Octavo Kalendas Julii _ Nativitas sancti Joannis Baptistae, Praecursoris Domini, ac sanctorum Zachariae et Elisabeth filii, qui Spiritu Sancto repletus est adhuc in utero matris suae. Romae commemoratio sanctorum plurimorum Martyrum, qui a Nerone Imperatore, ut a se incensae Urbis odium averteret, calumniose accusati, diverso mortis genere jussi sunt saevissime interfici. Horum siquidem alii, ferarum tergis contecti, laniatibus canum expositi sunt; alii crucibus affixi; aliique incendio traditi, ut, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis deservirent. Erant hi omnes Apostolorum discipuli, et primitiae Martyrum, quas Romana Ecclesia, fertilis ager Martyrum, ante Apostolorum necem transmisit ad Dominum. Item Romae sanctorum Martyrum Fausti et aliorum viginti trium. Mechliniae, in Brabantia, passio sancti Rumoldi, Episcopi Dublinensis et Martyris, e Scotorum Rege progeniti. Satalis, in Armenia, sanctorum Martyrum septem fratrum, scilicet Orentii, Herois, Pharnacii, Firmini, Firmi, Cyriaci et Longini militum; qui a Maximiano Imperatore, eo quod Christiani essent, cingulo militari privati sunt, et, ab invicem separati atque in diversa loca abducti, in doloribus et aerumnis positi, quieverunt in Domino. In vico Christolio, in territorio Parisiensi, passio sanctorum Martyrum Agoardi et Agliberti, cum aliis innumeris promiscui sexus. Augustoduni depositio sancti Simplicii, Episcopi et Confessoris. Laubiis, in Belgio, sancti Theodulphi Episcopi.