Tertiodecimo Kalendas Julii _ Mediolani sanctorum Martyrum Gervasii et Protasii fratrum, ex quibus priorem tamdiu jussit Astasius Judex plumbatis caedi, quousque ille spiritum exhalaret; posteriorem vero, fustibus caesum, capite truncari. Horum corpora, Domino revelante, beatus Ambrosius sanguine conspersa et ita incorrupta reperit, ac si eo die ipsi fuissent interempti; in quorum translatione caecus, feretri tactu, lumen recepit, et plurimi, vexati a daemonibus, liberati sunt. In monasterio Vallis Castri, in Piceno, natalis sancti Romualdi Ravennatis, Anachoretae et Monachorum Camaldulensium Patris; qui collapsam in Italia eremiticam disciplinam restituit ac mirifice propagavit. Ejus tamen festivitas recolitur septimo Idus Februarii, quo die sacrae ipsius reliquiae Fabrianum sunt translatae. Aretii, in Tuscia, sanctorum Martyrum Gaudentii Episcopi, et Culmatii Diaconi, qui, tempore Valentiniani, furore Gentilium caesi sunt. Eodem die sancti Bonifatii, Episcopi et Martyris; qui fuit beati Romualdi discipulus. Hic, a Gregorio Quinto, Romano Pontifice, ad praedicandum Evangelium in Russiam missus, ibi, cum per ignem transisset illaesus, Regemque ac populum baptizasset, a furente Regis fratre necatus est, atque sic optatam martyrii coronam accepit. Ravennae sancti Ursicini Martyris, qui, sub Paulino Judice, post plurima tormenta, in Domini confessione permanens immobilis, capitis abscissione martyrium complevit. Sozopoli, in Pisidia, sancti Zosimi Martyris, qui, in persecutione Trajani, sub Domitiano Praeside, post acerbos cruciatus, capite amputato, victor migravit ad Dominum.