Octavo Kalendas Martii _ Antiochiae Cathedra sancti Petri Apostoli, ubi primum discipuli cognominati sunt Christiani. Faventiae, in Aemilia, natalis sancti Petri Damiani, Cardinalis atque Episcopi Ostiensis et Confessoris, ex Ordine Camaldulensi, doctrina et sanctitate celebris, quem Leo Papa Duodecimus Doctorem universalis Ecclesiae declaravit. Ipsius autem festum sequenti die celebratur. Salaminae, in Cypro, sancti Aristionis, qui (ut mox memorandus Papias testatur) fuit unus de septuaginta duobus Christi discipulis. Hierapoli, in Phrygia, beati Papiae, ejusdem civitatis Episcopi, qui sancti Joannis Senioris auditor, Polycarpi autem sodalis fuit. In Arabia commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui, sub Galerio Maximiano Imperatore, saevissime caesi sunt. Alexandriae sancti Abilii Episcopi, qui, secundus post beatum Marcum, factus ejusdem civitatis Episcopus, sacerdotium virtute conspicuus ministravit. Viennae, in Gallia, sancti Paschasii Episcopi, eruditione et morum sanctitate praeclari. Ravennae sancti Maximiani, Episcopi et Confessoris.