Nonis Januarii _ Vigilia Epiphaniae Domini. Romae sancti Telesphori, Papae et Martyris; qui, sub Antonino Pio, post multos labores, pro Christi confessione, illustre martyrium duxit. In Anglia natalis sancti Eduardi, Regis Anglorum et Confessoris; qui virtute castitatis et gratia miraculorum fuit insignis. Ejus autem festivitas, ex decreto Innocentii Papae Undecimi, tertio Idus Octobris, quo die sacrum ejus corpus translatum fuit, potissimum celebratur. In Aegypto commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in Thebaide, sub persecutione Diocletiani, diverso tormentorum genere caesi sunt. Antiochiae sancti Simeonis Monachi, qui, multos annos in columna stans vixit, unde et Stylitae cognomen accepit; cujus vita et conversatio exstitit admirabilis. Romae sanctae Aemilianae Virginis, amitae sancti Gregorii Papae; quae, vocante Tharsilla sorore, quae ad Deum praecesserat, hac ipsa die migravit ad Dominum. Alexandriae sanctae Syncleticae Virginis, cujus res praeclare gestas sanctus Athanasius monumentis litterarum commendavit. In Aegypto sanctae Apollinaris Virginis.