Tertio Idus Maji _ Romae Dedicatio Ecclesiae sanctae Mariae ad Martyres, quam beatus Bonifatius Papa Quartus, expurgato deorum omnium veteri fano, quod Pantheon vocabatur, in honorem beatae semper Virginis Mariae et omnium Martyrum dedicavit, tempore Phocae Imperatoris. Ipsius vero Dedicationis annuam solemnitatem postmodum Summus Pontifex Gregorius item Quartus ab universa Ecclesia, et in honorem quidem omnium Sanctorum, Kalendis Novembris agendam esse constituit. Constantinopoli beati Mucii, Presbyteri et Martyris; qui, sub Diocletiano Imperatore et Laudicio Proconsule, prius Amphipoli, in Macedonia, multis poenis atque cruciatibus ob Christi confessionem afflictus, postea, Byzantium usque perductus, capitali sententia occubuit. Alexandriae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui, ob fidem catholicam, ab Arianis in Ecclesia Theonae occisi sunt. Heracleae, in Thracia, sanctae Glyceriae, Martyris Romanae, quae, sub Antonino Imperatore et Sabino Praeside, cum fuisset plurimis ac diris tentata suppliciis et ab his divina ope incolumis evasisset, tandem feris est objecta, earumque una, morsum corpori ipsius infigente, spiritum Deo reddidit. Apud Trajectum sancti Servatii, Tungrensis Ecclesiae Episcopi; ad cujus meritum omnibus demonstrandum, dum tempore hiemis omnia in circuitu nix repleret, sepulcrum ejus numquam operuit, donec, ex industria civium, Basilica super illud aedificata est. In Palaestina sancti Joannis Silentiarii, qui, Coloniensi in Armenia Episcopatu dimisso, in sancti Sabbae laura monasticam vitam duxit, et sancto fine quievit.