Tertio Kalendas Julii _ Romae natalis sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, qui eodem anno eodemque die passi sunt, sub Nerone Imperatore. Horum prior, in eadem Urbe, capite ad terram verso cruci affixus, et in Vaticano juxta viam Triumphalem sepultus, totius Orbis veneratione celebratur; posterior autem, gladio animadversus, et via Ostiensi sepultus, pari honore habetur. In Cypro sanctae Mariae, matris Joannis qui cognominatus est Marcus. In castro Argentomacho, in Gallia, sancti Marcelli Martyris, qui, pro fide Christi, una cum Anastasio, viro militari, capite plexus est. Genuae natalis sancti Syri Episcopi. Narniae sancti Cassii, ejusdem civitatis Episcopi, de quo sanctus Gregorius Papa refert quod nullus ferme dies vitae ejus abscedebat, quo placationis hostias omnipotenti Deo non offerret; cui et concordabat vita, quia, cuncta quae habebat, in eleemosynis tribuens, in hora sacrificii totus in lacrimis diffluebat. Demum, natalitio Apostolorum die, quo singulis annis Romam venire consueverat, in eadem Narniensi urbe, cum Missarum solemnia celebrasset, et corpus Dominicum pacemque omnibus dedisset, migravit ad Dominum. In territorio Senonensi sanctae Benedictae Virginis.