Duodecimo Kalendas Maji _ Romae sanctorum Martyrum Sulpicii et Serviliani, qui, praedicatione et miraculis beatae Domitillae Virginis ad Christi fidem conversi, ambo, cum nollent idolis immolare, in persecutione Trajani, a Praefecto Urbis Aniano sunt capite caesi. Nicomediae sanctorum Martyrum Victoris, Zotici, Zenonis, Acindyni, Caesarei, Severiani, Chrysophori, Theonae et Antonini, qui, sub Diocletiano Imperatore, passione ac signis beati Georgii ad Christum conversi sunt, et ob intrepidam fidei confessionem, varie tentati, martyrium compleverunt. Tomis, in Scythia, sancti Theotimi Episcopi, quem, ob insignem ipsius sanctitatem atque miracula, etiam infideles barbari venerati sunt. Ebreduni, in Galliis, sancti Marcellini, qui fuit primus ejusdem urbis Episcopus. Hic, Dei monitu, cum sanctis Sociis Vincentio et Domnino, ex Africa venit, et maximam Alpium maritimarum partem verbo et signis admirandis, quibus usque hodie refulget, ad Christi fidem convertit. Antisiodori sancti Marciani Presbyteri. Apud Constantinopolim sancti Theodori Confessoris, ab aspera cilicii veste, qua tegebatur, cognomento Trichinas, qui multis virtutibus, praesertim adversus daemones, claruit; ex cujus corpore scaturiens unguentum aegrotis sanitatem impertit. In Monte Politiano, in Tuscia, sanctae Agnetis Virginis, ex Ordine sancti Dominici, miraculis clarae.