XXII. De Psalmis 1 Psalmi in Officio de Tempore per omnes Horas in Dominicis, et Feriis dicuntur eo modo, quo distributi sunt in Psalterio: nisi aliquando aliter in Proprio de Tempore signetur. In Festis autem dicuntur, ut in propriis locis signantur: alioquin, ut in Communi Sanctorum. 2. Psalmi ad Laudes de Dominica, cum Cantico Benedicite dicuntur in omnibus Festis per annum, et in Feriis temporis Paschalis. 3. Psalmus Benedicite dicitur ad Primam cum aliis Psalmis in Psalterio assignatis, in omnibus Dominicis (quando Officium fit de Dominica, ut in Psalterio, etiam in Dominicis, que occurrunt infra Octavas Sanctorum) a tertia Dominica post Pentecosten inclusive, usque ad Nativitatem Domini exclusive: et a secunda Dominica post Epiphaniam inclusive, usque ad Septuaginta exclusive: a Septuagesima autem usque ad Pascha, ejus loco dicitur Psalmus Dominus regnavit quia Psalmus Confitemini tunc dicitur ad Laudes post Psalmum .Miserere, ut suo loco ponitur. In Dominicis vero temporis Paschalis, a Dominica in Albis inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, dicuntur tantum tres Psalmi sicut in Festis, addito Symbolo sancti Athanasii. Alii Psalmi per singulas Ferias distributi ad Primam, dicuntur singuli loco Psalmi Confitemini, in feriali tantum Officio, quando de Feria agitur extra tempus Paschale. In Feriis vero temporis Paschalis, in Festis per annum, et in Sabbato, sive de sancta Maria, sive de Feria fiat Officium, dicuntur tantum tres Psalmi, scilicet: Deus in nomine tuo, Beati immaculati, et Retribue; etiam si Festum Duplex celebretur in Dominica. 4. In Dominicis autem, quando Officium fit de Dominica ut in Psalterio, post Psalmos additur semper Symbolum sancti Athanasii Quicumque ut infra in propria Rubrica dicitur. 5. Psalmi Horarum, scilicet ad Tertiam, Sextam, et Nonam, et ad Completorium, numquam mutantur, ut in Psalterio, sive de Sanctis, sive de Tempore fiat Officium. 6. Psalmi de Dominica ad Vesperas, ut plurimum dicuntur in Vesperis Festorum, excepto ultimo, qui mutatur: cum vero aliter fieri debet, suis locis notatur. In Vesperis infra Octavam dicuntur Psalmi ut in secundis Vesperis Festi: sed in primis Vesperis diei Octave dicuntur ut in primis Vesperis Festi, nisi aliter notetur. 7. In fine Psalmorum semper dicitur Gloria Patri, preterquam in Psalmo Deus, Deus meus ad te de luce vigilo et in Psalmo Laudate Dominum de celis, qui conjunguntur cum aliis Psalmis, et in fine ultimi tantum dicitur Gloria Patri, ut suis locis notatur. PrĀ¾terea non dicitur in triduo majoris Hebdomade ante Pascha, nec in Officio Defunctorum, cujus loco pro Defunctis dicitur Requiem eternam dona eis Domine, etiamsi fiat Officium pro uno tantum. 8. Ut sacre VulgatĀ¾ editionis puritas inconfusa et illibata servetur, etiam quoad interpunctiones et distinctiones in sacris Bibliis appositas, additus est Asteriscus, sit nota musice partitionis in medio Versu.