Pridie Kalendas Junii _ Romae sanctae Petronillae Virginis, filiae beati Petri Apostoli, quae, conjugium nobilis viri Flacci spernens, et, acceptis triduanis ad deliberandum induciis, interim jejuniis et orationibus vacans, tertia die, mox ut Christi Sacramentum accepit, emisit spiritum. Aquilejae sanctorum Martyrum fratrum Cantii, Cantiani et Cantianillae, qui, cum essent ex illustri Aniciorum progenie, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus, ob Christianae fidei constantiam, una cum paedagogo suo Proto, capite plexi sunt. Turribus, in Sardinia, sancti Crescentiani Martyris. Apud Comanos, in Ponto, sancti Hermiae militis, qui, sub Antonino Imperatore, de innumeris et saevissimis tormentis divina ope liberatus, carnificem convertit ad Christum, et ejusdem martyrii coronae participem fecit; quam tamen ipse primus, gladio obtruncatus, accepit. Veronae sancti Lupicini Episcopi. Romae sancti Paschasii, Diaconi et Confessoris, cujus meminit beatus Gregorius Papa.