Undecimo Kalendas Julii _ Item Romae sanctae Demetriae Virginis, quae, sanctorum Martyrum Flaviani et Dafrosae filia ac sanctae Virginis et Martyris Bibianae soror, ipsa quoque, sub Juliano Apostata, martyrio coronata est. Eodem die sancti Eusebii, Samosateni Episcopi; qui, tempore Constantii, Imperatoris Ariani, sub habitu militari incognitus Ecclesias Dei visitabat, ut in fide catholica illas confirmaret. Deinde, sub Valente, in Thraciam relegatur; sed, reddita pace Ecclesiae, tempore Theodosii, ab exsilio revocatus, tandem, cum iterum Ecclesias visitaret, ei caput, tegula per mulierem Arianam desuper immissa, confractum est, sicque Martyr occubuit. Iconii, in Lycaonia, sancti Terentii, Episcopi et Martyris. Syracusis, in Sicilia, natalis sanctorum Martyrum Rufini et Martiae. In Africa sanctorum Martyrum Cyriaci et Apollinaris. Moguntiae sancti Albani Martyris, qui ob Christi fidem, post longos labores et dura certamina, factus est dignus corona vitae. Papiae sancti Urcisceni, Episcopi et Confessoris. Apud Tungrenses sancti Martini Episcopi. In pago Ebroicensi sancti Leutfridi Abbatis.