Nonis Martii _ In monasterio Fossae Novae, prope Tarracinam, in Campania, sancti Thomae Aquinatis, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, ex Ordine Praedicatorum, nobilitate generis, vitae sanctitate et Theologiae scientia illustrissimi; quem Leo Papa Decimus tertius caelestem Scholarum omnium catholicarum Patronum declaravit. Carthagine natalis sanctarum Perpetuae et Felicitatis Martyrum; e quibus Felicitas, cum esset praegnans (ut sanctus Augustinus ait), juxta leges exspectata ut pareret, dum parturiebat, dolebat, objecta feris gaudebat. Passi quoque sunt cum eis Satyrus, Saturninus, Revocatus et Secundulus; quorum ultimus quievit in carcere, reliqui omnes a variis bestiis sunt vexati, ac demum gladiorum ictibus confecti, sub Severo Principe. Sanctarum vero Perpetuae et Felicitatis festum pridie hujus diei recolitur. Caesareae, in Palaestina, passio sancti Eubuli, qui fuit socius sancti Hadriani, atque, biduo post illum, laniatus a leonibus et gladio trucidatus, martyrii coronam, ultimus omnium in ea civitate, accepit. Nicomediae sancti Theophili Episcopi, qui, ob cultum sanctarum Imaginum in exsilium pulsus, illic defunctus est. Pelusii, in Aegypto, sancti Pauli Episcopi, qui, eamdem ob causam, exsul occubuit. Brixiae sancti Gaudiosi, Episcopi et Confessoris. In Thebaide sancti Pauli, cognomento Simplicis.