te, exáudi me.
Capitulum Responsorium Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
Gen 49:10
Non auferétur sceptrum de Juda, et dux de fémore ejus, donec véniat qui mitténdus est; et ipse erit exspectátio géntium.
R. Deo grátias.

R.br. Osténde nobis Dómine * Misericórdiam tuam.
R. Osténde nobis Dómine * Misericórdiam tuam.
V. Et salutáre tuum da nobis.
R. Misericórdiam tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Osténde nobis Dómine * Misericórdiam tuam.

Hymnus
Cónditor alme síderum,
Ætérna lux credéntium,
Christe, Redémptor ómnium,
Exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
Mortis períre sæculum,
Salvásti mundum lánguidum,
Donans reis remédium,

Vergénte mundi véspere,
Uti sponsus de thálamo,
Egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cujus forti poténtiæ
Genu curvántur ómnia;
Cæléstia, terréstria
Nutu faténtur súbdita.

Te deprecámur, hágie,
Ventúre iudex sæculi,
Consérva nos in témpore
Hostis a telo pérfidi.

Laus, honor, virtus, glória,
Deo Patri, et Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.

V. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant justum.
R. Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.

Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Exspectábo * Dóminum Salvatórem meum, et præstolábor eum dum prope est, allelúja.
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exspectábo Dóminum Salvatórem meum, et præstolábor eum dum prope est, allelúja.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Exspectábo * Dóminum Salvatórem meum, et præstolábor eum dum prope est, allelúja.
(Canticum B. Mariæ Virginis * Luc. 1:46-55)
1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus,
1:50 Et misericórdia ejus a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen ejus in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exspectábo Dóminum Salvatórem meum, et præstolábor eum dum prope est, allelúja.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
V. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Et cum frátribus nostris abséntibus. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help