Decimo octavo Kalendas Februarii _ Sancti Pauli, primi Eremitae, Confessoris, qui quarto Idus Januarii inter beatorum agmina translatus fuit. In territorio Andegavensi beati Mauri Abbatis, qui fuit discipulus sancti Benedicti; et, hujus disciplinis usque ab infantia eruditus, quantum in eis profecerit, inter alia quae apud eum positus gessit (res nova et post Petrum fere inusitata), pedibus super aquas incedens patefecit. In Gallias inde ab ipso Benedicto directus, ibi, constructo celebri monasterio, cui quadraginta annis praefuit, miraculorum gloria clarus, in pace quievit. In Judaea sanctorum Habacuc et Michaeae Prophetarum, quorum corpora, sub Theodosio seniore, divina revelatione sunt reperta. Carali, in Sardinia, sancti Ephisii Martyris, qui, in persecutione Diocletiani, sub Flaviano Judice, plurimis tormentis divina virtute superatis, demum, abscissis cervicibus, victor migravit in caelum. Anagniae sanctae Secundinae, Virginis et Martyris; quae sub Decio Imperatore passa est. Nolae, in Campania, sancti Maximi Episcopi. Arvernis, in Gallia, sancti Boniti, Episcopi et Confessoris. In Aegypto sancti Macarii Abbatis, qui fuit discipulus beati Antonii, ac vita et miraculis celeberrimus exstitit. Alexandriae beati Isidori, sanctitate vitae, fide et miraculis clari. Constantinopoli sancti Joannis Calybitae, qui aliquandiu in angulo domus paternae, deinde in tugurio, ignotus parentibus, habitavit; a quibus in morte agnitus, miraculis claruit. Ipsius corpus postea Romam translatum, et in Insulae Tiberinae Ecclesia, in ejus honorem erecta, collocatum est.