Quarto Kalendas Julii _ Vigilia sanctorum Apostolorum Petri et Pauli. Lugduni, in Gallia, sancti Irenaei, Episcopi et Martyris; qui (ut scribit sanctus Hieronymus) beati Polycarpi, Smyrnensis Episcopi, discipulus fuit, et Apostolicorum temporum vicinus. Is, cum adversus haereticos verbis ac scriptis plurimum decertasset, tandem, in persecutione Severi, cum omni fere civitatis suae populo, coronatus est glorioso martyrio. Trajecti sancti Benigni, Episcopi et Martyris. Alexandriae, in persecutione Severi, sanctorum Martyrum Plutarchi, Sereni, Heraclidis catechumeni, Heronis neophyti, et alterius Sereni, Rhaidis catechumenae, et Potamioenae cum ipsius matre Marcella; inter quos praecipue enituit Potamioena Virgo, quae, primo immensos innumerosque agones pro virginitate desudavit, deinde etiam exquisita et inaudita tormenta pro fide sustinuit, ad ultimum, simul cum matre, igne consumpta est. Eodem die sancti Papii Martyris, qui, in persecutione Diocletiani Imperatoris, flagris caesus, atque in lebetem, oleo et adipe ferventi plenum, immissus, aliaque horrenda supplicia perpessus, demum, datis cervicibus, coronatur. Cordubae, in Hispania, sancti Argymiri, Monachi et Martyris, qui in persecutione Arabica, pro Christi fide, in equuleo positus et ense transfossus est. Romae sancti Pauli Primi, Papae et Confessoris.