Quintodecimo Kalendas Februarii _ Cathedra sancti Petri Apostoli, qua primum Romae sedit. Ibidem passio sanctae Priscae, Virginis et Martyris; quae sub Claudio Imperatore, post multa tormenta, martyrio coronata est. In Ponto natalis sanctorum Martyrum Mosei et Ammonii, qui, cum essent milites, primo ad metalla damnati sunt, ac novissime igni traditi. Ibidem sancti Athenogenis, antiqui Theologi, qui, per ignem consummaturus martyrium, hymnum laetus cecinit, quem et discipulis scriptum reliquit. Turonis, in Gallia, sancti Volusiani Episcopi, qui, a Gothis captus, in exsilio spiritum Deo reddidit. In monasterio Lutrensi, in Burgundia, sancti Deicolae Abbatis, qui, natione Hibernus, discipulus fuit beati Columbani. Turonis, in Gallia, sancti Leobardi reclusi, qui mira abstinentia et humilitate refulsit. Novocomi sanctae Liberatae Virginis.