Octavo Idus Julii _ Sanctae Elisabeth Viduae, Lusitanorum Reginae, quae ad regnum caeleste quarto Nonas hujus mensis transivit. In Asia minore sanctorum Aquilae et Priscillae uxoris, de quibus in Actibus Apostolorum scribitur. Herbipoli, in Germania, sancti Chiliani Episcopi, qui, a Romano Pontifice ad praedicandum Evangelium missus, ibi, cum multos ad Christum perduxisset, una cum Sociis Colomanno Presbytero, et Totnano Diacono, trucidatus est. In Portu Romano sanctorum quinquaginta militum Martyrum, qui, in sanctae Bonosae confessione ad fidem adducti, et a beato Felice Papa Primo baptizati, in Aureliani Imperatoris persecutione occisi sunt. Caesareae, in Palaestina, sancti Procopii Martyris, qui, sub Diocletiano Imperatore, a Scythopoli ductus Caesaream, illic, ad primam responsionum ejus confidentiam, a Judice Fabiano est capite caesus. Constantinopoli passio sanctorum Monachorum Abrahamitarum, qui ob cultum sanctarum Imaginum, resistentes Theophilo Imperatori, martyrium consummarunt. Spinae Lamberti, in Aemilia, sancti Hadriani Papae Tertii, studio conciliandi Romanae Ecclesias Orientales insignis, ac miraculis clari; cujus corpus in monasterium Nonantulense fuit delatum, et in aede sancti Silvestri honorifice conditum. Treviris sancti Auspicii, Episcopi et Confessoris. Romae beati Eugenii Papae Tertii, qui, postquam coenobium sanctorum Vincentii et Anastasii ad Aquas Salvias magna sanctimoniae ac prudentiae laude rexisset, Ecclesiam universam, Pontifex Maximus renuntiatus, sanctissime gubernavit.