Sexto Kalendas Februarii _ Sancti Joannis Chrysostomi, Episcopi Constantinopolitani, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, caelestis Oratorum sacrorum Patroni; qui decimo octavo Kalendas Octobris obdormivit in Domino. Ejus sacrum corpus, sub Theodosio juniore, hac die Constantinopolim, inde postea Romam translatum fuit, et in Basilica Principis Apostolorum conditum. Apud Cenomanos, in Gallia, depositio sancti Juliani, ejusdem urbis primi Episcopi, quem sanctus Petrus illuc ad praedicandum Evangelium misit. Sorae sancti Juliani Martyris, qui, in persecutione Antonini, sub Flaviano Praeside, comprehensus est, et, cum idolorum templum, dum ipse torqueretur, corruisset, martyrii coronam, truncato capite, accepit. In Africa sancti Aviti Martyris. Ibidem sanctorum Martyrum Datii, Reatri et Sociorum, qui in persecutione Wandalica passi sunt. Item sanctorum Dativi, Juliani, Vincentii atque aliorum viginti septem Martyrum. Romae sancti Vitaliani Papae. In monasterio Bodacensi, in Gallia, sancti Mauri Abbatis.