Nonis Februarii _ Catanae, in Sicilia, natalis sanctae Agathae, Virginis et Martyris; quae, temporibus Decii Imperatoris, sub Quinctiano Judice, post alapas et carcerem, post equuleum et torsiones, post mamillarum abscissionem, post volutationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere, Deum precans, consummata est. In Ponto commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, in persecutione Maximiani; quorum alii plumbo liquenti perfusi, alii acutis arundinibus in unguibus cruciati, ac multis horrendis vexati tormentis, iisdemque saepius iteratis, palmas a Domino et coronas illustri passione meruerunt. Alexandriae sancti Isidori, militis et Martyris; qui, in persecutione Decii, a Numeriano, exercitus Duce, ob Christi fidem, capite caesus est. Viennae beati Aviti, Episcopi et Confessoris, cujus fide, industria atque admirabili doctrina ab Arianae haeresis infestatione sunt Galliae defensae. Sabione, in Rhaetia secunda, sancti Ingenuini Episcopi, cujus vita miraculis exstitit gloriosa. Sacrum vero ipsius corpus Brixinonem postea translatum fuit, ibique honorifice asservatum. Brixinone sancti Albuini Episcopi, qui eam in civitatem e Sabione Cathedram Episcopalem transtulit, et ibidem, virtutum signis emicans, migravit ad Dominum,