Quarto Nonas Aprilis _ Caesareae, in Palaestina, natalis sancti Apphiani Martyris, qui, ante sanctum Aedesium Martyrem, fratrem suum, in persecutione Galerii Maximiani, cum Praesidem Urbanum idolis immolantem arguisset, saeve dilaniatus est, et, pedibus lino in oleum intincto eoque incenso obvolutis, acerbissime cruciatus, ac demum in mare demersus; atque ita, transiens per ignem et aquam, eductus est in refrigerium. Ibidem passio sanctae Theodosiae, Virginis Tyriae, quae, in eadem persecutione, cum sanctos Confessores ante tribunal stantes publice salutasset, atque rogasset eos, ut, cum ad Dominum pervenissent, sui recordarentur, a militibus tenta et ad Urbanum Praesidem ducta est; eoque jubente, lateribus et mammis ad interiora usque dilaniatis, in mare tandem projicitur. Apud Lingonas, in Gallia, sancti Urbani Episcopi. Apud Comum sancti Abundii, Episcopi et Confessoris. Capuae sancti Victoris Episcopi, eruditione et sanctitate conspicui. Lugduni, in Gallia, sancti Nicetii, ejusdem urbis Episcopi, vita et miraculis clari. In Palaestina depositio sanctae Mariae Aegyptiacae, quae Peccatrix appellatur.