Titulus III - De Octavis 1. Octavae inter se praeferuntur eadem lege, qua Festa ipsa ad qua; pertinent. 2. Octavae Festorum duplicium I classis Domini, qua; in universali Ecclesia cum Octava recoluntur, ita sunt privilegiatae ut de eis semper fiat aut Officium aut Commemoratio, ut fusius habetur in Rubricis. Attamen Octava Corporis Christi iisdem gaudet privilegiis quibus Octava Epiphaniae; et Octava Ascensionis atque sacratissimi Cordis Jesu, in occurrentia tantum, iisdem quibus Octava Nativitatis. 3. Octavae aliorum Festorum duplicium I classis sunt Octavae communes, et quandoque omittuntur juxta Rubricas. Alias, nisi a nobiliori Officio impediantur, per integram recoluntur Octavam, sub ritu semiduplici in diebus infra Octavam, sub ritu autem duplici major! in die Octava. 4. Octavae vero Duplicium ii. classis sunt Octavae simplices, et celebrantur tantum in ipsa die Octava, sub ritu quidem simplici, nisi pariter a nobiliori Officio impediantur: nil autem fit de eis infra Octavam. 5. De Octavis quae non sunt in Breviario Romano, nihil fit a die 17 Decembris ad Festum Nativitatis Domini, a Feria IV Cinerum ad Dominicam in Albis, et a Vigilia Pentecostes ad Festum sanctissimae Trinitatis, semper inclusive.