Pridie Kalendas Maji _ Sanctae Catharinae Senensis Virginis, ex tertio Ordine sancti Dominici, quae ad caelestem Sponsum transivit pridie hujus diei. Apud Santonas, in Gallia, beati Eutropii, Episcopi et Martyris, qui, a sancto Clemente Papa, ordinis pontificalis gratia consecratus, in Galliam directus est, ibique, peracta diu praedicatione, tandem, ob Christi testimonium, colliso capite, victor occubuit. Cordubae, in Hispania, sanctorum Martyrum Amatoris Presbyteri, Petri Monachi, et Ludovici. Novariae sancti Laurentii Presbyteri, et puerorum Martyrum, quos ille susceperat educandos. Alexandriae sanctorum Martyrum Aphrodisii Presbyteri, et aliorum triginta. Lambesae, in Numidia, natalis sanctorum Martyrum Mariani Lectoris, et Jacobi Diaconi. Horum prior, cum infestationes jampridem Decianae persecutionis in confessione Christi vicisset, iterum cum clarissimo collega tentus est; et ambo, post dira et exquisita supplicia, mirabiliter divinis revelationibus secundo confortati, novissime, cum multis aliis, gladio consummati sunt. Ephesi sancti Maximi Martyris, qui in persecutione Decii coronatus est. Firmi, in Piceno, sanctae Sophiae, Virginis et Martyris. Evoreae, in Epiro, sancti Donati Episcopi, qui, tempore Theodosii Imperatoris, eximia sanctitate refulsit. Neapoli, in Campania, sancti Pomponii Episcopi. Londini, in Anglia, sancti Erconvaldi Episcopi, qui multis miraculis claruit.