XI. De Concurrentia Officii 1. Concurrentia Officii attendenda est semper in secundis Vesperis, quomodo sit ordinandum Officium cum sequenti die. Itaque cum dicitur Officium aliquod cum alio concurrere, intelligitur de praecedenti in secundis Vesperis cum sequenti in primis Vesperis. 2. Duplici ergo in secundis Vesperis concurrente cum alio sequenti Duplici in primis, si utraque sint ejusdem solemnitatis, regulariter a Capitulo fit de sequenti cum commemoratione praecedentis, nisi aliter in propriis locis adnotetur. Si vero non sint ejusdem solemnitatis, servetur differentia in Rubricis de Commemorationibus, et Translatione Festorum assignata: ut scilicet Festa majora habeant primas et secundas Vesperas integras, cum commemoratione minorum, quando de eis fieri debet. Si autem post aliquod Festum ex iis, que in secundo ordine posita sunt in Rubrica de Commemorationibus, sequatur immediate aliud ex solemnibus majoribus, Vespere erunt de sequenti cum commemoratione praecedentis. Inter Festa equalis solemnitatis servetur hic ordo, ut Festa Domini praeferantur omnibus aliis, et habeant utrasque Vesperas integras; sicuti Festa beate Marie, Festis Sanctorum: item Festa Angelorum, sancti Joseph Sponsi beate Marie Virginis, et Apostolo. rum, ceteris aliis; et Festa illonmi Sanctorum, qui in propriis locis vel Ecclesiis solemniter celebrantur, aliis in Kalendario descriptis. 3. Duplici vero concurrente cum Festo Semiduplici, cum Dominica, cum die infra Octavam, cum Festo Simplici, et cum Officio beate Marie in Sabbato, omnia in secundis Vesperis de Duplici cum commemoratione illorum: nisi illud Duplex fuerit de iis, que excipiuntur in Rubrica de Commemorationibus, in quibus alique commemorationes omittuntur. Duplici etiam, et quocumque Officio novem Lectionum concurrente cum Feria, vel potius sequente Feria, omnia de Duplici, et nihil de Feria sequenti. Sed si Festum celebretur in Adventu, et Quadragesima, fit semper commemoratio de Feria, ut infra dicetur. Idem dicendum de Festis Simplicibus venientibus cum sequenti Festo novem Lectionum, de quibus etiam commemoratio fit, non ratione concursus, sed quia eodem die occurrunt, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus. 4. Semiduplici Festo, Dominica, et die infra Octavam concurrentibus cum sequenti Duplici, omnia de Duplici cum commemoratione illorum, nisi Duplex fuerit ex numero majorum, que supra in Rubrica de Commemorationibus numerata sunt, in quibus nulla fit commemoratio praecedentis. Semiduplici Festo concurrente cum sequenti alio Semiduplici, cum Dominica, vel cum die infra Octavam, a Capitulo fit de sequenti, et commemoratio praecedentis, nisi aliter signetur. Semiduplici autem concurrente cum sequenti Festo Simplici, vel cum Officio beate Marie in Sabbato, omnia de Semiduplici, cum commemoratione sequentis. 5. Dominica concurrente cum sequenti Festo Semiduplici, et cum die infra Octavam, vel cum Festo Simplici, omnia de Dominica cum commemoratione sequentis. 6. Die infra Octavam concurrente cum sequenti Dominica, vel Semiduplici, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octave. Dies infra Octavam cum Simplici proprie non habet concursum, quia in sequenti die infra Octavam non fit de Simplici, nisi commemoratio, que et eadem ratione in praecedenti die infra Octavam fieri debet. 7. Die Octava concurrente cum alia die Octava, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione praecedentis, excepta Octava Corporis Christi concurrente cum Octava sancti Joannis Baptistae, in qua de sequenti fit tantum commemoratio, et quando aliter in propriis locis notatur. Die Octava concurrente cum sequenti Duplici minori, etiam translato, a Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octave (exceptis diebus Octavis Festivitatum beate Marie Virginis, etiam particularibus alicujus Religionis, in quibus de sequenti fit tantum commemoratio). Concurrente vero cum sequenti Duplici majori, etiam translato, totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octave, excepta die Octava Epiphaniae, Paschae, Ascensionis, et Corporis Christi, in quibus de sequenti fit tantum commemoratio. Si autem sequens Festum etiam translatum, fuerit ex solemnioribus supra enumeratis in Rubrica de Commemorationibus, in secundo ordine numero (>., totum Officium fit de sequenti, cum commemoratione Octave. 8. Simplex cum alio non potest concurrere in secundis Vesperis (licet cum ipso possit esse concursus in primis Vesperis), quia non habet secundas Vesperas, sed ejus Officium terminatur ad Nonam, et deinceps nihil fit de eo, nec commemoratio. Si sequatur aliud Simplex, Psalmi erunt de Feria occurrente in Psalterio ad Vesperas, et a Capitulo fit de sequenti Simplici sine ulla commemoratione praecedentis. Si sequatur Officium novem Lectionum, Vespere tote erunt de eo sine ulla similiter conmemoratione Simplicis praecedentis. Si nullum Festum sequatur, subintrat Officium de Tempore, et Vespere tote erunt de Feria. 9. Feria non potest concurrere cum alio Officio in secundis Vesperis, neque cum ipsa potest esse concursus in primis Vesperis: quia ejus Officium incipit et desinit, ubi desinit et incipit quodcumque aliud Officium. Quamvis proprie (si ei dandum est principium) sequente Feria post aliam Feriam, ejus Officium incipiat a Matutino, et terminetur sequente alia Feria ad Completorium; et ideo si Feria sequatur aliam Feriam, in Vesperis praecedentis Ferie nihil fit de sequenti, quoad ea, quae in sequenti Feria sunt propria. Verbi gratia, si in Vesperis Ferie tertie ante Feriam quartam Cinerum fiat de Feria, dicitur Oratio Dominice praecedentis, non autem ea que est propria in sequenti Feria quarta Cinerum; nec ante Orationem dicuntur Preces, quae dicendae sunt in dicta Feria quarta Cinerum. Quod etiam fit quando Feria per annum praecedit Feriam Quatuor Temporum, vel Vigiliarum. Hac etiam ratione superius dictum est in concurrentia aliorum Officiorum, cura Feria nullum Officium concurrere, et nihil fieri de Feria praecedenti, adveniente alio Officio. Si autem de ea aliquando fieri debeat commemoratio in Vesperis, non fit ratione concursus, sed quia eo die, quo Officium Feriarum Adventus et Quadragesime impeditur, illarum commemoratio ratione temporis ex praecepto Ecclesiae praetermitti non debet. 10. Cum vero occurrit, ut Festum Simplex veniat in Feria quarta et sexta Quatuor Temporum, in Feria quarta Cinerum, et in Vigiliis que jejunantur, Vespere antecedentes (nisi ea die celebratum sit Festum novem Lectionum) erunt de Feria communi per annum, non autem de sequenti, ut dictum est, cum commemoratione Festi Simplicis in sequenti Feria occurrentis. Quod ideo non fit, quia sequens Feria habeat primas Vesperas; sed quia cum Festum Simplex in sequenti die non habeat Officium propter Feriam predictam in eo occurrentem, nec etiam convenit illud habere primas Vesperas in praecedenti die. Et eadem ratione, si Festum Simplex occurrat Feria quinta in Cena Domini, in qua de eo non debet fieri commemoratio, nulla etiam fiet commemoratio in Vesperis Feriae quartae praecedentis.