Quinto Kalendas Martii _ In Aegypto natalis sanctorum Martyrum Victorini, Victoris, Nicephori, Claudiani, Dioscori, Serapionis et Papiae, sub Numeriano Imperatore. Horum duo primi, pro confessione fidei, exquisita suppliciorum genera constanter passi, capite plectuntur; Nicephorus, post craticulas candentes ignesque superatos, minutatim concisus est; Claudianus et Dioscorus flammis incensi; Serapion vero et Papias gladio caesi sunt. In Africa sanctorum Martyrum Donati, Justi, Herenae et Sociorum. Constantinopoli sancti Tharasii Episcopi, eruditione et pietate insignis; ad quem exstat Hadriani Papae Primi epistola pro defensione sanctarum Imaginum. Nazianzi, in Cappadocia, sancti Caesarii, qui beatae Nonnae filius ac beatorum Gregorii Theologi et Gorgoniae fuit frater, et quem idem Gregorius inter agmina beatorum se vidisse testatur. In monasterio Heidenhemii, dioecesis Eystettensis, in Germania, sanctae Walburgae Virginis, quae fuit filia sancti Richardi, Anglorum Regis, et soror sancti Willebaldi, Eystettensis Episcopi.