Idibus Maji _ In Hispania sanctorum Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indaletii, Caecilii, Hesychii et Euphrasii; qui Romae a sanctis Apostolis Episcopi ordinati, et ad praedicandum verbum Dei in Hispanias directi sunt. Cum autem hi variis urbibus evangelizassent, et innumeras multitudines ad Christi fidem perduxissent, diversis in ea provincia locis quieverunt; scilicet Torquatus Acci, Ctesiphon Vergii, Secundus Abulae, Indaletius Urci, Caecilius Illiberi, Hesychius Cartejae et Euphrasius Illiturgi. Fausinae, in Sardinia, sancti Simplicii, Episcopi et Martyris, qui, Diocletiani tempore, sub Barbaro Praeside, perfossus lancea martyrium consummavit. Eborae, in Lusitania, sancti Mancii Martyris. In insula Chio natalis beati Isidori Martyris, in cujus Basilica exstat puteus, in quem fertur fuisse injectus, de cujus aqua infirmi potati saepius sanantur. Lampsaci, in Hellesponto, passio sanctorum Petri, Andreae, Pauli et Dionysiae. Arvernis, in Gallia, sanctorum Martyrum Cassii, Victorini, Maximi et Sociorum. Ghelae, in Brabantia, sanctae Dympnae, Virginis et Martyris, filiae Regis Hibernorum; quae, cum in fide Christi et virginitate servanda permaneret immobilis, a patre jussa est decollari.