Quarto Idus Februarii _ Apud montem Cassinum sanctae Scholasticae Virginis, sororis sancti Benedicti Abbatis, qui ejus animam, instar columbae, migrantem e corpore in caelum ascendere vidit. Romae sanctorum Martyrum Zotici, Irenaei, Hyacinthi et Amantii. Ibidem, via Lavicana, sanctorum decem militum Martyrum. Item Romae, via Appia, sanctae Soteris, Virginis et Martyris; quae (ut scribit sanctus Ambrosius), nobili genere nata, parentum Consulatus et Praefecturas ob Christum contempsit. Haec, jussa idolis immolare, et non acquiescens, graviter et diutissime alapis caesa est; et, cum cetera quoque poenarum genera vicisset, demum, percussa gladio, laeta migravit ad Sponsum. In Campania sancti Silvani, Episcopi et Confessoris. In Stabulo Rhodis, in territorio Senensi, sancti Guilielmi Eremitae. In pago Rotomagensi sanctae Austrebertae Virginis, miraculis celebris.