@Commune/C7 [Name] Commune non Virginum non Martyrum [Lectio1] De Parábolis Salomónis !Prov 31:10-17 10 Mulíerem fortem quis invéniet? procul et de últimis fínibus prétium ejus. 11 Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. 12 Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. 13 Quæsívit lanam et linum, et operáta est consília mánuum suárum. 14 Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. 15 Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. 16 Considerávit agrum, et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. 17 Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. [Responsory1] @Commune/C6b [Lectio2] !Prov 31:18-24 18 Gustávit, et vidit quia bona est negotiátio ejus; non extinguétur in nocte lucérna ejus. 19 Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. 20 Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. 21 Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis; omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. 22 Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum ejus. 23 Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. 24 Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. [Lectio3] !Prov 31:25-31 25 Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. 26 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. 27 Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. 28 Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt; vir ejus, et laudávit eam. 29 Multæ fíliæ congregavérunt divítias; tu supergréssa es univérsas. 30 Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. 31 Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus. [Capitulum Laudes] !Prov. 31:10-11 v. Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. $Deo gratias [Oratio] Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. $Per Dominum [Lectio Prima] !Prov 31:29-30 v. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. [Capitulum Sexta] !Prov 31:20-21 v. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis. $Deo gratias [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias