Tertio Idus Junii _ Salaminae, in Cypro, natalis sancti Barnabae Apostoli, qui, natione Cyprius, cum Paulo Gentium Apostolus a discipulis ordinatus, multas regiones cum eo peragravit, injunctum sibi opus Evangelicae praedicationis exercens; postremo, Cyprum profectus, ibi Apostolatum suum glorioso martyrio decoravit. Ejus corpus, tempore Zenonis Imperatoris, ipso Barnaba revelante, repertum est, una cum codice Evangelii sancti Matthaei, ejusdem Barnabae manu descripto. Salmanticae, in Hispania, item natalis sancti Joannis a sancto Facundo, ex Eremitarum sancti Augustini Ordine, Confessoris; qui fidei zelo, sanctimonia vitae ac miraculis claruit. Ipsius autem festivitas sequenti die celebratur. Aquilejae passio sanctorum Felicis et Fortunati fratrum, qui, in persecutione Diocletiani et Maximiani, equuleo suspensi, atque, ardentibus lampadibus circa eorum latera appositis et mox divina virtute exstinctis, per ventrem ferventi oleo sunt perfusi; et ad ultimum, cum in Christi confessione persisterent, gloriosi certaminis cursum, obtruncati capite, impleverunt. Bremae natalis sancti Remberti, Hamburgensis ac Bremensis Episcopi. Tarvisii sancti Parisii, civis Bononiensis, Confessoris et Monachi, ex Ordine Camaldulensi. Romae Translatio sancti Gregorii Nazianzeni, Episcopi, Confessoris atque Ecclesiae Doctoris; cujus sacrum corpus, e Constantinopoli antea delatum ad Urbem, atque in Ecclesia sanctae Dei Genitricis ad Campum Martium diu asservatum, Gregorius Decimus tertius, Pontifex Maximus, in Capellam, a se in Basilica sancti Petri magnificentissime exornatam, summa celebritate transtulit, ac postridie digno honore sub altari condidit.