Sexto Idus Novémbris _ Octáva ómnium Sanctórum. Romæ, via Lavicána, tértio ab Urbe milliário, pássio sanctórum Mártyrum Cláudii, Nicostráti, Symphoriáni, Castórii et Simplícii, qui, primo in cárcerem missi, deínde scorpiónibus gravíssime cæsi, tandem, cum ex fide Christi dimovéri non possent, a Diocletiáno jussi sunt in flúvium præcípites dari. Ibídem, via Lavicána, natális sanctórum Quátuor Coronatórum fratrum, id est Sevéri, Severiáni, Carpóphori et Victoríni; qui, sub eódem Imperatóre, íctibus plumbatárum usque ad mortem cæsi sunt. Horum autem nómina, quæ póstea, interjéctis annis, Dómino revelánte, osténsa sunt, cum mínime reperíri tunc potuíssent, statútum fuit ut anniversária dies ipsórum, una cum illis quinque, sub nómine sanctórum Quátuor Coronatórum recolerétur; qui mos, étiam postquam reveláta sunt, in Ecclésia perseverávit. Item Romæ sancti Deúsdedit Papæ Primi, qui tanti meriti fuit, ut leprósum ósculo a lepra sanáverit. In vico Blexen, ad Visúrgim flúvium, in Germánia, sancti Willehádi, qui primus éxstitit Breménsis civitátis Epíscopus; atque, una cum sancto Bonifátio, cujus discípulus fuit, in Frísia et Saxónia Evangélium propagávit. Suessíone, in Gálliis, sancti Godefrídi, Ambianénsis Epíscopi, magnæ sanctitátis viri. Apud Virodúnum, in Gállia, sancti Mauri, Epíscopi et Confessóris. Turónis, in Gállia, sancti Clari Presbýteri, cujus sanctus Paulínus epitáphium scripsit.