XII. De Ordinando Officio ex praedictis Rubricis 1. Si quis velit ex supradictis Rubricis ordinare Officium occurrentis diei, videat in Kalendario et in Tabula Festorum mobilium, de quo fiat Officium sequenti die: et ut invenerit esse faciendum, sic ordinabit illud in Vesperis et aliis Horis nocturnis, et diurnis. 2. Si ordinandum sit Officium de Tempore, id est, de Dominica vel Feria, recurrendum est semper ad Psalterium, ubi ordinate ponitur quod est commune Officii de Tempore, cum distributione Psalmorum, et ad Proprium de Tempore, ubi Lectiones et Responsoria, quadam Antiphone et Orationes ponuntur, que desunt in Psalterio. Invitatorium, Hymni, Capitula, Versus, Responsoria brevia et Antiphona;, qua; diversis temporibus ponuntur in Proprio, dicuntur loco eorum qua; sunt in Psalterio: cum vero propria non fuerint, dicuntur ut in Psalterio. 3. Si Officium sit ordinandum de Sancto, recurrendum est semper ad Commune Sanctorum (nisi proprium habeat in Proprio Sanctorum): ubi pro qualitate Festi, si novem Lectionum, id est, Duplex, vel Semiduplex fuerit, omnia ordinate ponuntur, illis exceptis, qua: propria suis locis habentur. Si Festum fuerit trium Lectionum (Nocturno Ferie et Lectionibus exceptis) omnia sumuntur de eodem Communi. Tres Lectiones primi Nocturni in Officio novem Lectionum, et prima et secunda Lectio, vel prima tantum in Festis trium Lectionum, sumuntur de Scriptura in Officio de Tempore, nisi alie in propriis locis ponantur. 4. In majoribus Solemnitatibus et Festis per alium, totum Officium ordinatur ut in propriis locis ponitur. 5. In Festis beate Marie (omissis iis que propria in illis habentur) Hymni, novem Psalmi, et alia quaedam requirenda sunt ex communi ejus Officio parvo, circa finem Breviarii. 6. Modus inchoandi Officium, dicendi Invitatorium, Hymnos, Antiphonas et Versus, habetur in principio Psalterii. Cum vero Antiphone duplicanda sunt, dicuntur integre ante Psalmos, sicut in hinc Psalmorum. 7. Modus dicendi Absolutiones et Benedictiones ante Lectiones, legendi et terminandi Lectiones, dicendi Responsoria post Lectiones, ac Responsoria brevia post Capitula, habetur in prima Dominica de Adventu. 8. Quomodo sit inchoandum et terminandum Officium per Horas, habetur in Psalterio : quomodo terminandum per Antiphonas beate Marie, habetur in fine Completorii. 9. Sed ut haec omnia facilius habeantur, posite sunt sequentes Rubricae de singulis Horis, earumque partibus distincte cognoscendis.