Quinto Nonas Julii _ Romae natalis sancti Leonis Secundi, Papae et Confessoris, qui primo sui Pontificatus anno, plenus meritis, migravit in caelum. Clusii, in Etruria, sanctorum Martyrum Irenaei Diaconi, et Mustiolae matronae; qui sub Aureliano Imperatore, diversis atrocibusque suppliciis cruciati, coronam martyrii meruerunt. Alexandriae sanctorum Martyrum Tryphonis et aliorum duodecim. Constantinopoli sanctorum Eulogii et Sociorum Martyrum. Caesareae, in Cappadocia, sancti Hyacinthi, qui Trajani Imperatoris cubicularius fuit; et, accusatus quod Christianus esset, plagis varie afflictus est, atque, in carcerem trusus, ibi fame consumptus exspiravit. Eodem die sanctorum Martyrum Marci et Muciani, qui pro Christo sunt gladio caesi. Hos cum puer parvulus, ne immolarent idolis, alta voce moneret, verberibus jussus est caedi; cumque vehementius Christum confiteretur, tandem, una cum quodam Paulo, Martyres exhortante, necatus est. Laodiceae, in Syria, sancti Anatolii Episcopi, qui non solum religiosis viris, sed et philosophis admiranda scripta reliquit. Altini, in Venetorum finibus, sancti Heliodori Episcopi, doctrina et sanctitate insignis. Ravennae sancti Dathi, Episcopi et Confessoris. Edessae, in Mesopotamia, Translatio sancti Thomae Apostoli ex India; cujus reliquiae Ortonam, apud Frentanos, postea translatae sunt.