Octavo Idus Junii _ Magdeburgi sancti Norberti, ejusdem civitatis Episcopi et Confessoris, qui Fundator exstitit Ordinis Praemonstratensis. Caesareae, in Palaestina, natalis beati Philippi, qui fuit unus de septem primis Diaconis. Hic, signis et prodigiis clarus, Samariam ad Christi fidem convertit, et Reginae Aethiopum Candacis Eunuchum baptizavit, ac demum apud Caesaream requievit. Juxta ipsum tres Virgines, ejus filiae ac Prophetissae, tumulatae jacent; nam quarta filia ejus, plena Spiritu Sancto, Ephesi occubuit. Romae sancti Artemii, cum uxore sua Candida, et filia Paulina. Ex his Artemius, ad praedicationem et miracula sancti Petri Exorcistae, ad Christum conversus, et, cum omni domo sua, a sancto Marcellino Presbytero baptizatus, Sereni Judicis jussu plumbatis caesus et gladio percussus est; uxor vero ejus et filia, in cryptam impulsae, lapidibus ruderibusque sunt obrutae. In agro Bononiensi sancti Alexandri, Episcopi Faesulani et Martyris; qui, rediens ex urbe Papia, ubi Ecclesiae suae bona apud Longobardorum Regem ab usurpatoribus vindicaverat, ab his in Rhenum fluvium est dejectus et aquis praefocatus. Tarsi, in Cilicia, sanctorum Martyrum viginti, qui, temporibus Diocletiani et Maximiani, sub Simplicio Judice, per diversa tormenta glorificaverunt Deum in corporibus suis. Novioduni, in Galliis, sanctorum Martyrum Amantii, Alexandri et Sociorum. Mediolani depositio sancti Eustorgii Secundi, Episcopi et Confessoris. Veronae sancti Joannis Episcopi. Vesontione, in Galliis, sancti Claudii Episcopi.