Titulus VI - De concurrentia Festorum 1. Dominicae majores habent Vesperas integras in concurrentia cum quovis Festo quod non sit duplex I aut II classis; atque in I Vesperis extra Adventum sumunt Antiphonas cum Psalmis de Sabbato, in Adventu autem Antiphonas de propriis Laudibus cum iisdem Psalmis de Sabbato. 2. Dominicae minores cedunt Vesperas Duplicibus I aut II classis, et omnibus Festis Domini, non vero diebus Octavis item Domini quae in Ecclesia universali; non sint privilegiate; integras autem habent Vesperas in concursu cum aliis Festis et Officiis, sumptis in I Vesperis Antiphonis et Psalmis de Sabbato, aut, infra ipsas Octavas Domini privilegiatas, de Octava currente. Et similiter Festa Domini, etiam secundaria, in Dominica occurrentia, et Vigilia Epiphaniae, integras habent Vesperas in concursu cum Duplicibus majoribus et minoribus, quae non sint Domini; ipsaque in concursu cum aliis Domini Festis eas sequuntur normas, quae inferius, num. 4, sunt exposite. 3. Leges peculiares quibus ordinantur Vesperas infra Octavam Nativitatis Domini, habentur suo loco in propriis Rubricis. 4. Quando duo Officia ejusdem Personae simul concurrant, si ea sint diversi ritus aut nobilitatis, fit totum de nobiliori, omissa, nisi agatur de mysteriis Domini diversis, Commemoratione alterius; in paritate autem ritus et nobilitatis, si agatur de Mysteriis Domini diversis, Vesperae fiunt a Capitulo de sequenti cum Commemoratione praecedentis, secus autem, et quoties Officia non sint Domini, fit totum de praecedenti omissa Commemoratione sequentis.